Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter LII.
This letter to his kinsman Severinus, exhorting him to withdraw from the Donatists, contains no new argument.
EPISTOLA LII . Augustinus Severino consanguineo suo donatistae, ut deserat schisma scelestum et impudens.
Domino multum desiderabili et valde charissimo fratri SEVERINO, AUGUSTINUS.
1. Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. Cogitavi enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit (Matth 5, 14). Ipsa est enim Ecclesia catholica: unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi, abscondi non potest.
2. Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est, se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 1, 2). Non ergo mirum est, si de illa vite quae crevit et omnes terras implevit, praecisi sunt illi qui fructum charitatis afferre noluerunt.
3. Qui si vera crimina objecissent collegis suis, majores eorum quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina objiciebant. 0195 Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non intelligat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios judices obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos objectis criminibus convicti non erant, temere damnare non possent? Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. Si autem iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas objicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.
4. Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro judicem.