TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias ei pheres potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.
His autem habitis, satis secundum Antiquos patet qualiter illi de substantia animae determinaverunt. Diximus autem in principio prooemii, quod non solum quaerenda est animae substantia, sed etiam de partibus animae oportet habere quaestionem : et ideo dubitationes Antiquorum de partibus hic subiiiferimus dicentes, quod ea quae sunt in anima tanquam partes, Antiqui ad quatuor reduxerunt. Viderunt enim quidquid est unius gene- ris, ab aliqua natura una principium sumere, et omne quod cognitum est in anima, ad. unum primum principium cognitionis reduxerunt : et illi primo principio dederunt cognoscere per intellectum, et sentire, et opinari, eo quod quodlibet illorum, sicut diximus, communicat et participat cognitivum aliquid per naturam et habet potentiam passivam ad ea quae cognoscit. Adhuc autem in anima viderunt esse concupiscere per sensum rei convenientis vel disconvenientis et deliberare per rationem regentem voluntatem, et omnino et universaliter appetitum qui communis est et vegetabili et sensibili et rationali animae : et cum concesserint ista esse secundum motum factum ab anima, et sic inesse secundum potentiam activam vel formalem, et ideo ad principium cognitionis non posse reduci, et ideo ista inesse animae secundum diversas naturas et principia videbantur. Adhuc etiam viderunt quod motus secundum locum est ab anima in animalibus, et coniecerunt inter omnia moventia perfectius esse id quod movet secundum locum : appetitum autem esse imperfectum in quantum appetit : et ideo existimaverunt motivum secundum locum secundum eamdem naturam convenire animae, per quam convenit ei esse cognitivum vel appetitivum : et ideo haec tria secundum tres naturas animae dixerunt inesse. Ulterius autem procedentes invenerunt in anima augmentativum et juventutem et senectutem et decrementum,et hoc semper agere per calorem naturalem qui est virtus corporea,et in hoc differre a physicis : et ideo iterum hoc existimaverunt causari ab aliquo speciali principio. Et ideo quaerendum, utrum toti animae insit secundum unam et eamdem naturam et essentiam unumquodque istorum, ita quod eodem aliquo omnia haec praedicta facimus, et omnibus praedictis si una natura et essentia sunt, et intelligimus, et sentimus, et facimus, et patimur aliorum
unumquodque, ita quod possumus dicere, quod vegetativo intelligimus, et movemur secundum locum et alia facimus, et intellectu augemur et movemur secundum locum et sentimus et reliqua facimus, eo quod omnia haec unum et idem sunt : et hoc est quaerere utrum diversis essentiis et diversis potentiis facimus illa diversa quae dicta sunt, sicut dixit Plato. Est autem intellectivum inter duo, quod una essentia et diversis potentiis haec fiunt, vel una potentia et diversis essentiis : sed non potest esse hoc ultimum membrum, quia nunquam est una potentia diversarum essentiarum. Remanet igitur unum solum medium quod est una essentia facere haec omnia per diversas potentias naturales, quae sunt unita in illa essentia. Primum autem horum membrorum etiam abjiciendus, eo quod impossibile est una essentia et eadem potentia plura facere : quia scimus quod idem eodem modo se habens non facit per se diversa. Scimus autem quod anima omnia quae superius enumerata sunt, per se facit et non per accidens. Quaeramus igitur de duobus relictis membris solis, utrum scilicet faciat ea quae dicta sunt multis naturis et potentiis vel una natura et multis potentiis. Si autem pluribus facit essentiis ea quae dicta sunt, tunc quaeramus utrum iste actus qui est vivere, conveniat animae secundum aliquod unum praehabitorum, aut secundum plura ex eis, aut secundum omnia quatuor enumerata, aut etiam conveniat eis ex aliqua alia causa quaecumque sit illa.
