Quod autem vigesimo quarto ponitur, spiritus sanctus procedit ut ratio volendi, creatura ut volitum, si intelligatur, spiritus sanctus esse ratio volendi ex parte volentis, falsum est, ut obiiciens tangit; quia non est patri ratio volendi quod non est ei ratio essendi.
Si autem intelligatur ex parte voliti, verum est quod scribitur: finis enim est ratio volendi ea quae sunt ad finem.
Nullus autem dubitat, spiritum sanctum esse causam productionis creaturarum, sicut patrem et filium.