IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 24

Ab omnipotente non sunt abscondita tempora etc..

In praecedenti capitulo iob ostendit se non esse propter malitiam punitum, ut eliphaz asseruerat, nunc autem vult manifestare quod non existimat deum non habere curam rerum humanarum, sicut eliphaz ei imponebat. Est autem considerandum quod aliqui ponebant deum humanarum rerum notitiam et curam non habere propter distantiam eius a nobis: credebant enim quod sicut propter huiusmodi distantiam nos eum cognoscere non valemus, ita nec ipse nos; sed hoc ipse primo excludit dicens ab omnipotente non sunt abscondita tempora, quasi dicat: quamvis omnipotens sit extra temporum mutabilitatem ipse tamen temporum cursum cognoscit; illi vero qui sunt in tempore ita eum cognoscunt quod tamen modum aeternitatis eius comprehendere non valent, unde subdit qui autem noverunt eum, idest homines temporales eius notitiam qualemcumque habentes vel naturali cognitione vel per fidem vel aliqua maiori sapientiae illustratione, ignorant dies illius, idest comprehendere non valent modum aeternitatis eius.

Et quia dixerat temporalium cursum deo ignotum non esse, consequenter ostendit qualiter temporalia iudicat, praemittens diversas hominum culpas, quorum quidam fraudulenter aliis inferunt nocumenta, unde dicit alii, scilicet inter homines, terminos transtulerunt, furtive scilicet mutantes possessionum confinia, et similia fecerunt in animalibus quae gregatim pascuntur, unde subdit diripuerunt, scilicet furtive, greges, scilicet alienos, et paverunt eos, ut sic videantur esse eorum. Et eorum culpam exaggerat ex condicione personarum quibus inferunt nocumenta: consueverunt enim homines misereri pupillorum propter defectum aetatis et carentiam sustentationis parentum, et contra hoc dicit asinum pupillorum abegerunt, idest aberrare fecerunt ut eum raperent non miserantes pupillum. Similiter etiam viduarum consueverunt homines misereri propter fragilitatem sexus et quia destitutae sunt virorum solatio, sed contra hoc subdit et abstulerunt pro pignore bovem viduae, quasi sub quodam colore iustitiae eam gravantes. Consueverunt etiam homines misereri pauperum qui divitiarum sustentatione carent, et contra hoc subdit subverterunt pauperum viam, idest abstulerunt eis facultatem sibi necessaria procurandi, eos multipliciter molestando. Solent etiam homines desistere a nocumento eorum qui aliis nocere non consueverunt sed inter alios suaviter conversantur, et contra hoc subdit et oppresserunt pariter mansuetos terrae, qui scilicet nec provocari nec provocare alios noverant.

Sunt autem quidam qui non fraudulenter ut praedicti sed per manifestam violentiam aliis nocent, qui ad mala facienda prorumpunt quasi nulla disciplina legis contineantur, de quibus subdit alii quasi onagri in deserto, idest asini silvestres qui hominum servituti non subsunt, egrediuntur ad opus suum, scilicet ad latrocinium cui quasi proprio operi sollicite intendunt, unde subdit vigilantesque ad praedam, scilicet diripiendam, praeparant panem liberis, scilicet suis ex praeda direpta. Deinde genus praedae determinat subdens agrum non suum demetunt, per violentiam scilicet messes alienas colligentes, et vineam eius quem VI oppresserunt vindemiant, quia scilicet prius aliquem opprimunt ad hoc quod eius bona liberius rapiant. Nec solum exteriora bona per violentiam subtrahunt sed etiam ea quae iam sunt ad usum corporis fovendi assumpta, unde subdit nudos dimittunt homines, idest nihil eis relinquunt, indumenta tollentes. Et ut magis exaggeret huius rapinae culpam, subiungit afflictiones quas ex nuditate patiuntur, unde dicit quibus non est operimentum in frigore: esset enim aliqualiter tolerabile si aliunde possent nuditati subvenire. Nec solum indumenta sunt necessaria ad calefaciendum contra frigus sed etiam ad tegumentum contra pluviam, unde oportet a latronibus denudatos non solum frigore perfligi sed etiam pluvia perfundi; et hoc est quod subdit quos imbres montium rigant: solent enim homines ad loca montana quasi munitiora confugere pro timore latronum vel hostium, ubi propter aeris frigiditatem et frequentiores et graviores sunt pluviae, maxime nudis hominibus. Est autem qualecumque nuditatis remedium si ille qui vestimentorum operimentum non habet saltem operimento domus non careat, sed contra hoc subdit et non habentes velamen, scilicet vestimenti nec domus, amplexantur lapides, idest abscondunt se in cavernis lapidum quae inveniuntur in locis montanis.

