CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De commendatione Stoicorum in descriptione boni.
Ideo Stoici bene enuntiaverunt bonum, dicentes quod bonum est quod omnia appetunt. Bonum enim In prima sui communitate diffiniri non potest, sicut ex praeostensis manifestum est. si autem bonum primum accipiatur, quod prima causa est omnis boni : cum bonum . ad naturam pertineat, constat omnia quae ab ipso sunt, bona esse : quia bonitas primi vel per imaginem vel per resonantiam aliquam diffunditur in omnibus secundis quae sunt a primo : Imaginem esse dicimus in illa Intentione imaginis secundum quam Boetius dicit in libro de Hebdomadibus, quod secundae formae quae sunt in materia, sunt imagines causarum primarum a quibus sunt. Est autem regulariter verum in omnibus, quod quantum agens de forma dat ei in quod agit, tantum dat ei de consequentibus formam. Primum igitur bonum de bonitate influit secundo bono tantum, quantum habet de consequentibus formam bonitatis: quae sunt tria de necessitate, quorum primum est assimilatio quaedam ad primum bonum. Secundum autem., quia assimilatio semper est causa appetitus, dat ei appetitum primi boni quan- tum possibile est recipere. Et quia ex appetitu sequitur motus et actus in id quod
appetitur, ut scilicet omni actu et motu tendat in id quantum potest, nejcunquam bonum attingeret vel appeteret nisi similitudo primi boni per aliquem modum inchoationis transfusa esset in ipsum. Sic igitur a bono primo secundum bonum habet, quod bonum appetit et in bonum tendit. Idem enim est et movens et finis et forma. Forma enim similitudo est moventis, et finis terminus est et ultimum appetitus, quia causatum ex forma : et quod secundum aliquid de bonitate primi attingit, ex primo est : propter quod dicit Eustratius, quod omnis boni appetitus consequens est ex primo bono, et post primum bonum sicut causatum consequens post causam et ex causa.
Hujus autem exemplum est in sagitta percutiente signum. Quod enim illa pungit, ex angulo acuto habet Impetum autem violentiae ex arcu habet impellente. Quod perpendiculariter tangit signum, habet ex forma directionis, quam Influit ei sagittarius. Et hoc est modo in tota natura. In his enim quae generantur et corrumpuntur, alterationes quidem et actiones et passiones ex contrariis sunt. Appetitus autem ad esse quem habet, oportet quod sit ex forma primi motoris influxa in ipsum quod generatur. Et Ideo dicit Aristoteles , quod materia appetit formam sicut turpe bonum. In turpi enim forma boni est per Inchoationem, et ex hoc habet quod tendit In bonum et attingit Ipsum.
Bonum igitur hoc modo est divinum bonum, et non hoc vel illud bonum est quod omnia appetunt : eo quod sunt consequentia primum bonum in esse et formam primi boni per hoc quod ejus aliquam similitudinem habent in seipsis. Omnia autem appetunt primum bonum, non secundum esse vel substantiam, sed secundum quod primum bonum ratio est movendi appetitum in omnibus bonis. In hoc autem bonum in tali communitate
acceptum non est desiderium : quia desiderium est quidam appetitus et cujusdam boni, et similiter voluntas. Appetitus autem est omnium natura existentium, et omnium quocumque modo sint: et ideo melius describitur bonum per appetitum, quam per desiderium vel voluntatem, Quia tamen notificatur per appetitum qui secundum naturam consequitur bonum, est notificatio ista data per consequentiam : et ideo per modum enuntiationis est et non per modum diffinitionis : et ideo haec enuntiatio quoad nos innotescere facit bonum, sed non simpliciter. Hoc igitur modo Stoici bene enuntiaverunt bonum quod omnia appetunt.