In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Est verum quod a Spiritu sancto loquor, cujus gratia sum repletus. Sed ne hoc videretur ad laudem humanam facere, subdit quod est humilitatis : " Frater vester, " non Dominus. Licet esset Praelatus, vocat se fratrem causa humilitatis. Matth. xxiii, 8 : Omnes vos fratres estis.a Frater, " dico non natura solum, sed fidei unitate : " particeps et socius in tribulatione, " quod est charitatis quae facit pati, sicut dicitur, I ad Corinth. xiii, 4 : Charitas patiens est, etc. Quasi dicat : Easdem passiones sustineo, quas et vos sustinetis. Psal. CXVIII, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te.
" Et regno. " Hoc enim justum est, ut qui particeps est in negotiatione, participet in lucro. Haec autem negotiatio est patientia tribulationum. Luc. XIX, 13 : Negotiamini dum venio. Lucrum vero est regnum caelorum. II ad Corinth. I, 7 : Sicut socii passionum estis, sic erilis et consolationis. II ad Timoth ii, 12 : Si sustinebimus, et conregnabimus. Et patientia est quae opus perfectum habet.
" In Christo Jesu, " id est, ad similitudinem Jesu Christi. Vel, propter Jesum Christum : vel, ad honorem Christi, quod est perfectionis. Quasi dicat: Non sicut fur patiens pro peccatis, sed pro nomine Jesu Christi. I Petri, IV, 15 : Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus. Et nota, quod ponitur regnum inter tribulationem et patientiam, ad denotandum quod nisi tribulatio exercuerit et patientia defenderit, non poterit regnum possideri.
c Fui in insula, quae appellatur Patmos : " ad literam in exsilium deportatus a Domitiano : et est locus remotus a frequentia hominum, et ideo magis aptus ad contemplationem : "propter verbumDei, " scilicet, quod praedicaveram, " et testimonium Jesu Christi, " scilicet quod de Jesu reddideram.
Vel dicit: " Verbum Dei, " propter naturam divinitatis in Christo, " et testimonium Jesu Christi, " propter naturam humanitatis.
" Fui in spiritu in dominica die. "
Ego, inquam, Joannes, " fui et spiritu, " id est, in mentis excessu : sic dicit Glossa. Quid autem sit excessus mentis, dicitur in Glossa super illud Apostoli, II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo, etc. In exstasi mentis duo intelliguntur : pavor, et intentio ad superna, ita ut quodammodo a memoria labantur inferiora.
" In dominica die, " quae est tempus contemplationis : quia tunc homo debet vacare contemplationi, et cessare ab opere exteriori, cum illa dies sit memoria Dominicae resurrectionis.
" Et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
Dicentis : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
Et conversus sum ut viderem vocem quae loquaebatur mecum. "
Haec est secunda pars in qua narrat quid viderit.
Primo, se dicit audivisse vocem magnam, id est, magna significantem. Secundo, praecipitur ut scribat visionem, ibi, v. 11 : " Quod vides, scribe. "