Scholium.
Communiter omnes tam Theologi quam Canonistae tres conditiones istas, praesertim tertiam requirunt, ut licite concedatur Indulgentia. Septeni praescripsit Altisiodorens. ad valorem Indulgentiarum, sed tres praedictas sufficere communis tenet opinio, et tertiam ita necessariam esse, ut absque illa concessio sit nulla. Unde et Scotus hic eam tanquam omnino necessariam in descriptione Indulgentiae apposuit. Vide Fabrum citatum cap. 9. et Suar. disp. 4. sect. 2.
Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia causa, ut honor Dei vel Ecclesiae utilitas ex parte finis moventis. Quod tertium requiratur, quia de duabus prioribus dictum est, patet sic: quia Praelati non sunt vere domini principales bonorum Ecclesiae, etiam temporalium, sed dispensatores: ergo nec spiritualium : quare magis est dissipatio quam dispensatio, nisi secundum beneplacitum Dei de his ordinetur.
Item, contra intentionem merentis non debent bona eorum communicari: sed, ut dictum est, Christus et Sancti opera sua bona, et merita volebant penitus in laudem Dei cedere, et Ecclesiae utilitatem, quare iis tribus concurrentibus possunt Indulgentiae valere.