IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 23

Ostenso quod in sensu tactus requiritur medium connaturale, hic inquirit philosophus utrum requiratur in eo medium extraneum.

Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod tactus non fit sine medio extraneo.

Secundo ostendit in quo differant tactus et gustus ab aliis sensibus, qui per medium extraneum sentiunt, ibi, utrum igitur. Dicit ergo primo, quod circa tactum potest aliquis dubitare, utrum scilicet habeat medium extraneum, cum ostensum sit quod habeat medium connaturale. Et ista dubitatio procedit si omne corpus habet profundum, quod est tertia dimensio. Manifestum est enim omne corpus tres dimensiones habere, scilicet longitudinem, latitudinem et profunditatem. Ex quo sequitur, quod inter quaecumque corpora est aliquod corpus medium, ipsa non tangunt seinvicem immediate. Distant enim abinvicem, ex quo aliqua dimensio est inter ea.

Manifestum est etiam quod ubicumque est medium humidum vel humectatum, oportet esse aliquod corpus. Humiditas enim cum sit qualitas quaedam, non est nisi in subiecto corpore. Aut igitur inest alteri corpori secundum seipsum, et tunc est humidum sicut aqua; aut habet humiditatem secundum aliquod corpus sibi adveniens, et sic dicitur humectatum, ex hoc quod habet aquam in superficie tantum, vel in superficie et profundo.

Et hoc est quod dicit, quod necesse est omne corpus humidum vel humectatum, esse aquam, aut habere aquam. Manifestum est autem, quod corpora, quae tanguntur in aqua adinvicem, necesse est, quod habeant inter se aquam medium, qua repleta sunt ultima eorum; nisi forte dicatur, quod sint sicca in aqua existentia, quod est impossibile. Necesse est enim, quod ea quae in aqua sunt, sint humectata, ita quod habeant aquam in superficie; et sic relinquitur, quod inter duo tangentia se in aqua, sit aqua medium. Et si hoc verum est, sequitur, quod impossibile sit, quod aliquod corpus tangat aliud in aqua immediate. Et similiter eodem modo se habet de aere, qui est humidus naturaliter, sicut et aqua.

Similiter enim se habet aer ad humectanda ea quae sunt in aere, sicut habet aqua ad humectanda ea quae sunt in aqua.

Sed magis latet nos de aere, quod sit medium, quam de aqua, propter hoc, quod continue sumus in aere, et sic imperceptibiliter inhaeret nobis. Et similiter animalia, quae sunt in aqua, latet, si duo corpora humectata per aquam, tangant; quia enim continue sunt in aqua, non percipiunt aquam, quae est inter ipsa, et corpora tangentia. Est autem et alia ratio, quare magis latet nos de aere, quam de aqua, quia aer est subtilior, et minus sensu perceptibilis. Relinquitur ergo, quod semper quando tangimus aliquid, est medium inter nos et res contactas, aer vel aqua.

Sed dubitatio hic accidit. Oportet enim illud quod est medium in aliquo sensu, esse denudatum a qualitatibus sensibilibus secundum illum sensum; sicut diaphanum nullum habet colorem. Manifestum est autem quod aer et aqua habent tangibiles qualitates; non igitur mediantibus eis potest fieri sensus tactus.

Respondet autem ad hoc Averrois, quod nos non patimur a puro aere vel aqua. Nihil enim patitur nisi a suo contrario secundum principium passionis. Aer autem et aqua non contrariantur nobis, sed sunt nobis similia: comparantur enim ad nos, sicut locus ad locatum: unde tactus noster non patitur a qualitatibus aeris vel aquae, sed ab extraneis qualitatibus. Quod enim sentitur de qualitatibus tangibilibus in aere et in aqua, est de admixtione extraneorum corporum, ut ipse dicit: quia sicut ignis numquam amittit calorem suum, ita nec aqua amittit suam qualitatem. Sed quod aliquando sentimus calidum, hoc est ex permixtione extranei.

In hac autem responsione est multiplex error. Primo quidem in hoc, quod dicit, quod corpora nostra non patiuntur ab aere vel aqua, quae sunt similia nobis, sicut locus locato. Manifestum est enim, quod corpora nostra sortiuntur locum naturalem, sicut et motum naturalem, ex natura elementi praedominantis.

Non ergo aliter comparantur ad locum et ad corpora continentia corpora nostra, quam ipsa elementa locata ad elementa locantia. Elementa autem in suis extremitatibus se alterant, ut patet per philosophum in primo meteororum: corpus ergo nostrum ab elementis natum est alterari.

