AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG451

L.2

Ad quartum sic proceditur.

Videtur quod habitus / speculativi / non possint dici virtutes, quia, ut dicitur in secundo ethicorum virtus est habitus voluntarius et circa / delectationes / et tristitias. Hoc autem non competit habitibus / speculativis. Ergo non sunt virtutes.

Praeterea. Philosophus in quarto topicorum dividit scientiam contra virtutem, quasi diversa genera non / subalternata. Sed talium unum non praedicatur de alio. Ergo scientia et alii habitus / speculativi non sunt virtutes.

Praeterea. Sicut dicit philosophus in secundo metaphysicae speculationis finis est veritas. Sed virtus dicitur per ordinem ad bonum, quia bonum facit habentem / etc. / et opus eius bonum reddit. Ergo / habitus / speculativi / non sunt virtutes.

Praeterea. Virtus dicitur in ordine ad operationem. Sed habitus / speculativi / non / incli- / ordinantur ad / operandum,/ sed / tantum / ad / cognitionem.

Ergo non sunt virtutes.

Praeterea. Ignorantia non diminuit meritum, immo magis in aliquibus excusat peccatum. Sed omne oppositum virtuti tollit vel diminuit meritum.

Ergo / ignoran- / habitus intellectivi, quibus opponitur ignorantia, non sunt virtutes.

Sed contra est quod philosophus praeter virtutes morales ponit quasdam intellectuales, sub quibus ordinat sapientiam, scientiam et intellectum, quae sunt habitus speculativi / ergo habit- / ut patet in primo et vj ethicorum.

Ergo habitus speculativi sunt virtutes.

Praeterea. Contemplatio / est nobilior / actione. Si ergo habitus / regentes / in vita activa dicuntur virtutes, multo / amplius / habitus / regentes in / vita / contemplativa.

Responsio. Dicendum quod sicut ex praedictis patet, virtus / proprie dicitur / habitus perficiens potentiam ad actum bonum. Contingit autem actum aliquem / esse / dici / bonum dupliciter.

Uno modo / quasi / formaliter. Cum autem / actus / speciem / recipiat / ex ratione obiecti,/ ille actus formaliter / erit / bonus, cuius obiectum est bonum secundum rationem boni. Et quia bonum / in ratione boni / est obiectum voluntatis, ideo per hunc modum non / dicetur / actus bonus nisi actus voluntatis,/ sive sit elicitus a voluntate, sicut hoc ipsum velle, sive sit imperatus a voluntate, quia actus imperatus a voluntate participat modum voluntatis sicut actio instrumenti participat modum principalis agentis. Sed cum omnes actus animae praeter actus nutritivae imperentur a voluntate, non eodem modo actus imperati participant ex voluntate bonitatem vel malitiam. Quidam enim actus imperati recipiunt ex voluntate bonitatem / per accidens et non per se / in generali et non quantum ad speciem actus, sicut intelligere; si enim aliquis voluntate bona / intel- / consideret aliquod intelligibile, illa consideratio erit bona in quantum est volita, et potest esse meritoria, non tamen oportebit quod sit bona consideratio, quia non bene intelligit.

Quidam vero actus imperati recipiunt ex voluntate bonitatem / in s- / etiam quantum ad speciem actus, sicut patet in actibus irascibilis et concupiscibilis; et hoc contingit quia irascibilis et concupiscibilis pertinent ad idem genus animae, scilicet ad partem appetitivam, et sunt naturaliter ordinatae sub voluntate rationis. Intellectus autem ad aliud genus animae pertinet et est naturaliter prior voluntate.

Et sic dicentur virtutes tantum illi habitus qui ordinant ad actus voluntarios qui habent bonitatem secundum suam speciem ex bonitate voluntatis, et hoc modo habitus speculativi non sunt virtutes, nec etiam omnes habitus / intellectivi / quae sunt in intellectu practico. Sed prudentia dicetur isto modo virtus, in quantum est ordinativa appetitus, ponens ipsum in medio, et in quantum electio, quae ad ipsam pertinet, est permixta appetitui. Ars autem mechanica, quamvis sit in intellectu practico, non erit virtus per modum istum, quia non est ordinativa appetitus sed exterioris rei, artificiati scilicet. Et sic quasi communiter sumuntur virtutes.

Alio modo / dicitur actus bonus quasi / materialiter,/ quia est congruus potentiae operantis; sicut bonus actus ignis est ferri sursum, quia terminus huius motus est aliquid quod est bonum igni, scilicet esse sursum, non tamen sub ratione boni. Et similiter bonus actus intellectus speculativi est ut intelligat veritatem, quia hoc ipsum quod est verum est bonum intellectus, quamvis intellectus non tendat in illud secundum rationem boni sed secundum rationem veri. Et hoc modo habitus speculativi possunt dici virtutes, quia per ipsos intellectus perficitur ad actum bonum in genere illo, qui est dicere verum, ut patet per philosophum in vj ethicorum.

Ad primum ergo dicendum quod illa verba intelliguntur de virtute morali de qua philosophus ibi agit, quae / dicitur virtus etiam secundum primum modum.

Ad secundum dicendum quod philosophus accipit ibi virtutem secundum quod communiter accipitur, quantum ad primum modum.

Ad tertium dicendum quod ipsa veritas est / quoddam / bonum intellectus,/ quamvis non sit obiectum intellectus in quantum est / verum sed in quantum / bonum sed in quantum est verum.

Ad quartum dicendum quod etiam ipsum / cogn- / intelligere est quidam actus ad quem ordinat habitus speculativus. Tamen, si volumus vim facere in verbo, sciendum quod homo dicitur operari, agere et facere. Facere autem dicitur secundum quod aliquid extra se operatur, sicut sunt artificiata; et ideo dicit philosophus in vj ethicorum quod ars est recta ratio factibilium. Agere autem dicitur secundum hoc quod est dominus sui actus; unde philosophus dicit in vj ethicorum quod bruta non participant aliquem actum, et Damascenus dicit quod non agunt sed aguntur. Et quia homo est dominus suorum actuum per voluntatem, ideo secundum hunc modum dicitur proprie actus operationes dependentes a voluntate, ut dictum est; et propter hoc dicit philosophus in vj ethicorum quod prudentia est recta ratio agibilium. Operatio autem dicitur communiter in omnibus, et magis proprie quanto magis est separata a motu; et secundum hoc operatio magis proprie dicetur in speculativis.

Ad quintum dicendum quod meritum consistit penes voluntatem, et similiter demeritum. Unde obiectio illa procedit de virtute secundum primum modum.