12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Christiana devotio
Sobrio colat gaudio
Martyris celeberrimi
Sollemnia Gorgonii,
Cuius oris confessio
Sanguine scripta proprio
Sicut eidem gloriam,
Nobis adquirat veniam.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Sanctorum sancto
iubilemus corde pudico,
Mundum Gorgonio
tribuit qui vivere sancto.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Primus imperatorii
Gorgonius cubiculi
Reddebat sua Caesari
Atque Deo, quae sunt Dei.
2. Occulto tyrocinio
Famulabatur Domino,
Quia norat gentilium
Crudelitatem principum.
3. Commilitonum mentibus
Inculcabat sollicitus
Et puritatem fidei
Et propter ipsam commori.
Responsoria.
1. Hodierna sollemnitas
Triumphum nobis renovat,
Quo clarus vir Gorgonius
Mundanos vicit fremitus
Atque per Christi gratiam
Intravit poli regiam.
V. Bonum certamen certavit,
Cursum consummavit,
Fidem servavit.
2. Christi miles Gorgonius
Tyranno dixit comminus:
Iam nunc, infelix, desine
In Christianos furere,
Ne incurras supplicia
Pro brevibus perpetua,
V. Suspende mentis rabiem
Et deponens perfidiam
Time Dei iustitiam.
3. Confessione martyris
Mens perturbatur Caesaris,
Esse dolens Gorgonium
Christicolam verissimum,
Quem tentabat reducere
Vesanae idolatriae;
V. Tristabatur se deseri
A milite tam nobili
Et belli rebus utili.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sacrilegorum rabie
Effervente quam maxime
Detexit luce clarius,
Quod Dei esset famulus.
2. Agone coepto martyres
Videns insuperabiles
Nefas credebat fidei
Luctam per se non aggredi.
3. Firmato tandem animo
Cum Dorotheo socio
Capessit praesens stadium
Vitae sumpturus bravium.
Responsoria.
1. Cessent, inquit martyr, tuae
Virulentae blanditiae,
Fidelis in verbis suis
Nobis Deus non aberit,
Qui pie se quaerentibus
Adesse est pollicitus;
V. Illum credimus cordibus,
Hunc confitemur vocibus,
Ipsum testamur moribus.
2. Permotus iracundia
Caesar plenus malitia
Virum sanctum artissimo
Mancipavit ergastulo,
Ut sub nocte disponeret
Illum, quem male perderet;
V. Prorumpente diluculo
Praesto sunt ex officio,
Cum quis tractabat sedulo.
3. Suspensus athleta Dei
Patibulo eculei
Flagris torquetur nimiis
Et laniatus ungulis
Ad tormenta distenditur
Patefactis visceribus,
V. Quorum respersus intima
Salis, aceti copia,
Nec poena fractus impia.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctos ductos in medium
Caesar monet: periculum
Declinate cum maximo
Animarum periculo.
2. Frustra tyrannus replicat
Falsas illis divitias,
Quibus Deus totum erat,
Qui est verax et veritas.
3. Ait iam palmae praescius
Egregius Gorgonius:
Qui nos facit confligere,
Dabit nobis te vincere.
Responsoria.
1. Gaudebat Dei famulus
Inter tormenta positus
Et caelo tendens lumina
Voce dicebat libera:
Grates tibi, rex gloriae,
Me dignare respicere;
V. Cor contritum et humile
Qui nunquam soles spernere,
Te suspirantem suscipe.
2. Venerandus Gorgonius
Lentis admotus ignibus
Cruciatur immanius
Et retardatur obitus,
Sic merces crescit martyri
Confusioque Caesari;
V. Depascebat diutinum
Fessa membra incendium
Illatum et cohibitum.
3. Expleto iam luctamine
Fidei et perfidiae,
Martyr Christi laudabilis
Fusa laude precaminis
Laqueo tandem finiit
Cursum sui certaminis;
Sic triumphali gloria
Subiit vitae pascua,
V. Comitatus angelico
Ad aethera tripudio
Cum dominantum Domino
Regnaturus perpetuo.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Gorgonii sanctissimi
Corpus campis expositum
Angelorum excubiis
Tutum manet a bestiis.
2. Honore tandem debito
Componitur in tumulo
Et signis mirabilibus
Honoratur divinitus.
3. Ad magnam Christi gloriam
Meritis ornat Gorziam
Et Galliarum populis
Non deest patrociniis.
4. O felix Dei munere
Gorzia tanto maxime,
Cuius instas obsequiis
Et muniris suffragiis.
5. In sanctorum ecclesia
Laus Domini sit sedula,
Qui martyris hic precibus
Adest pie clamantibus.
Ad Benedictus.
A. Benedicta sit gratia
Dei nostri largissima,
Qua praeventus Gorgonius,
Martyr pretiosissimus,
Alacriter immania
Superavit supplicia
Et cum triumphi gloria
Caeli conscendit culmina.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O Gorgoni, piissime
Martyr et invictissime,
Quem suis mundus proeliis
Nec tenuit nec terruit,
Posce nobis nequitiae
Mundana bella vincere,
Ut pariter cum Domino
Exsultemus perpetuo.