Item omne quod est in potentia, natum est pati ab eo quod est in actu. Corpora autem nostra, cum sint in quadam medietate constituta inter extremitates tangibilium qualitatum, quae sunt in elementis, habent se ad qualitates elementares ut potentia ad actum. Medium enim est in potentia ad extrema, ut infra dicetur. Manifestum est igitur, quod corpora nostra nata sunt immutari a qualitatibus elementorum, et sentire eas.

Provenit ergo hic error ex eo, quod nescivit distinguere inter elementa secundum quod sunt sibi invicem contraria, et secundum quod sunt se continentia et sibi similia ut locus locato.

Dicendum est igitur, quod elementa possunt dupliciter considerari. Uno modo secundum qualitates activas et passivas: et sic contrariantur adinvicem, et se invicem immutant in suis extremis. Alio modo secundum formas substantiales, quas consequuntur ex impressione corporis caelestis. Unde, quanto corpus elementale est propinquius corpori caelesti, tanto plus habet de forma. Et quia ad formam pertinet continere, et quod se habeat in ratione totius; inde est quod corpus superius continet inferius, et comparatur ad ipsum sicut totum ad partem divisam, quae est comparatio loci ad locatum. Unde et vis locantis et continentis derivatur ad elementa ex primo continenti, scilicet corpore caelesti.

Et propter hoc, locus et motus localis non attribuuntur elementis secundum qualitates activas et passivas, sed consequuntur formas substantiales elementorum.

Alius est error in hoc quod dicit, quod aqua et aer non alterantur nisi per admixtionem extranei. Manifestum est enim quod aer et aqua secundum partem sunt corruptibilia.

Corruptio autem et generatio in elementis potest fieri sine mixtione, et sequitur alterationem, ut patet in libro de generatione.

Unde manifestum est, quod adhuc durante specie aquae, potest immutari aqua a sua naturali qualitate, absque admixtione extranei.

Ignis autem, cum sit formalior, est magis activus inter elementa, quae omnia comparantur ad ipsum sicut materialia, ut dicitur quarto meteororum. Unde non est simile de ipso et de aliis.

Dicendum est igitur, quod quia aer et aqua sunt facile mutabilia ab extraneis qualitatibus, et praecipue quando sunt modicae quantitatis, sicut accidit in aqua vel aere, quae sunt inter alia duo corpora se tangentia; propter hoc non impeditur sensus tactus, quin per medium aerem et aquam fieri possit. Et minus etiam impedit aer quam aqua; quia aer habet qualitates tangibiles parum sensibiles.

Unde, si intendantur qualitates tangibiles aeris vel aquae, magis impeditur tactus, utpote cum aer vel aqua intensam frigiditatem vel caliditatem habuerint.

Deinde cum dicit utrum igitur ostendit differentiam inter tactum et gustum et alios sensus. Et primo excludit quamdam differentiam aestimatam. Secundo ponit differentiam veram, ibi, sed differt. Dicit ergo primo, quod ex quo tactus habet medium extraneum, considerandum est, utrum omnium sensibilium fiat similiter sensus, aut diversorum diversimode: sicut in promptu videtur haec esse differentia, quod gustus et tactus sentiant ex eo quod immediate tangant, alii autem sensus sentiant a longe sua sensibilia non tangendo ipsa.

Sed hoc verum non est, quod sic differant; sed durum et molle et alias qualitates tangibiles sentimus per altera, idest per media extranea, sicut et obiecta aliorum sensuum, sicut sonabile, visibile et odorabile.

Sed ista sensibilia sunt a longe quandoque a sensu, gustabilia autem et tangibilia sunt de prope, intantum quod medium est quasi imperceptibile propter parvitatem, et ideo medium latet. Omnia enim sensibilia sentimus per medium extraneum: sed in gustabilibus et tangibilibus latet: quia sicut prius diximus, si per aliquam pellem nobis circumpositam, omnia tangibilia sentiremus, ignorato, quod aliquid esset prohibens, similiter nos haberemus ad sentiendum per medium, sicut et nunc nos habemus sentientes in aqua et aere. Putamus enim nunc quod tangamus sensibilia ipsa, et nihil sit medium.

Deinde cum dicit sed differt exclusa falsa differentia ponit veram; et dicit, quod tangibilia differunt a visibilibus et sonativis, ex eo quod illa sensibilia sentimus per hoc quod movent medium, et iterum medium movet nos; sed tangibilia sentimus per medium extraneum, non quasi moti a medio extraneo, sed simul cum medio movemur a sensibili. Sicut patet de eo, qui percutitur per clypeum. Non enim accidit sic, quod clypeus percussus percutiat; sed quia simul accidit utrumque percuti.

