Augustinus in serm. De epiph.. Herodes impius factus ex timore crudelis voluit desaevire. Sed quomodo poterat capere eum qui ipsas fraudes venerat amputare? ut ergo eius fraus elideretur, sequitur et responso accepto. Hieronymus. Qui enim munera obtulerunt domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum, quod Graece krematisthentes dicitur, non per Angelum fit, sed per ipsum dominum, ut meritorum ioseph privilegium demonstretur. Glossa. Fit autem haec responsio per ipsum dominum quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit: ego sum via. Non tamen loquitur puer ad eos ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera humanitas habeatur. Dicit autem et responso accepto; sicut enim Moyses tacitus clamat, sic isti pie affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas.
Dicit autem per aliam viam reversi sunt in regionem suam, quia infidelitati miscendi non erant Iudaeorum. Chrysostomus in Matth.. Intuere autem magorum fidem, qualiter non scandalizati sunt in seipsis dicentes: si magnus est puer hic, quae necessitas fugae est et occultae recessionis? hoc enim est verae fidei non quaerere causas eorum quae fieri praecipiuntur, sed suaderi solum ab eis. Chrysostomus super Matth..
Si autem magi christum quasi terrenum regem quaesissent, invenientes eum, apud ipsum mansissent; tunc autem adoraverunt et reversi sunt. Cum autem reversi fuissent, manserunt colentes deum magis quam ante, et praedicantes multos erudierunt. Et denique cum thomas ivisset ad provinciam illam, adiuncti sunt ei; et baptizati, facti sunt executores praedicationis ipsius. Gregorius in evang.. Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur.
Regio quippe nostra Paradisus est, ad quem iesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus.
Chrysostomus super Matth..
Nec etiam erat possibile ut qui ab Herode ad christum venissent, redirent ad Herodem: qui enim relicto christo ad diabolum transeunt per peccatum, frequenter per poenitentiam revertuntur ad christum. Qui enim fuit in innocentia, dum nescit quid sit malum, facile decipitur; sed cum expertus fuerit malum quod invenit et recordatus bonum quod perdidit, compunctus redit ad deum. Qui autem relicto diabolo venit ad christum, difficile redit ad diabolum, quia dum gaudet in bonis quae invenit et recordatur mala quae evasit, difficile redit ad malum.