Dicunt autem quidam et partibilem et partitam esse animam per essentiam et locum, et concedunt quod alio quodam intelligit, et alio concupiscit, cognitivam partem secundum suas differentias ponentes in cerebro, concupiscibilem vero ponentes in hepate, vegetabilem autem praecipue ponentes in vasis et membris genitalibus, et motivam secundum locum attribuentes posteriori parti cerebri et michae, quae dscendit per dorsi spondiles, a quibus oriuntur nervi motivi. Vivere autem quidam attribuit secundum unam istarum partium quae est vegetabilis, sicut Dionysius Philosophus diffiniens vitam dixit, quod est motus generis nutribilis naturam assequens. Alii autem, ut Plato dixit, vivere esse secundum aliam causa quae sita est in corde, et influit vitam corpori per arterias super spiritum qui vehit vitam. Alii autem communiter dixerunt vitam inesse secundum quamlibet supra dictarum potentiarum. Illi autem qui dixerunt animam in eodem corpore esse partitam per diversas essentias, rationes habeant vel habebant : quia quaecumque separata inveniuntur loco et subjecto aliquando, secundum naturam et essentiam diversa sunt, etiam quando in eodem continente ea inveniuntur. Invenimus autem vegetativum sine sensitivo, et motivum secundum locum et sine concupiscentia, sicut in plantis. In quibusdam autem invenimus sensitivum sine motivo secundum locum, ut in spongia et ostreis et conchilibus quibusdam. Aliter autem invenimus motivum secundum locum absque sensu, sicut in intelligentiis, in quibus etiam non est concupiscentia et deliberatio et appetitus,eo quod nullius egent secundum naturam. Cum igitur ista sint separata per locum et subjectum, constare videtur quod supra dictum est, quod sunt diversae essentiae et naturae. Amplius autem quoniam quae in corpore sunt secundum diversas differentias temporis, sunt diversa in essentia et natura. Est autem primo secundum tempus vegetari et alimento uti quam concupiscere et sentire et movere secundum locum : et prius est concupiscere, quam movere secundum locum motu procedente de loco ad locum : et prius est istud quam intelligere : ergo ista omnia differentiam videntur habere in esse et natura. Amplius quaecumque in diversis et diversarum commixtionum corporibus subjecta sua quaerunt, diversa
sunt in esse et natura : quoniam sicut se habet susceptibile ad susceptibilem, ita se habet perfectio suscepta unius ad perfectionem susceptam ab altero. Sic autem se habent superius inductae animae : eo quod una in cerebro, altera in hepate, et tertia in alterius modi esse mixtionis et compositionis membro habet suscipi : igitur ipsae sunt diversae in esse et substantia et natura.
Haec autem quae dicta sunt, induxit primum Pythagoras : et in tantum praebuit eis assensum, quod diversa animalia dixit congregata in uno animali, ita quod dixit hepar esse animal, et matricem aliud animal, et cor aliud animal principale inter illa, et cerebrum obtinere locum sublimis caelestis animalis. Et postea veniens Plato correxit errores in parte et non in toto : dixit enim haec omnia diversas esse substantias secundam situm et esse, sed tamen unam animam, et ideo constituere unum animal : eo quod conveniant omnia in animando Animatum enim anima perfecta dicitur habere cognitionem et appetitum et motum et vegetationem : propter quod dixit Plato quod nisi haec dividuntur, licet sint substantiae diversae,tamen non sunt nisi pars animae : quia non animant rem secundum perfectum modum animationis, qui est, ut ipse dixit, ex hoc quod alicui conveniant omnia illa quibus animatum differt ab animato.
Et hunc errorem hucusque in diem sequuntur quidam Latinorum Philosophorum, praecipue in sensibili, vegetabili, et rationabili, qui dicunt esse diversas substantias et unam animam in corpore hominis, adducentes quod Aristoteles videtur dicere in sextodecimo librorum suorum de Animalibus, ubi dicit quod non est vivum et animal simul, neque est vivum et homo simul, et quod cibativa anima prius inest quam sensitiva, et alia hujusmodi. Adducunt autem simile per quod suadere volunt diversas substantias habere unam rationem animae in animando. Dicunt enim diversae naturae esse luminaria caeli et in diversis locis, et tamen radios et lumina eorum uniri ad unam mundi illuminationem, qua universa materia generabilium et corruptibilium movetur. Idem autem asserunt in luminibus diversarum candelarum in illuminatione domus. Similiter autem alia quaedam inducunt probabilitatem habentia in superficie apud imperitum et insanum vulgus : sed fortiora quae hic efficere videntur, sunt quae nos hic induximus.