Hoc autem quod dicitur simul non est intelligendum secundum ordinem temporis tantum; quia etiam in visu simul movetur medium ab obiecto, et sensus a medio; fit enim visio sine successione. Perceptio autem soni et odoris, cum successione aliqua, ut in libro de sensu et sensato dicitur: sed hoc referendum est ad ordinem causae. In aliis enim sensibus, immutatio medii est causa quod immutetur sensus, non autem in tactu.

Nam in aliis sensibus medium est ex necessitate, in tactu autem quasi per accidens, inquantum accidit corpora se tangentia esse humectata.

Deinde cum dicit omnino autem determinat de sensu tactus secundum veritatem.

Et primo quantum ad medium. Secundo quantum ad qualitatem organi, ibi, tangibiles quidem. Tertio quantum ad obiectum quod percipitur sensu, ibi, amplius autem. Dicit ergo primo, quod ita videtur se habere caro et lingua ad organum sensus tactus, sicut se habent aer et aqua ad organum visus, auditus et olfactus. In nullo enim istorum sensuum potest fieri sensus, si tangatur organum: ut si quis ponat aliquod corpus album in superficie oculi, non videtur. Unde manifestum est, quod organum sensitivum in sensu tactus, sit intus. Sic enim accidit in hoc sensu, sicut et in aliis. Non enim sentiunt animalia sensibilia apposita super organum sensus.

Sentiunt autem sensibilia posita super carnem: quare manifestum est, quod caro non est organum sensus, sed medium.

Deinde cum dicit tangibiles quidem ostendit quale sit organum tactus: et dicit, quod tangibiles qualitates sunt differentiae corporis, secundum quod est corpus; idest differentiae, quibus elementa distinguuntur abinvicem, scilicet calidi, frigidi, humidi et sicci, de quibus dictum est in his quae sunt de elementis, idest in libro de generatione et corruptione.

Manifestum est autem, quod organum tactus, et in quo primo fundatur sensus qui dicitur tactus, est quaedam pars, quae est in potentia ad huiusmodi qualitates. Organum enim sensus patitur a sensibili, quia sentire est pati quoddam: unde sensibile, quod est agens, facit ipsum esse tale in actu, quale est sensibile, cum sit in potentia ad hoc. Et propter hoc, organum tactus, non sentit illam qualitatem secundum quam est in actu. Non enim sentimus id quod est calidum aut frigidum, durum aut molle, secundum illum modum quo haec insunt organo tactus; sed sentimus excellentias tangibilium, quasi organo tactu constituto in aliqua medietate inter contrarias tangibiles qualitates. Et propter hoc organum tactus discernit extrema tangibilium: medium enim est discretivum extremorum: potest enim pati ab utroque extremorum, eo quod dum comparatur ad unum habet in se rationem alterius; sicut tepidum in comparatione ad calidum, est frigidum; in comparatione ad frigidum, est calidum: unde medium patitur ab utroque extremorum, cum sit quodammodo utrique contrarium. Et oportet quod, sicut organum, quod debet sentire album et nigrum, neutrum ipsorum habet actu, sed utrumque in potentia, et eodem modo in aliis sensibus; sic etiam se habeat in sensu tactus; scilicet organum, neque sit calidum, neque frigidum actu, sed potentia utrumque.

Aliter tamen accidit hoc circa tactum, et circa alios sensus. Nam in visu organum visus est in potentia ad album et nigrum, denudatum a toto genere albi et nigri: est enim penitus carens colore. Sed organum et medium tactus non potest denudari a toto genere calidi et frigidi, humidi et sicci: componitur enim ex elementis, quorum hae sunt propriae qualitates. Sed sic fit in potentia organum tactus ad sua obiecta, inquantum est medium inter contraria. Medium enim est in potentia ad extrema. Et propter hoc, quanto animal habet complexionem magis reductam ad medium, tanto habet meliorem tactum.

Unde homo inter omnia animalia est melioris tactus, ut supra dictum est.

Deinde cum dicit amplius autem determinat de eo quod percipitur per tactum: et dicit quod sicut est visus quodammodo visibilis et invisibilis, et sicut alii sensus sunt oppositorum ut auditus soni et silentii, sic tactus est tangibilis et intangibilis. Intangibile autem dicitur dupliciter: aut illud, quod habet excellentiam, ita quod corrumpit sensum, sicut ignis: aut illud quod habet parum de qualitate tangibili, sicut aer. Utrumque enim dicitur intangibile, quasi male perceptibile, sensu tactu.

Ultimo autem quasi epilogando concludit, quod figuraliter, idest in quadam summa dictum est de sensibilibus, secundum unumquemque sensum. De eis enim specialiter in libro de sensu et sensato determinatur.