REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
DE CONCEPTU B. VIRGINIS.
Utrum B. Virgo concepta fuit in peccato originali ?
Alens. 3. p . q. 9. m. I. et memb. 2. art. 2. D. Thom. 3. p . q. 27. art. 2. et I. 2. q. 8. ori. 3. et hicq. I. art . I. D. Bonav. I. p . art . I. q . 2. Richard. art . I. q. 2. Henric. quodl . 15. q. 13. Saar. 3. p . tom. 2. disp. 2. sect . 5. Vasq. d. 117. Ambr. Cathar. opusc. de concept. Bellarm. l. 4. de amissione gratiae cap. 15. et seqq. Canis. l. I. de Deipara. Aegid. a praesent, de concept. lib. I. q. 44. Salazar de Concept. Scot. inOxon. hic .
Circa tertiam distinctionem primo quaeritur : Utrum beata Virgo fuit concepta in peccato originali ? Quod sic, Rom. 5. Omnes peccaverunt in Adam, et egent gratia Dei.
Item, Damascenus lib. 3. c. 3. et 48. Mariae supervenit purgatio ; sed si non fuisset concepta in peccato originali, non fuisset purgata.
Item, Augustinus de Fide ad Petrum cap. 23. Firmissime tene, omnem hominem conceptum esse in hoc peccato, etc.
Item, Augustinus super illud Joann. I. Ecce agnus Dei, dicit quod solus ille innocens fuit, puta Christus.
Item, Leo Papa in sermone de Nativit. cap. 2. dicit quod Christus venit ad liberandum omnes.
Item, Anselmus, 2. lib. Cur Deus homo, cap. 16. expresse dicit Mariam conceptam in peccato originali.
Item, Bernardus epist. 174. idem probat, quia si ipsa non esset concepta in originali ; aut igitur esset ante purgata, quam concepta, vel tunc. Non ante, quia ante non fuit natura purgabilis ; non simul, quia tunc esset purgata, et non purgata ; si post, habetur propositum.
Oppositum, Augustinus de Natura et gratia, et ponitur in littera, cap. 3. Cum de peccato agitur, propter reverentiam Domini, de beata Maria nolo habere quaestionem.
Item, Anselmus de Conceptu virginali dicit quod Christus talem habuit matrem, qualem decet tanta puritate nitere, qua major sub Deo nequit intelligi ; et certum est quod multi sunt Angeli boni, qui nunquam peccaverunt, et tamen sunt inferiores Deo.