Ulterius autem exaggerat eorum culpam ex condicione miserabilium personarum quae gravant, unde subdit vim fecerunt depraedantes pupillos, qui scilicet magis erant sustentandi, et vulgum pauperem spoliaverunt, cui scilicet magis erat subveniendum.

Esset autem utcumque tolerabile si saltem habentibus sufficientiam subtrahere vellent; et ideo ad maiorem exaggerationem iniquitatum eorum subdit nudis, idest non habentibus vestimenta, et incedentibus absque vestitu, idest prae nimia necessitate etiam ad publicum sine vestibus nudis prodeuntibus, quod pertinet ad magnam inopiam vestitus; et ut ostendat etiam in victu eos penuriam pati, subdit et esurientibus; his autem nihil magni auferre possunt, sed id modicum quod habent eis subripere non verentur, unde subdit tulerunt spicas, quasi dicat: non tulerunt eis messem quam non habent sed aliquas paucas spicas quas sibi collegerant.

Et si forte in aliquo abundare videantur, illud subtrahunt non pensantes quantam penuriam in aliis patiuntur, unde subdit inter acervos, frugum scilicet, eorum meridiati sunt, idest in meridie quieverunt quasi lascivientes de bonis eorum qui calcatis torcularibus sitiunt, idest qui statim post vindemiam modicum habent de vino. Nec solum homines spoliant in rebus exterioribus sed etiam laedunt in personis, unde subdit de civitatibus fecerunt viros gemere, quia scilicet quibusdam laesis multi ex civibus conturbantur; et ipsi qui laesi sunt conqueruntur, unde subdit et animae verberatorum clamabunt, et deus, a quo scilicet non sunt abscondita quae in tempore aguntur, inultum abire non patitur, quod scilicet non esset si de rebus humanis providentiam non haberet.

Causam autem quare deus hoc inultum non patitur ostendit ex hoc quod non per ignorantiam sed per malitiam peccant, ex qua sapientiam odiunt ipsorum peccata arguentem; unde subdit ipsi fuerunt rebelles lumini, scilicet ex proposito agentes contra id quod eis lumen rationis dictat. Sicut autem sapientia praeoccupat eos qui se concupiscunt, ita fugit ab eis qui ei renituntur, unde subdit nescierunt vias eius, idest habentes sensum per malitiam depravatum non potuerunt sapientiae processus cognoscere; vel nescierunt, idest non approbaverunt nec experiri voluerunt sapientiae mandata. Et impaenitentiam eorum demonstrat subdens nec reversi sunt per semitas illius: illi quidem per semitam sapientiae revertuntur qui etsi sapientiae peccando rebelles fuerint, tamen paenitendo ad sapientiam revertuntur.

In signum autem quod spirituali lumini sapientiae repugnent, inducit quod etiam lumen exterius detestantur tenebras amantes, secundum quod ioh.

