DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

Nos in hoc secundo libro de causisproprietatum elementorum intendimus quaecumque sunt proprietates alterantes naturam elementi explanantes, quae a quibusdam, licet improprie corruptiones elementorum vocantur : nam calor et fri-

gus possunt accidere elementis praeter naturam ipsorum absque hoc quod propter hoc substantia eorum corrumpatur. Qualitates ergo naturales elementorum quas aliquando requirunt explanare intendentes, non inducemus nisi qualitates simplices, quae nullam faciunt elementi mixtionem, aut non faciunt illam quae trahat elementum extra substantiam et naturam suam. De mixtione enim in alio libro loquemur : hic autem qualitates quae ex. loco vel ex movente aliquo corpore coelesti exponemus. Hic autem bene facere non possumus, nisi prius consideremus quasdam qualitates elementi nobilis quod est corpus coeleste, manifestantes secundum, quas et quot virtutes in genere movet elementa inferiora : ex hoc enim etiam quae in primo libro dicta sunt, facilius intelliguntur.

Dico igitur, quod necessarium est, quod orbis totius natura aut simplex est, nihil in se habens nisi homogenia quae unius formae et unius dispositionis et virtutis sunt, sicut quaelibet pars ignis est ignis, aut est naturae compositae habens in se diversa secundum formam et dispositionem. Nos autem videmus oculis nostris, quod orbis non est naturae unius et unius formae et dispositionis : quoniam sunt in ipso et sphaerae diversae et partes diversae : quarum una non est stellata, et altera non suscipit lumen non habens: et talis diversitas formarum et dispositionum non est in eo quod naturae simplicis et homogenium. Supponimus igitur orbem totum esse compositum ex partibus diversis in forma, et vocemus illas partes componentia orbem : quoniam sunt prima secundum rationem componentium orbis rationem. Homogenium enim est, aut heterogenium secundum rationem, et est elementum componens ipsum : et si resolvatur secundum intellectum idem quod est heterogenium in homogenia resolvetur : quod si illa non contingat ulterius resolvere in alia corpora secundum formam, erunt illa vocata elementa illius heterogenei corporis. In coelo autem homogenia ad aliam secundum formam non possunt resolvi : erunt illa ergo quotquot sunt elementa prima orbis ex quibus secundum rationem componitur : quae ratio est resolutio compositi in simplicia, licet secundum esse non componatur : eo quod est ingenerabile et incorruptibile, sicut alibi ostendimus. Illa ergo elementa sunt unum, aut sunt duo, aut sunt tria, aut sunt plura secundum aliquem numerum determinatum : quoniam nihil componitur ex infinitis quod. Unitum est, sicut ostendimus in Physicis , et in primo de Coelo et Mundo.

Dicamus igitur, quod si nos prima componentia orbem quae elementa vocantur, investigare volumus, dicemus quod substantia per se lucens alia est se- cundum formam ab illa quae non per se, sed per aliud lucens efficitur. Adhuc autem utraque istarum est alia ab illa quae nullo modo illuminatur ad hoc quod luceat. Istae enim variationes tres sunt in omni sphaera : et illa compositio ex his tribus est primorum elementorum orbis. Nos autem dicimus ex his quae in Caelo et Mundo probavimus, quod substantia corporis solis secundum hoc alia est a substantia corporis stellarum et lunae secundum formam et dispositionem : cujus probatio est, quia cum sol dictus sit, eo quod solus luceat, habens lumen ex se. Lima autem et caeterae stellae non litliJ oli L lumen ex se, nisi quod eis sit acquisitum ex sole, sicut ostendimus in aliis Iocis libri Coeli et Mundi . Licet autem stellae omnes recipiant lumen a sole, est tamen in eis magna diversitas : quoniam luna magis est de natura terrae : et ideo apparet in. ea umbra, quod non fit in aliis stellis : quia stellae non figurantur figuris lunae in luminis receptione, propterea quia super solem sunt positae. Et ideo superficies una est, et ad solem et ad nos conversa quae semper est illuminata. In Venere autem et Mercurio, quae stellae sunt secundum plerosque sub sole, propter hoc non contingit, quod nec sunt in viis quae directe vadant sub sole : et quia soli sunt propinquae et a nobis remotae : si enim essent in via quae directe vadit ad solem, eclipsarent aliquando solem, Vruod numquam contingere potest. Adhuc autem quod prope solem sunt, statim replentur lumine solis : et quia remotiores sunt a nobis, sunt priora luminaria quam luna : et ideo per totam suam substantiam lumine penetrantur a sua superficie in superficiem per centrum corporum suorum. Et ideo in quacumque parte attingit in luna propter suam naturalem opacitatem et terrestreitatem : haec enim licet lumen in profundo sui reci-

piat, tamen non penetratur lumine : sed profundatur in ipsa usque ad medium centrum ipsius. Et in hoc concordant excellentes in philosophia viri Aristoteles et Ptolemaeus, et Avicenna, et Messalach, et plures aliorum. Haec igitur duo elementa sunt diversarum formarum, quae in primis componentibus coelum inveniuntur.

