De Tristitia.
A. Tristitia vera est dolor cordis pro omnibus injuriis, quas patiens Deus innocenter sustinuit a suis creaturis a principio mundi, et usque in finem sustinebit, tam a spiritualibus quam a saecularibus hominibus. Iste dolor innumerabiles lacrymas sanguiiieas elicere debet ab oculis singulorum Deum amantium.
Alia pars verae tristitiae est, quod frequenter homo in tentationibus sine repugnantia superatur. Quando enim aliquid videt, vel audit, tam in volatilibus quam in reptilibus, quod spectat ad impudicitiam : statim mens impudicis cogitationibus, vel voluptatibus, vel affectionibus sordidatur. Quando vero percipit anima ex quinque sensibus, quod movere potest ad vanam gloriam, invidiam, iram, rancorem, detractionem, avaritiam, levitatem, vel carnalem amicitiam, vel aliquod. peccatum. : statim . sine pugna dejicitur in aliquod praedictorum., dubius si umquam a tali peccato resurgat. Et si auxilio Dei. resurgit, incertus est, si umquam recuperet gratiam quam habebat, et tantam quantam ante habuit. Homo enim per se cadere potest, per se autem, numquam resurgere potest : Ei recordatus est, scilicet
Deus, quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens .''
Alia pars verae tristitiae est, quod multiplex gratia effluens a fonte divinae pietatis ad uilli 1 redigitur, eo quod non revertitur ad suum principium, unde fluxit, cum multiplici faenore, secundum ordinationem Dei, Hoc omnes creaturae digne deflere non possent,
B. Ad veram tristitiam inducere nos debet sanctissimum vitae Jesu Christi exemplum, cujus anima tristis fuit a principio vitae suae usque ad mortem, Qui etiam tristes beatos esse confitetur, dicens : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur . Quia non nisi per tristitiam gaudia inveniri valent, dicit quaedam Glossa super canonicam. Jacobi,
Ad idem inducere nos debet utilitas Ex ea proveniens. Utilior est enim vera tristitia, quam vera laetitia, juxta illud : Melius est ire ad domum lucius, quam ad domum convivii . F''requenter enim ex tristitia quisquam deprimitur, ex laetitia vero elevatur. Et quod miserabilius est, quandoque fit homo spiritualis, post laetitiam et devotionem mentis, liberior illa die et incautior in factis suis, quam. si nullam laetitiam habuisset.
Alia est utilitas tristitiae : " Cum oratio, et caetera bona opera Deum ungant et mulceant, lacryma (quae est effectus tristitiae) Deum cogit, sive pungit, secundum Bernardum , "
C. Argumentum verae tristitiae habet, cujus mens ex dolore non affligitur, sed elevatur : nec vult a tristitia liberari, Sed semper desiderat ampliorem. Tristitia vero., a qua mens affligitur, et a qua quis subito liberari conatur, injusta est. Talis est tristitia, de qua scriptum est : Spiritus tristis exsiccat ossa , scilicet virtutum. Et Jacobus : Ira viri (veniens ex tristitia) tristitiam Dei non operatur .
Argumentum verae tristitiae habet, qui a delicatis quibuslibet cohibet sensus suos : non videt, non audit, non gustat, non odoratur aliquid, nec tangit, per.
quod moestitia mitigari potest. Fugit etiam omnen locum, et omnes homines, ex quorum consortio minui potest dolor cordis. Certus est enim securissimam viam esse, in vera tristitia vitam finire, juxta illud : Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia .
D. Argumentum falsae tristitiae habet, qui non considerans sapientissimam ordinationem Dei, torquetur pro amissione rerum temporalium : vel pro afflictione, vel morte amicorum : vel pro sui corporis infirmitate : vel pro sua correctione. Tristitia talis nullam gratiam confert, sed mentem dilaniat, juxta illud : Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi . Et alibi : In moerore animi dejicitur spiritus .