Glossa. Post generalem divinae pietatis et iustitiae commemorationem, ad singularem novae incarnationis dispensationem convertit verba, dicens suscepit Israel puerum suum: quasi medicus aegrum, visibilis inter homines factus, ut faceret Israel, idest videntem deum, puerum suum. Beda. Obedientem scilicet, et humilem: nam qui contemnit humiliari, non potest salvari. Basilius. Israel enim dicit non materialem, quem sola nobilitabat appellatio, sed spiritualem, qui nomen fidei retinebat, habens oculos tendentes ad deum videndum per fidem.
Potest etiam ad Israel carnalem hoc adaptari, cum ex eo infiniti crediderunt.
Hoc autem fecit recordatus misericordiae suae: hoc enim implevit quod Abrahae promisit, dicens: quoniam benedicentur in semine tuo omnes cognationes terrae. Huius ergo promissionis, dei genitrix recordata dicebat sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula. Nam et Abrahae dictum est: statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim deus tuus et seminis tui post te.
Beda. Semen autem dicit non tam carne progenitos, quam fidei eius vestigia secutos quibus adventus salvatoris in saecula promissus est. Glossa. Quia ipsa promissio haereditatis nullo fine claudetur, et usque in finem saeculi credentes non deerunt, et beatitudinis gloria erit perennis.