CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum cognitio (a) supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura.
Hieron. epist. ad Pammachium. Tertull. de praescript, cap. 30. 35. 36. August. lib. 1. contra Maximinum initio. Lirinen. lib. adversus haeres, paulo post initium. Alens. 1. part. quaest. 1. memb. 4. Castro contra haeres, vers. sacra Scridtura. Canus de locis cap. 1. et 2. Bannes 2. 2. quaest. 1. art. 3. dub. 4. Bellarm. lib. 4. de verbo Dei cap. 4. et lib. 3. cap. 1.2. 3. Medina lib. 7. de recta in Deum fide. Suar. lib. 1. defensionis fidei, cap. 10.
Quod non, quia cognitio necessaria nunquam defuit generi humano ; sed sacra Scriptura non erat in lege naturae, quia Moyses primo scripsit Pentateuchum , nec tota erat in lege Mosaica, sed tantum vetus Testamentum: ergo, etc.
Item, quicumque auctor scientiarum humanarum quanto acutior intellectu, tanto plus vitat superfluitatem in tradendo, sed in sacra Scriptura videntur contineri superflua, ut caeremoniae et historiae multae, quarum cognitio non videtur necessaria ad salutem: ergo, etc.
Item, multa sunt de quihus non cognoscitur certitudinaliter ex sacra Scriptura, utrum sint peccata mortalia vel non, quorum tamen cognitio est necessaria ad salutem, quia nesciens illud esse peccatum mortale non sufficienter vitabit illud: ergo, etc.
Contra, Augustinus 11. de Civitate cap. 3. loquens de Scriptura Canonica ait : Cui fidem habemus de his rebus quas ignorare non expedit, nec per nos ipsos nosse idonei sumus.
In ista quaestione sunt haereses innumerae, damnantes sacram Scripturam vel partem ejus, sicut patet in libris Damasceni et Augustini de haeresibus. Quidam vero haeretici nihil de Scriptura recipiunt: quidam non vetus Testamentum ut Manichaei, sicut in libro Augustini de utilitate credendi patet, dicentes vetus Testamentum esse a malo principio. Quidam vero tantum Testamentum vetus accipiunt, ut Judaei. Quidam autem aliquid utriusque ut Saraceni, quibus Mahometus immundus alias immunditias innumeras immiscuit. Quidam aliquid dictum in novo Testamento, puta haeretici diversi, qui diversas sententias Scripturarum male intellectas habentes pro fundamento alias neglexerunt, verbi gratia, ad Rom. 14. Qui infirmus est, olus manducet. Item Jacob. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra . Ex hoc errarunt circa Sacramentum Paenitentiae quidam, dicendo illud posse dispensari a quocumque non Sacerdote, vel aliis hujusmodi auctoritatibus innitendo, male intellectis.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Quamvis hanc quaestionem Lychetus explicare omiserit, quod tota doctrina in ea tradita et clarissime proposita sit a Doctore, et nullam habeat controversiam speculativam, omnibus Catholicis auctoribus in ea convenientibus, qui de his rebus egerunt ; et si quid ex Patribus et Doctoribus majoris auctoritatis gratia addendum fuerat, id per Scholiasten abunde factum sit, citatis locupletissime eorum locis, ad quae quis, cum placeret, recurrere posset ; tamen ne tam principalis et prorsus utilis quaestio, sola absque commento proponeretur, Superioribus visum erat expediens, ut ei, sicut et caeteris ab eodem Lycheto omissis, expositio aliqua adjungeretur.
Huic ergo provinciae mihi ab iisdem impositae, ut quantum in me est satisfaciam, imprimis adverto connexionem hujus quaestionis cum praecedenti eam esse, quod cum in illa pluribus rationibus probaret Doctor, necessariam esse hominibus pro hoc statu doctrinam aliquam revelatam, ad quam non possent viribus solius naturae pertingere nisi revelaretur: quod neque ex terminis nota esset, neque ex discursu colligi posset: nunc in hac quaestione ostendat doctrinam illam revelatam, et propterea supernaturalem sufficienter contineri in sacra Scriptura; intelligit autem per sacram Scripturam vetus et novum Testamentum quoad omnes partes admissos ab Ecclesia catholica Romana. Quae Scriptura dicitur sacra, non solum quia de rebus sacris agit, sic enim omnia scripta et omnes libri Theologici cujuscumque auctoris Catholici possent dici Scriptura sacra, sed multo magis,
quia Deo auctore, et particulariter assistente confecta est.
Quia vero haec quaestio, qua quaeritur utrum in sacra Scriptura doctrina revelata et supernaturalis homini necessaria, sit sufficienter tradita, supponit illam Scripturam quam vocamus sacram, esse sacram, hoc est confectam mediante speciali assistentia Spiritus sancti. Et quia hujus cognitio magis necessaria est quam quod principaliter quaeritur, quandoquidem tota Theologia speculativa ab eo dependet, cujus praecipua fundamenta sunt, auctoritates ab eadem scriptura depromptae, quae nullius fere essent momenti, nisi illa scriptura esset sic sacra ; propterea fuse probat illud suppositum, nimirum scripturam quae a Catholicis dicitur sacra, et comprehendit novum et vetus Testamentum, esse sacram. Hoc autem per octo vias et rationes valde urgenles a Patribus depromptas, quibus posteriores Scholastici omnes fere utuntur, probato, resolvit quaestionem principalem breviter. Unde in duas partes totum quod traditur in hac quaestione dividitur, ex quibus prima est ; An vetus et novum Testamentum sit Scriptura sacra innixa auctoritati divinae? Secunda : An in ea sufficienter tradatur doctrina revelata et supernaturalis, pro hoc statu necessaria viatoribus de lege ordinaria ?