III 20 dicitur omnis qui male agit odit lucem; unde et hic subditur mane primo, adhuc scilicet existentibus tenebris, consurgit homicida et interficit egenum et pauperem, quia scilicet illa hora nondum communiter homines vadunt per viam, sed aliqui pauperes necessitate ducti praeoccupant tempus operis, quibus latrones insidiantur in via. Ad hoc autem quod de domibus aliquid furtive subripiant profundioribus indigent tenebris, unde subdit per noctem vero erit quasi fur, scilicet spolians domos, quod ei primo mane facere tutum non esset quia tunc homines evigilare incipiunt. Idem autem in adultero ostendit subdens oculus adulteri, qui scilicet insidiatur alieno toro, observat caliginem, ut scilicet deprehendi non possit, unde subdit dicens: non videbit me oculus, idest hoc proposito observat caliginem ne a cuiusquam oculo videatur; et quasi non sufficiat ei occultatio noctis adhuc alias occultandi artes assumit, unde subdit et operiet vultum suum, qualicumque scilicet mutatione habitus. Et sicut ad incipiendum opus observat caliginem, ita etiam et opus exequitur in tenebris, unde subdit perfodiunt in tenebris domos, scilicet qualicumque fraude vel violentia obstacula auferentes, sicut in die condixerunt sibi, scilicet adulter et adultera, et ignoraverunt lucem, idest abiecerunt in tota executione nefarii operis; si subito, quasi ex impraemeditato, quia tempus eis breve videtur dum carnali delectationi vacant, apparuerit aurora, quae est diurnae lucis principium, arbitrantur umbram mortis, idest eam existimant odiosam sicut umbram mortis dum se vident suas lascivias ulterius non posse protrahere.

Solent autem homines dupliciter a suis operibus impediri; uno modo quando non prospiciunt rei eventum, alio modo quando habent in suo proposito debile fulcimentum; sed adulteri, qui ex concupiscentia ducuntur, e contrario primo quidem inconsiderate se periculis ingerunt quamvis ignorent quid sequatur, et ad hoc significandum dicit et sic in tenebris, idest in dubiis et obscuris, quasi in luce, idest in manifestis, ambulant, idest procedunt; secundo ex re modica et fragili magnam fiduciam capiunt, unde subdit levis est, scilicet adulter, super faciem aquae, quasi dicat: adeo leviter movetur ut videatur ei quod per aliqua mollia, sicut est aqua, possit pertransire ad suum propositum prosequendum.

Vel ad litteram, quod dicit sic in tenebris quasi in luce ambulant potest ad hoc referri quod uterque, scilicet adulter et adultera, sua opera in tenebris agere amant; quod vero subdit levis est super faciem aquae refertur specialiter ad adulterum, cui propter impetum concupiscentiae videtur quod etiam super aquam, idest super quamcumque difficultatem vel adversitatem, leviter pertransire possit ad hoc quod perveniat ad fruitionem rei concupitae.

Enarratis igitur diversis generibus peccatorum subiungit de poena, et primo quidem quantum ad poenam praesentis vitae cum subdit maledicta sit pars eius in terra: illud unicuique pars esse videtur quod quasi potissimum bonum desiderat; peccator autem in rebus terrenis quasi in sua parte ultimum finem constituit, secundum illud Sap. Haec est pars nostra et haec est sors, quae quidem maledicta est quia bona huius mundi quibus male utitur ei vertuntur in malum. Et hoc manifestat subdens nec ambulet per viam vinearum: solent enim viae vinearum umbrosae esse et per consequens temperatae; vineae etiam temperatum locum requirunt, nam in locis nimis frigidis destruuntur per glaciem et in locis nimis calidis aduruntur per calorem; impius ergo per viam vinearum non ambulat quia rebus huius mundi moderate non utitur, sed quandoque declinat ad unum extremum quandoque ad aliud, et quantum ad hoc subdit ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, quasi a contrario vitio in contrarium transeat quia in medio virtutis non manet; et ista poena consequitur omnes malos quia inordinatus animus sibi ipsi est poena, ut Augustinus dicit in I confessionum.

Deinde ponit poenam quae erit post mortem cum subdit et usque ad inferos peccatum illius, quasi dicat: non solum in terra pars eius maledicitur dum inordinate utitur rebus mundi, sed etiam pro hoc in inferno poenas patietur, ad quas etiam poenas referri potest quod dixerat ab aquis nivium etc., quia in inferno nulla erit temperies. Et ne crederet aliquis poenas illas per dei misericordiam finiendas, subdit obliviscatur eius, scilicet peccatoris in inferno damnati, misericordia, scilicet dei, ut numquam exinde liberetur. Qualis autem sit illa poena ostendit subdens dulcedo illius vermis, idest delectatio peccati convertetur ei in vermem, idest in conscientiae remorsum, de quo dicitur Is. Ult. Vermis eorum non morietur, unde et de huius poenae interminabilitate subdit non sit in recordatione, idest ita totaliter relinquatur a deo sine remedio liberationis ac si eius esset oblitus. Et ponit similitudinem cum subdit sed conteratur quasi lignum infructuosum: arbor enim quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, ut dicitur matth.

