PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT V.

De inconvenientibus quae sequuntur ex parte eorum quorum nos causa sumus.

Adhuc autem quorum nos causa sumus ostenditur, quoniam non necesse est hanc vel illam contradictoriarum in contingentibus veram vel falsam esse : si enim omnia vel ex necessitate erunt, vel ex necessitate non erunt : tunc non oportet nos de aliquo consiliari : quia consilium est, ut dicit Aristoteles in Ethicis , de operationibus per nos possibilibus aliter fieri.

Adhuc si sic esset sicut dictum est, non oporteret nos negotiari de aliquo acquirendo nobis : non enim negotiamur de aliquo nisi quod est possibile nos habere, et quod etiam possumus non habere. Ad quid enim consiliaremur vel negotiaremur? quia si consiliabimur vel negotiabimur, erit necessario alterum contradictoriorum. Et si non consiliemur et non negotiemur, adhuc nihilominus erit necessarium quod futurum est. Nihil enim prohibet vel in futurum propinquum futurum, vel in remotum, sicut in millesimum annum aliqua dicere futura esse, vel non esse futura.

Et tunc ex dictis sequitur, quod quodlibet alterum eorum quae sunt partes con- tradictionis, erit ex necessitate quodcumque fuit illud de quo verum erat dicere in praeterito, quod erit, vel quod non erit. Si ergo erit, tunc de necessitate erit. Si vero non erit, de necessitate non erit. Tunc enim in dicere aliqua et proferre voce contradictoria nulla est differentia, ita scilicet, quod aliquis dicat affirmationem vel negationem, vel non dixerit : propter dicere enim in re nihil eveniet. Sed manifestum est, quod in ipsa re et causis rerum ita se habet, vel quod fit, vel quod non fit : unde in ipsa re est et non in hoc quod unus quidem aliquis unum contradictoriorum dixerit sive affirmaverit, ille vero alius isti contradicens idem negaverit : non enim propter hominis negare vel affirmare sic erit ut affirmatur, vel sic non erit ut negatur : sed, sicut diximus, sic fieri vel non fieri prius est in ipsis causis rerum contingentibus vel necessariis.

Nec iterum in hoc est differentia si dicatur futurum in millesimum annum vel in quamlibet partem temporis magnam vel parvam : quia si altera pars necessario erit vera determinate, tunc post quantumcumque temporis fiat, semper verum erit dicere, quod sit de necessitate. Et si in omni tempore praeterito quod est antequam fiat sic se habet, quod unum contradictoriorum vere dicatur fieri : tunc sequitur quod illud necesse est fieri : unumquodque autem eorum quae sunt sic se habet, quod antequam fiat verum est dicere, quod erit sive fiet : sequitur quod unumquodque quod fit, ex necessitate fit. Si enim sic est, tunc quandocumque aliquis dixerit de aliquo, quod illud erit, sequitur quod sic erit, quod non potest non fieri si hoc determinate est futurum : quod enim jam nunc factum est, de illo semper in omni praeterito quod fuit antequam fieret verum erat dicere quod hoc erit, et fuit falsum dicere quod hoc non erit.

Si autem haec inconvenientia quae in-

ducta sunt possibilia non sunt, sequitur quod impossibile est in futuris contingentibus alteram partem contradictionis esse de necessitate veram : sed si erit contingens, erit et poterit non esse. Quod autem omne quod contingenter evenit, possibile sit non evenire, probatur ex nobis : multa enim contingentia sunt operabilia per nos, et nos sumus principium et causa illorum : quod probatur ex hoc quod de talibus consiliamur qualiter utilius fiant : quod non faceremus si aliter evenire non possent. Probatur etiam ex hoc quod nos per voluntatem agimus talia : voluntas non est principium uno modo se habens : quod enim aliquis vult, potest non velle, et quod per voluntatem agit, potest non agere.

Adhuc autem aliter probatur idem generali ratione. Omnino enim sive universaliter in his quae non semper actu sunt, nec in se nec in suis causis semper sic est, quod ea possibile est esse, et possibile est ea non esse, sicut est videre in omnibus in quibus utrumque est contingens, et esse scilicet et non esse. In talibus autem etiam contingit quod possibile est ea fieri, et possibile est ea non fieri : et etiam in sensu sunt nobis manifesta multa singularia quae sic se habent, sicut est hoc, quod hanc vestem quamcumque datam possibile est incidi violenter, et tamen potest esse quod non inridetur : possibile est enim quod exteratur usu et vetustate consumatur et non incidatur. Similiter autem est possibile hanc vestem non incidi : non enim esset possibile quod usu et vetustate extereretur sive consumeretur, nisi possibile esset eam non incidi : propter quod eliam in aliis futuris quae dicuntur secundum potentiam ad esse et ad non esse, sic est quod talia possibile est esse, et possibile est non esse. Cum ergo multa talia sint, manifestum est quod non omnia contradictoria in singularibus et de futuro de necessitate sic eveniunt, quod alterum de necessitate sit futurum : sed aliqua quidem se habent ad utrumlibet, esse scilicet et non esse : et non magis est in talibus affirmatio quam negatio. Alia vero contingentia quaedam sunt, quae magis se habent ad unum quam ad reliquum, ita quod unum magis et in pluribus contingit, alterum vero minime sive in paucioribus contingit fieri : sed tamen nihilominus utrumque illorum contingens est fieri et non fieri, et neutrum est de necessitate.