Postquam philosophus determinavit de manifestis speciebus et modis causarum, hic determinat de quibusdam modis immanifestis, scilicet de fortuna et casu.
Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo prosequitur propositum, ibi: quidam enim si sint etc..
Dicit ergo primo quod etiam fortuna et casus computantur inter causas, cum multa dicantur fieri vel esse etiam propter fortunam et casum.
Et ideo tria consideranda sunt de eis: scilicet, quomodo reducantur ad causas praedictas; et iterum utrum fortuna et casus sint idem, vel aliud et aliud; et iterum quid sit casus et fortuna.
Deinde cum dicit: quidam enim si sint etc., incipit de fortuna et casu determinare: et primo ponit opiniones aliorum; secundo determinat veritatem, ibi: primum quidem igitur quoniam etc..
Circa primum ponit tres opiniones: secunda incipit, ibi: sunt autem quidam qui caeli huius etc.; tertia ibi: sunt autem quidam quibus videtur etc..
Circa primum duo facit: primo ponit opinionem negantium fortunam et casum, et rationes eorum; secundo disputat de altera rationum, ibi: sed hoc mirabile etc..
Dicit ergo primo, quod quidam dubitaverunt an fortuna et casus essent: et negaverunt ea esse duabus rationibus.
Quarum prima est, quia omnia ista quae dicuntur fieri a casu vel fortuna, inveniuntur habere aliquam causam determinatam, aliam a fortuna. Et ponit huiusmodi exemplum: si enim aliquis veniens ad forum, inveniat aliquem hominem quem volebat invenire, de quo tamen non opinabatur ante quod esset eum inventurus, dicimus quod inventio illius hominis sit a fortuna: sed huius inventionis causa est voluntas emendi, propter quam ivit ad forum, ubi erat ille quem invenit. Et similiter est in omnibus aliis quae dicuntur esse a fortuna; quia habent aliquam aliam causam praeter fortunam. Et sic fortuna non videtur esse causa alicuius, et per consequens nec aliquid esse: quia non ponimus fortunam nisi inquantum aliqua ponimus esse a fortuna.
Secundam rationem ponit ibi: quoniam si aliquid etc..
Et dicit quod si fortuna aliquid esset, inconveniens videretur (sicut vere est inconveniens, ut infra ostendetur) et dubitationem afferens, quare nullus antiquorum sapientum qui determinaverunt de causis generationis et corruptionis, aliquid determinavit de fortuna: sed, sicut videtur, nihil opinabantur illi antiqui esse a fortuna. Et sic haec secunda ratio sumitur ex opinione antiquorum naturalium.
Deinde cum dicit: sed hoc mirabile etc., disputat de hac secunda ratione, ostendens quod supra supposuerat, scilicet quod inconveniens sit antiquos naturales non determinasse de casu et fortuna: et hoc probat duabus rationibus.
Quarum primam ponit dicens: et mirabile videtur, sicut et vere est, quod antiqui naturales de casu et fortuna non determinaverunt.
Assumpserunt enim sibi determinare causas eorum quae fiunt; multa autem sunt quae fiunt a fortuna et casu; unde de fortuna et casu determinare debuerunt. Nec excusantur propter rationem supra dictam destruentem fortunam et casum: quia licet homines non ignorarent quod contingit reducere unumquemque effectum in aliquam causam, sicut dixit praedicta opinio destruens fortunam et casum, nihilominus tamen posuerunt, non obstante hac ratione, quaedam fieri a fortuna et quaedam non. Unde ipsis philosophis naturalibus facienda erat mentio de fortuna et casu, saltem ut ostenderent falsum esse aliqua fieri a fortuna et casu; et ut assignarent rationem quare quaedam dicebantur esse a fortuna et quaedam non. Nec etiam possunt excusari per hoc quod casus et fortuna reducerentur in aliquam causarum ab eis positarum: non enim opinabantur quod fortuna sit aliquid eorum quae arbitrabantur esse causas, ut amicitiam aut litem aut aliquid huiusmodi.
Secundam rationem ponit ibi: inconveniens igitur est etc..