Apparet igitur manifeste, quod substantia orbis corporis stellarum et lunae, alia est a substantia corporis solis : sicut enim candela speculum illuminat per substantiam luminis quod est in ea, et hoc recipit speculum per substantiam et formam et perspicui terminati quod est in eo, et est illa substantia candelae, sicut oportet aliam esse substantiam solis illuminantis et lunae et stellarum quae illuminantur, in qua tamen similitudine hoc dicere est : quia speculum, non accipit lumen nisi in superficie diaphani politi quod exstinctum est et terminatum non traducens visum : sed stellae et luna recipiunt lumen in sui profunditate, sicut ostendimus in secundo Coeli et Mundi, Ex dictis igitur manifestum est aliam esse substantiam solis, et aliam lunae, et aliam stellarum.

Ex simili autem ratione probatur, quod substantia orbis non stellata est alterius substantiae secundum formam quam sint stellae et luna : quoniam quamvis pars non stellata illustretur a stellis et luna, ipsa tamen non retinet in se lumen sicut luminare, sed recipit ipsum sicut aer et quodlibet aliud diaphanum per quod transit lumen, et non remanet in ipso : propter quod stella tegit et occultat quod post eam. est, sicut luna quae tegit solem aliquando et stellas frequenter. Pars autem orbis non stellata nihil tegit eorum quae post ipsam sunt, sed. visus transit per ipsam, sicut per aerem vel aliud diaphanum: aliter enim oporteret quod nullam sphaerarum superiorum videremus, sed tantum sphaeram lunae, quod oculis experimur esse falsum. Est igitur alterius substantiae pars orbis non stellata a luna et stellis secundum formam et proprietatem. Et per eamdem rationem probatur eadem pars non stellata esse alia secundum substantiam a sole, quando sol per se lucet et tegit id quod post se est et terminat visum.

Per ista igitur principia et inquisitionem, manifestum est totum orbem esse trium substantiarum primarum, quae quia prima componentia sunt, vocantur elementa tria quae componunt orbem, sicut similia membra componunt ea quae sunt dissimilia : et sol est in ista compositione per se substantia, et luna cum stellis substantia per se, et pars orbis quae non est stellata est substantia per se, et habet orbis partes ulteriores quae specie differunt, sicut diximus in secundo Coeli et Mundi. Sed istae tres substantiae sunt primae secundum naturam in orbe, et ideo elementa vocantur. Si autem communi natura nominamus orbem secundum quam est substantia ingenerabilis et incorruptibilis, non existens in potentia nisi ad motum localem, tunc omnia haec tria quoad hoc erunt unius substantiae et naturae in communi : et si. illa dicatur elementum, tunc orbis erit totum elementum unum quod quintum dicitur distinctum ab aliis quatuor. Quia licet orbis non immisceatur elementatis per substantiam et esse, tamen agendo commixtionem ipse est primum agens cujus virtus non est in eis quae commiscentur : et quoad ad hoc convenit ei elementi diffinitio, quod est ipse primum in positione : et si. resolvatur elementatum non in substantias commixtas, sed. in virtutes quas habet mixtum, erit in eo inventa virtus primi orbis.

Sic igitur distinguendo ab clementis quatuor orbem, vocatur elementum quintum: quia differt ab eis natura suae formae et in genere suae materiae et potentiae : quod qualiter sit, in fine Physicorum est explanatum. Nos enim non dicimus levem eum esse simpliciter, ita quod sit ignis : nec gravem simpliciter, ita quod, sit terra : et constat per se cuii.i-

bet, quod non. est levis ex comparatione ut sunt media elementa. Si enim esset ex. aliquo horum elementorum, vel aliquod ipsorum, esset generabile vel corruptibile, ita quod hoc totum aut secundum partem cadens sub generatione et corruptione : et hoc non est inventum in eo : sed potius creator summus coeli et terrae dominus posuit eum, ut permotum suum sit causa generationis et corruptionis, sicut nos in fine secundi Peri geneseos ostendimus. Tantum igitur dictum sit de numero elementorum orbis.