Faciamus autem quaestionem contra omnes istos Doctores. Constat enim quod homo unum est in natura, et una substantia composita, in quo tamen omnia sunt quae superius induximus : huic autem intellectus et sensus et appetitus et motivum secundum locum est et augmentativum. Sic autem et asinus est unum, et hoc aliquid in natura, in quo sunt omnia praedicta praeter intellectum. Unum autem quod est hoc aliquid natura fit unum a pluribus ut plura sunt. Oportet ergo quod illa sint unita. Quaeramus ergo ab istis, quis continet et unit animam, si ipsa de natura sua apta nata est esse partibilis et partita et unum faciat? Et non potest dici quod uniens illa sit corpus, quia corpus non continet et unit animam, sed e converso anima est quae unit et haec continet corpus : cujus signum est, quia anima egrediente per mortem de corpore, statim incipit deperdere unionem et continuitatem suam : tunc enim primo exspirat ex ipsa calidum,quod secum ad superficiem educit continuans humidum, sic marcescit et dissolvitur corpus, sicut diximus in quarto Meteororum. Igitur non unitur ut faciant unum ex hoc quod continentur in corpore duo, sed potius unum aliquid erit quod continet corpus : uniuntur igitur in aliquo incorporeo.
Quaeramus utrum illud sit accidens, aut substantia ? Et si ipsum est accidens, sive forma accidentalis, tunc accidens unit substantiam : et hoc est maximum inconveniens : quia nulla multitudo substantiarum refertur ad accidens, sed omnis accidentium multitudo refertur ad substantiam sicut ad uniens. Adhuc autem illud accidens aut erit communiter accidens, aut erit accidens inseparabile. Et siquidem communiter accidens, tunc poterant esse sine illo. Ponamus igitur quod sint sine illo : et nihil accidit inconveniens. Quando autem sunt sine illo, tunc sunt plura ut plura. Igitur plura ut plura constituunt unum in natura : et hoc non est intelligibile. Si autem accidens est inseparabile ab eis, tunc nunquam continget ea separari, quod ad sensum est falsum : quia saepe ista in diversis inveniuntur subjectis. Adhuc si unum sint in accidente, tunc causa faciens unum aliquid quod est homo vel leo,est accidens :. homo igitur et leo et caetera animalia non sunt unum substantialiter, sed accidentaliter, quod ridiculo dignum est.
Si autem detur, ut Aristoteli placet, quod uniens ea quae sunt in uno corpore, sit forma substantialis quae sit altera a substantia ipsorum : tunc sequitur illud uniens magis esse animam quam ista,quia in hoc solo differt anima ab alia forma naturali, quod ipsa una in se existens per diversas potentias agit diversa in eo cujus ipsa est perfectio. Itaque illorum quodlibet agit per se. Caeterae autem formae naturales essentialiter et per se non faciunt nisi unum sicut calor calefacit, et frigus frigefacit. De illo autem uniente ea quae supra commemorata sunt, quaeremus iterum utrum sit multarum partium non unitarum, aut simpliciter substantia una? Et siquidem est diversarum partium, oportebit et ipsum habere uniens aliquid : et de illo iterum quaeremus ut prius, et procedet hoc in infinitum, nisi stetur in
aliquo uno quod non est diversarum partium. Si autem statur in aliquo uno tali, tunc necesse est dicere, quod mox sine altero aliquo uniente una est substantia quae est anima, quae unit in se diversas potentias,quae sunt supra commemoratae: quia melius est mox fieri per unum, quam per aliud. Praeterea substantia magis unit proprietates, quam aliquod aliud posterius substantia sumptum. Adhuc autem quia tales potentiae quae sunt quasi proprietates animae quibus praeparatur ad agendum et patiendum, fiunt immediate de ipsis essentialibus. Et ideo istis tribus de causis oportet dicere, quod mox ipsa substantia uniuntur, et non aliquo alio. Illud autem uniens cum non possit esse multipartium, ut habitum est, oportet esse unum secundum substantiam. Una igitur est substantia, in qua uniuntur omnia haec sicut proprietates naturales quae potentiae naturales vocantur.
