Viventia distare invenitur quod cuiuslibet viventis operatio in ipso vivente principium sufficiens habet, non viventia vero non operantur neque moventis ex se ipsis, sed indigent exteriori amminiculo ad operandum, vel generante vel removente prohibens vel saltem apponente materiam ad operandum. Illud igitur quod habet operationem nullo exteriori indigens est vivens. Hoc autem / tale autem est deus, oportet enim operans ex se esse prius operante ex alio. Deus igitur est vivens. Amplius.
Quanto aliquae substantiae sunt perfectiores et nobiliores, sunt / simpl- / perfectissimo propinquiores. Substantiae autem viventes in rerum ordine non viventibus praeponuntur. Oportet igitur primam et perfectissimam substantiam esse viventem, quae deus est. Item. Divinum esse infinitum est. Igitur nihil quod ad perfectionem essendi pertineat deo deesse potest, ut ex superioribus patet. Vivere autem denominat modum essendi nobilissimum inter alios nobis notos. Hic igitur modus essendi deo non deest. Est igitur vivens. Hoc etiam auctoritate divina confirmatur. Dicitur enim Deut. XXXII ex ore dei, levabo ad caelum manum meam et dicam, vivo ego in aeternum. Et in Ps., cor meum et caro mea exultaverunt in deum vivum. Et Io. V, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere.
Nunc autem ostendendum est quod suum intelligere / idest intellectualis operatio / non est aliud quam / su- / ipsa / sua essentia. Operatio enim oportet quod sit vel in operante vel in operato. In operato autem esse non potest nisi per hoc quod ab operante in / operantem / operatum transit, prout scilicet operans operatum movet. Illa igitur operatio quae non transit in operatum est in operante tantum. Talis autem est operatio intellectualis, scilicet intelligere vel considerare. Igitur est in intelligente tantum. In deo autem non potest esse aliquid quod / s- / non sit sua essentia, quia ipse non habet aliquod accidens, ut ex supra ostensis patet. Relinquitur igitur quod ipsum intelligere dei est sua esse et suum esse, et est ipse deus.
Transiens # mutatur # suum # scientia quam # vel esse, ut ex supra ostensis haberi potest # simplic- # adhuc. Intellectus qui non est sua operatio est in potentia respectu operationis, et operatio est actus eius. Si igitur / sed in deo nulla est potentia / cum sit / sed est purus actus, ut supra ostensum est.
Igitur suus intellectus est suum intelligere, et sic suum intelligere est sua essentia.
Actus # deus non erit # item. Si / intellectus divin- / divina essentia non est suum intelligere, oportet quod sit aliquid causa ei intelligendi, nam quod in se est diversum ab essentia alicuius non unietur ei nisi / aliq- / per aliquam causam. Sed ipsa essentia intelligentis non sufficit ad hoc quod sit causa / intellectivae / intelligendi secundum actum, si ipsa non est suum intelligere: erit enim in potentia respectu intellectualis operationis / et sic non sufficit quod sit ea causa, cum nihil se educat / nihil autem se educit / de potentia in actum. Oportet igitur ponere, si intellectus divinus non est suum intelligere, quod aliquid aliud sit ei causa intelligendi. Cum autem / et sic erit / ei / habens aliquam perfectionem ab alio, quod est impossibile ei quod est in fine perfectionis. Igitur sua operatio / non est / intellectualis non est aliud quam