III 10, lignum autem fructuosum praeciditur ut purgetur, secundum illud ioh. XVI omnem palmitem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat; impii ergo puniuntur ad exterminium, iusti autem ad profectum.

Quare autem infructuoso ligno comparatur manifestat ex duobus: primo quidem quia bona sua in res inutiles consumpsit, unde dicit pavit enim sterilem et quae non parit, et loquitur de eo qui bona sua in res inutiles consumpsit ad similitudinem eius qui uxorem sterilem inutiliter nutrit; secundo quia indigentibus non subvenit, quod ei esse poterat fructuosum, unde subdit et viduae bene non fecit, per viduam omnes indigentes significans. Nec solum fuit infructuosus sed etiam fuit nocivus sicut lignum proferens fructus venenosos, unde subdit detraxit fortes in fortitudine sua, idest potestate sua usus est non ad subveniendum oppressis sed magis ad opprimendum fortes. Et hoc quod aliis nocet etiam in suum nocumentum redundat, quia scilicet in se securam vitam agere non potest, timens laedi ab eis quos laeserat, unde subdit et cum steterit, idest cum nihil adversum passus fuerit, non credet vitae suae, idest non erit de vita sua securus secundum illud quod eliphaz supra XV 21 dixerat sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit ille semper insidias suspicatur.

Causam autem quare absque misericordia sit puniendus assignat ex hoc quod dei misericordia noluit uti dum potuit, unde subdit dedit ei deus locum paenitentiae, scilicet differens poenam, et haec est ratio quare permissus est in prosperitate aliquandiu vivere; sed hoc quod deus exhibuit ei in bonum ipse pervertit in malum, unde subdit et ille abutitur eo in superbiam, non attribuens divinae misericordiae quod post peccatum non statim punitur, sed ex hoc sumit peccandi audaciam usque ad dei contemptum. Et quamvis peccator tenebras quaerat ad peccandum, non tamen potest facere quin videatur, unde subdit oculi enim, scilicet dei, sunt in viis illius, idest considerant processus eius quamvis in tenebris ambulet. Et inde est quod elevati sunt ad modicum, idest ad aliquam terrenam sublimitatem et caducam, deo dante eis locum paenitentiae, et non subsistent, scilicet finaliter, quia abutuntur dei misericordia in superbiam. Et adhibet huius rei similitudinem: omnia enim quae in tempore generantur, determinato tempore crescunt et postea incipiunt deici et tandem totaliter destruuntur, et ita contingit de impiis, unde subdit et humiliabuntur sicut omnia, quae scilicet in tempore crescunt, et auferentur, scilicet totaliter, quando ad summum pervenerint; et adhibet similitudinem subdens et sicut summitates spicarum conterentur: non enim conteruntur fruges quandiu sunt in herba et crescunt sed quando iam ad perfectam maturitatem pervenerint, et similiter impii non statim puniuntur a deo sed quando ad summum pervenerint secundum mensuram a deo praevisam. Hoc autem induxit ad ostendendum quod hoc, quod impii temporaliter non puniuntur sed prosperam vitam agunt, non contingit ex defectu divinae providentiae, sed ex hoc quod differt deus poenam in congruum tempus; et sic patet falsum esse quod eliphaz ei calumniose imposuerat de negatione providentiae divinae, unde subdit quod si non est ita, sicut praedixi de punitione malorum, sicut vos opinamini credentes semper hominem in hac vita puniri pro peccatis, quis me potest arguere esse mentitum, quasi scilicet divinam providentiam negem, et ponere ante deum verba mea, idest verba mea in accusationem vertere coram deo ac si sint contra eius providentiam dicta?