IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia affirmativa, quam tenent Varro et D. Thomas cum suis, supra, suadetur duplici ratione. Sed refutatur primo, quia concluditur infinitas naturae divinae, ex eo quod potest esse in tribus. Secundo, alias posset natura creata esse simul in sua, et divina persona ; adducit et rejicit solutiones Varronis.
Hic dicitur quod sic (a), quia sicut prius potest esse sine posteriori absque contradictione, ita potest manere idem plurificata posteriori ; prior autem est ratio singularitatis, sive individuationis in natura creata quam ratio personae, quod apparet, quia Verbum assumpsit naturam atomam, non tamen personatam ; igitur potest manere eadem individua natura, licet plurificentur personalitates extrinsecae respectu illius naturae.
Praeterea, distinctio relationis non est causa sufficiens distinguendi absoluta, sicut patet inductive ; igitur cum distinctio personarum divinarum sit relativa, non oportet propter eam naturam absolutam distingui ; potest igitur assumi a tribus sine distinctione sui. Dicitur igitur, quod sicut anima eadem potest esse in diversis partibus corporis simul, et idem corpus miraculose in diversis locis simul, ita potest una natura simul esse in duobus suppositis, quando ista supposita sunt extrinseca, et non eadem illi naturae.
Contra hoc (b) objicitur sic, quia essentia divina concluditur esse in finita ex hoc quod ipsa eadem potes esse in tribus personis ; igitur ista natura esset infinita, si posset esse in pluribus personis. Probatur consequentia, quia qua ratione posset esse in duabus personis, pari ratione, et in infinitis.
Si etiam simul (c) posset habere plures personalitates perfectas increatas, igitur posset habere personalitatem creatam et increatam, vel plures creatas, quia non magis repugnant simul esse personalitas creata et increata in natura una, quam duae personalitates increatae, quarum utraque perfecte supplet vicem personalitatis creatae.
Ad primam (d) istarum rationum dicitur quod essentia divina est eadem illis tribus personis, et ex ista identitate sequitur quod sit infinita, non autem ex hoc quod absolute est in illis tribus simul. Illa autem natura assumpta non esset eadem illis tribus personis, sed adventitia, licet simul esset in eis. Similiter natura divina fundat tres relationes et tres personalitates increatas, et ex hoc sequitur ejus infinitas, illa autem natura adventitia non fundaret eas.
Contra istud (e) objicitur sic: Quia sicut forma substantialis, quae substantialiter perficeret plura supposita, esset actualiter illimitata, ita accidens consequens, quod accidentaliter perficeret eadem supposita, esset illimilatum. Exemplum, sicut anima est illimitata ad perficiendum plures partes corporis substantiales, ita scientia est accidens illimitatum respectu plurium partium corporis ; igitur sicut essentia divina, quia est essentialiter natura trium suppositorum est infinita, quasi natura essentialis eorum, ita natura humana esset infinita, licet quasi natura adventitia pluribus suppositis.
Confirmatur istud, quia ita impossibile videtur unum accidens esse in duobus subjectis, sicut unam formam substantialem esse in duabus materiis ; igitur si necessario sequitur infinitas ex hoc quod una forma substantialis est in pluribus materiis, necessario sequitur infinitas ex hoc quod unum accidens est in multis.
Se cunda ratio peccat,patet de voluntate, quae potest fundare relationes diversas, et alterius rationis, et tamen est finita ; similiter idem album multas similitudines, et idem Pater multas paternitates sine infinitate, et eadem natura multas personalitates creatas, imo infinitas, quia non magis repugnant infinitae quam duae, et tamen infinitas non sequitur.