Utrum debeant distingui quatuor sensus sacrae Scripturae.
Ad secundum sic proceditur: videtur quod non debeant distingui quatuor sensus sacrae Scripturae; scilicet historialis vel litteralis, allegoricus, moralis et anagogicus.
Sicut enim in sacra Scriptura aliqua figurate dicuntur de christo, ita etiam figurate dicuntur de multis aliis hominibus; sicut Dan. VIII, 5, per hircum caprarum significatur rex Graecorum. Sed huiusmodi figurativae locutiones non faciunt aliquem sensum praeter litteralem in sacra Scriptura. Ergo nec sensus allegoricus, per quem exponuntur de christo ea quae in figura ipsius praecesserunt, debet alius sensus ab historico poni.
Praeterea, una est ecclesia capitis et membrorum. Sed sensus allegoricus videtur pertinere ad caput ecclesiae, scilicet christum; sensus moralis videtur pertinere ad membra eius, scilicet fideles. Ergo sensus moralis non debet ab allegorico distingui.
Praeterea, moralis sensus est qui ad morum instructionem pertinet. Sed sacra Scriptura in pluribus locis secundum litteralem sensum mores instruit. Ergo moralis sensus non debet distingui a litterali.
Praeterea, sicut christus est caput ecclesiae militantis, ita est caput triumphantis; nec est alius et alius christus. Ergo nec sensus anagogicus, per quem aliqua exponuntur de ecclesia triumphante, debet esse alius ab allegorico, quo aliqua exponuntur de christo et ecclesia militante.
Praeterea, si isti quatuor sensus essent de necessitate sacrae Scripturae, quaelibet pars sacrae Scripturae deberet hos quatuor sensus habere. Sed hoc falsum est; ut enim Augustinus dicit super Genesim ad litteram, in quibusdam sensus litteralis quaerendus est solus. Ergo hi quatuor sensus non sunt de necessitate expositionis sacrae Scripturae.
Sed contra. Est quod Augustinus dicit in I super Genesim ad litteram: in omnibus libris sanctis oportet intueri quae ibi aeterna intuentur, quae ibi facta narrantur, quae futura praenuntiantur, quae agenda praecipiuntur.
Primum autem pertinet ad sensum anagogicum, secundum ad historicum, tertium ad allegoricum, quartum ad moralem. Ergo quatuor sunt sensus sacrae Scripturae.
Praeterea, beda, super Genesim dicit: quatuor sunt sensus sacrae Scripturae: historia, quae res gestas loquitur; allegoria, in qua aliud ex alio intelligitur; tropologia, idest moralis locutio, in qua de moribus ordinandis tractatur; anagogia per quam de summis et caelestibus tractaturi ad superiora reducimur.
Respondeo. Dicendum, quod distinctio istorum quatuor sensuum hoc modo accipi debet.
Sicut enim dictum est, sacra Scriptura veritatem quam tradit, dupliciter manifestat: per verba, et per rerum figuras. Manifestatio autem quae est per verba, facit sensum historicum sive litteralem; unde totum id ad sensum litteralem pertinet quod ex ipsa verborum significatione recte accipitur. Sed sensus spiritualis, ut dictum est, accipitur vel consistit in hoc quod quaedam res per figuram aliarum rerum exprimuntur, quia visibilia solent esse figurae invisibilium, ut dionysius dicit. Inde est quod sensus iste qui ex figuris accipitur, spiritualis vocatur.
Veritas autem quam sacra Scriptura per figuras rerum tradit, ad duo ordinatur: scilicet ad recte credendum, et ad recte operandum.
Si ad recte operandum; sic est sensus moralis, qui alio nomine tropologicus dicitur.
Si autem ad recte credendum, oportet distinguere secundum ordinem credibilium; ut enim dionysius dicit, IV cap. Cael. Hierar., status ecclesiae medius est inter statum synagogae, et statum ecclesiae triumphantis. Vetus ergo testamentum figura fuit novi: vetus simul et novum figura sunt caelestium.