Et secundum hoc facile respondetur his quae pro se induxerunt Pythagorici. Quoniam anima tripliciter potest considerari. Uno quidem modo ut genus, alio ut anima, et tertio ut naturalis potentia animae. Si enim anima accipiatur ut genus, praedicabilis est de animabus particularibus quae sunt vegetativa plantarum, sensitiva brutorum, et rationalis anima hominum. Si autem accipiatur ut anima, tunc perfectio erit animati corporis, et tunc secundum differentiam in specie vel in genere vel individuo ipsorum animatorum differt ab anima specie vel in genere vel individuo : et ideo tota hominis anima specie differt ab anima bruti : et nulla potentia est unius, quae non specie differat a potentia alterius : visus enim hominis et visus asini specie differunt, non quidem specie ipsius visibilis, quia hoc idem esse potest : sed specie pupillae et virtutis visivae perficientis visum : et sic est de aliis viribus. Et hoc probatur necessario ex hoc, quia sicut est in tota anima ad totum corpus, ita est in partibus animae comparatae ad partes corporis : tota autem anima est species et forma diversum esse specie et ratione dans homini ab anima bruti : sic igitur erit in omnibus partibus ejus. Amplius a differentibus specie substantialibus impossibile est potentias naturales ejusdem speciei causari. Sunt autem differentia speciei substantialia in homine et bruto. Proprietates igitur fluentes ab ipsis specie erunt diversae : et hoc quidem est necessarium .
Sed multi circa hoc errant, et eorum occasio, quod vident objecta esse eadem, et habent inferre passiones potentiis diversorum animalium specie. Quae autem nata sunt inferre passiones cum sint eadem, sunt sua passiva eadem specie : sed sua passiva sunt oculi, vel aures animalium specie differentium : videntur ergo potentiae diversorum animalium specie, esse eadem specie. Isti autem tales non sufficienter persuasi sunt signo. Quoniam nos videmus, quod idem numero calidum ignis infert passiones diversis genere et specie, sicut lapidi, ligno, et animali : et tamen non propter hoc illa sunt eadem genere et specie. Tales enim passiones inferunt non secundum convenientiam vel differentiam in specie et genere, quae differentiae sunt secundum formam, sed potius secundum communicationem in materia, quod ea quae communicationem habent in materia transmutabili, ad invicem agunt, et patiuntur ad invicem et ab eisdem activis : haec autem communicatio nihil omnino facit ad convenientiam vel differentiam in genere vel specie vel numero vel secundum formam, sed potius secundum materiam. Et ideo quia bos idem visibile suscipit quod suscipit homo, hoc ideo est, quia oculus bonis componitur ex aqua lucida pura tenente formas sicut oculus hominis et non oportet propter hoc quod idem sit medium commixtionis oculi, vel ejusdem speciei virtus visiva. Sic ergo consideratur anima ut anima.
Hujus autem adhuc sunt duae rationes efficaciter hoc probantes, quarum una est, quod scimus organicum corpus esse
perfectum ab anima, ut in sequentibus patebit : et nos videmus diversitatem figurarum in omnibus organis diversorum animatorum in specie et genere : ergo etiam ipsae vires erunt diversae in specie, quia eadem virtus in specie et genere quaerit organum ejusdem figurae quo suam exerceat operationem in specie et genere : et inducendo hoc probatur tam in artibus quae sunt virtutes mechanicae, quam etiam in naturalibus : alterius autem figurae sunt organa architecti quam pannificis, et alterius figurae sunt aures asini quam hominis, et alterius organa plantae quam animalis : et ideo dicentes esse vires diversarum specierum ejusdem speciei, sunt incidentes in errorem Pythagoricorum dicentium omnes animas posse ingredi corpus quodlibet, sicut si tectonica instrumenta tibicines sibi coaptarent ad fistulandum. Secunda ratio est ab effectu sumpta : quoniam nutritiva in ligno nutrimentum alterat ad naturam ligni, et nutritiva in bruto ad carnem bruti, et in homine ad speciem carnis hominis. Cum ista igitur differant specie et genere quae sic perficiunt, oportet et ipsas virtutes specie et genere differre. Haec igitur dicta sint ad confutationem erroris quorumdam nostrorum sociorum, qui se dicunt naturas scire, et absque dubio nesciunt opiniones et positiones Peripateticorum, sed detinentur erroribus Pythagorae et Platonis.