Et dicit quod inconveniens est quod antiqui naturales reliquerunt tractare de fortuna, sive putaverunt fortunam esse sive non: quia si putaverunt fortunam esse, inconveniens fuit quod de ea non determinaverunt; si vero non putaverunt fortunam esse, inconveniens fuit quod ea aliquando usi sunt; sicut empedocles, qui dixit quod aer non semper adunatur superius supra terram quasi hoc ei sit naturale, sed quia ita accidit a casu. Dicit enim quod quando mundus est factus, lite distinguente elementa, accidit quod aer se collegit in istum locum, et sicut tunc cucurrit, ita semper stante isto mundo cursum habebit: sed multoties in aliis mundis, quos ponebat infinities fieri et corrumpi, ut supra dictum est, aer aliter ordinatur inter partes universi.
Et similiter dicebat quod plurimae partes animalium fiunt a fortuna; sicut quod in prima constitutione mundi fiebant capita sine cervice.
Deinde cum dicit: sunt autem quidam etc., ponit secundam opinionem.
Et circa hoc duo facit: primo ponit eam; secundo improbat eam, ibi: et multum hoc etc..
Dicit ergo primo quod quidam dixerunt casum esse causam caeli et omnium partium mundi; et dicebant quod revolutio mundi, et motus stellarum distinguens et statuens totum universum inferius secundum hunc ordinem, sit a casu. Et haec videtur esse opinio democriti, dicentis quod ex concursu atomorum per se mobilium, caelum et totus mundus casualiter constitutus est.
Deinde cum dicit: et multum hoc admiratione etc., improbat hanc positionem duabus rationibus.
Quarum prima est quod admiratione dignum videtur quod animalia et plantae non fiunt a fortuna, sed ab intellectu vel natura, vel a quacumque alia causa determinata: quod ex hoc patet quod non ex quocumque semine aliquid generatur, sed ex determinato semine fit homo, et ex determinato semine oliva. Et cum ista inferiora non fiant a fortuna, dignum est admiratione quod caelum et ea quae sunt diviniora inter sensibilia manifesta nobis, scilicet partes mundi sempiternae, sint a casu, et non habeant aliquam causam determinatam, sicut animalia et plantae. Et si hoc verum est, dignum fuisset insistere, et assignare rationem quare sic esset: quod tamen antiqui praetermiserunt.
Secundam rationem ponit, ibi: quomodo enim eo quod aliter etc., dicens: quomodo potest esse verum quod caelestia corpora sint a casu, et inferiora non: cum et aliter videatur esse inconveniens, ex hoc ipso quod illa nobiliora sunt; et adhuc etiam inconvenientius secundum ea quae videntur? videmus enim quod in caelo nihil fit a casu; in his autem inferioribus, quae non dicuntur esse a casu, multa videntur contingere a fortuna. Rationabile autem esset e converso accidere secundum eorum positionem; ut scilicet in illis invenirentur aliqua fieri a casu vel a fortuna, quorum casus vel fortuna est causa; non autem in illis quorum non est causa.
Deinde cum dicit: sunt autem quidam, etc., ponit tertiam opinionem de fortuna.
Et dicit quod quibusdam videtur quod fortuna sit causa, sed immanifesta intellectui humano, ac si sit quoddam divinum et supra homines. Volebant enim quod omnes fortuiti eventus reducerentur in aliquam divinam causam ordinantem, sicut nos ponimus omnia ordinari per divinam providentiam.
Sed quamvis haec opinio habeat veram radicem, non tamen bene usi sunt nomine fortunae.
Illud enim divinum ordinans non potest dici vel nominari fortuna; quia secundum quod aliquid participat rationem vel ordinem, recedit a ratione fortunae. Unde magis debet dici fortuna causa inferior, quae de se non habet ordinem ad eventum fortuitum, quam causa superior, si qua sit ordinans.
Praetermittit tamen inquisitionem huius opinionis, tum quia excedit metas scientiae naturalis, tum quia infra manifestat quod fortuna non est causa per se, sed per accidens.
Unde per ea quae sequuntur, quomodo se habeat de his opinionibus magis erit manifestum.
Et ideo concludit quod ad evidentiam harum opinionum considerandum est quid sit fortuna et casus; et utrum sint idem vel aliud; et quomodo reducantur ad causas praedictas.