Sensus ergo spiritualis, ordinatus ad recte credendum, potest fundari in illo modo figurationis quo vetus testamentum figurat novum: et sic est allegoricus sensus vel typicus, secundum quod ea quae in veteri testamento contigerunt, exponuntur de christo et ecclesia; vel potest fundari in illo modo figurationis quo novum simul et vetus significant ecclesiam triumphantem; et sic est sensus anagogicus.
Ad primum ergo dicendum, quod hircus, vel alia huiusmodi, per quae aliae personae a christo in Scripturis designantur, non fuerunt res aliquae, sed similitudines imaginariae, ad hoc solum ostensae, ut illae personae significarentur; unde illa significatio qua per illas similitudines personae illae, aut regna designantur, non pertinet nisi ad historicum sensum. Sed ad christum designandum etiam illa quae in rei veritate contigerunt, ordinantur sicut umbra ad veritatem; et ideo talis significatio, qua per huiusmodi res christus aut eius membra significantur, facit alium sensum praeter historicum, scilicet allegoricum.
Si alicubi vero inveniatur quod christus significatur per huiusmodi imaginarias similitudines, talis significatio non excedit sensum litteralem; sicut christus significatur per lapidem, qui excisus est de monte sine manibus, Dan. II, 34.
Ad secundum dicendum, quod sensus allegoricus non solum pertinet ad christum ratione capitis, sed etiam ratione membrorum; sicut quod per duodecim lapides electos de iordane, iosue, cap. IV, 3, significantur duodecim apostoli. Sed moralis sensus pertinet ad membra christi quantum ad proprios eorum actus, et non secundum quod considerantur ut membra.
Ad tertium dicendum, quod moralis sensus non dicitur omnis sensus per quem mores instruuntur, sed per quem instructio morum sumitur ex similitudine aliquarum rerum gestarum; sic enim moralis sensus est pars spiritualis, quod nunquam est idem sensus moralis et litteralis.
Ad quartum dicendum, quod sicut sensus allegoricus pertinet ad christum, secundum quod est caput ecclesiae militantis, iustificans eam et gratiam infundens; ita et sensus anagogicus pertinet ad eum secundum quod est caput ecclesiae triumphantis, glorificans eam.
Ad quintum dicendum, quod quatuor isti sensus non attribuuntur sacrae Scripturae, ut in qualibet eius parte sit in istis quatuor sensibus exponenda; sed quandoque istis quatuor, quandoque tribus, quandoque duobus, quandoque uno tantum.
In sacra enim Scriptura praecipue ex prioribus posteriora significantur; et ideo quandoque in sacra Scriptura secundum sensum litteralem dicitur aliquid de priori quod potest spiritualiter de posterioribus exponi, sed non convertitur.
Inter omnia autem quae in sacra Scriptura narrantur, prima sunt illa quae ad vetus testamentum pertinent; et ideo quae secundum litteralem sensum ad facta veteris testamenti spectant, possunt quatuor sensibus exponi.
Secunda vero sunt illa quae pertinent ad statum praesentis ecclesiae, in quibus illa sunt priora quae ad caput pertinent, respectu eorum quae pertinent ad membra; quia ipsum corpus verum christi, et ea quae in ipso sunt gesta, sunt figura corporis christi mystici, et eorum quae in ipso geruntur, ut in ipso scilicet christo, exemplum vivendi sumere debeamus.
In christo etiam futura gloria nobis praemonstrata est; unde ea quae ad litteram de ipso christo capite dicuntur, possunt exponi et allegorice, referendo ad corpus eius mysticum; et moraliter, referendo ad actus nostros, qui secundum ipsum debent reformari; et anagogice, in quantum in christo est nobis iter gloriae demonstratum.
Sed quando secundum litteralem sensum dicitur aliquid de ecclesia, non potest exponi allegorice; nisi forte ea quae dicuntur de primitiva ecclesia, exponantur quantum ad futurum statum ecclesiae praesentis; possunt tamen exponi moraliter, et anagogice.
Ea vero quae moraliter dicuntur secundum sensum litteralem, non consueverunt exponi nisi allegorice.
Illa vero quae secundum sensum litteralem pertinent ad statum gloriae, nullo alio sensu consueverunt exponi; eo quod ipsa non sunt figura aliorum, sed ab omnibus aliis figurata.