Tertia vero animae consideratio est prout comparatur ad suas potestates naturales, quas ipsa in eo quod secundum potestatem completam et actum animae habet vitam ab ipsa : et secundum hoc una est in homine anima in substantia, et diversa virtutibus cognitivis et appetitivis et motivis secundum locum et vegetantibus corpus : et ideo falsum est quod illud quod est potentia vegetativa in uno,per locum et substantiam separatur ab ipso. Sed id quod est anima vegetativa, quae ut anima non est nisi in plantis, separatur secundum esse et locum ab eo quod est anima sensitiva quae est in brutis : et ideo quaerit diversum genere corpus in quo sit: quoniam diversae in genere et specie formae diversorum sunt in genere et specie corporum formatorum : nunquam enim anima vegetabilis est pars animae sensibilis, sed potentia vegetabilis potest esse pars animae sensibilis, sic et sensibilis pars est intellectualis animae. Quae autem una numero et substantia est anima, diversas habet potestates, sicut superius diximus : quoniam in hoc differt anima a forma quae tantum est forma naturalis corporea, quod anima potestatibus pluribus plura agit per se, ita quod nullum eorum per accidens, et non agit secundum potestatem naturae corporeae, sed ultra terminum naturae elevatur in agendo, eo quod anima agit in naturam, et intelligentia in animam, sicut supra diximus : et illarum potestatum quaedam viciniores sunt naturae, sicut potestates sensibilis : quaedam autem omnino sunt sicut resultatio luminis intelligentiae, sicut potestates rationalis : et ideo secundam diversitatem temporis manifestantur in corpore quando formatur : quoniam prius manifestantur quaedam opera vegetabilis, et postea quaedam opera sensibilis : et ad manifestationem intellectus qui secundum prudentiam dicitur, exigigitur experimentum et tempus. Anima tamen una est secundum substantiam in omnibus istis potestatibus, licet non secundum quamlibet potestatem simul tempore sit actus primus vel secundus : quia actus primus est qui potest agere, nec potest impediri quando voluerit, sicut habitus scientiae considerat quando voluerit. Et ideo dicit Philosophus, quod non est vivum et animal simul intelligens secundum quod est actus completus organi : tunc enim anima inest ut artifex, et non sicut actus. Animam enim inesse sicut artificem, est inesse animam secundum quid et non simpliciter, hoc est, secundum virtutem
et rectitudinem formativae virtutis, quae format organa : sicut si intelligamus speciem domus quae est in mente architecti, egredi de ipso et intrare ligna et lapides, et sic formare domum sine manibus artichecti. Sic enim adhuc figura domus inducta secundum esse differt a specie formante lapides in domum, eo quod species formans simplex est et nullius figurae : figura autem inducta non est simplex, cum dicimus speciem domus esse in lapidibus et lignis, quae in domus figuram convertuntur. Et sic Philosophus vult quod species animae sit in semine formans et figurans organa, quae virtus formativa vocatur : et hoc est animam inesse secundum quid, hoc est, secundum speciem et virtutem animae quae formativa vocatur : sed. non inest secundum quod est actus et substantia quaedam animati corporis, nisi in corpore organico completo. Iste est igitur intellectus Aristotelis, et nos determinabimus hoc in libro de Animalibus : quia per hunc modum ibi Aristoteles explanat seipsum, et sui Commentatores, sicut dictum est, exponunt eum. Per hoc igitur patet qualiter animae vires adveniunt secundum temporis diversitatem. Si. autem dicamus partem vegetabilem secundum substantiam alteram esse a sensibili, propter hoc quod diverso tempore inducitur ut est actus organi: tunc etiam oportet nos dicere motivam secundum locum esse diversam in. substantia a sensibili, quia motiva secundum locum diverso tempore perficitur ut actus primus vel secundus. Adhuc autem et generativam dicemus alteram a nutritiva et augmentativa, eo quod longo tempore post perficitur ad actum. Quod autem objiciunt de diversa complexione organorum, Platonis doctrina est, sed erroneum : quoniam licet omnia membra sint diversarum complexionum, tamen omnia diriguntur et convertuntur ad unum quod est cor, vel id quod est cordis loco : et ideo tota corporis diversitas refertur ad unum uniens omnia alia : et sicut se habet ad suas partes corpus, ita se habet perfectio corporis ad suas particulares potestates : et ideo substanti a una est animae, cujus actus est vita cordis, et particulares potestates exercet in aliis membris. Sic igitur dicemus totam partium animae diversitatem in uno corpore esse unitam aliquo quod est anima.