QUODLIBETA 9

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

Prologus

Prologus

Deinde quaeritur, quantum ad gloriam pertinet.

Utrum omnes sancti qui sunt per ecclesiam canonizati, sint in gloria, vel aliqui eorum in inferno.

Et videtur quod aliqui possunt esse in inferno de his qui sunt in ecclesia canonizati.

Argumentum 1

Nullus enim potest esse certus de statu alicuius, sicut ipsemet de se: quia quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui est in ipso, ut dicitur I Cor. II, 11.

Sed homo non potest esse certus de seipso, utrum sit in statu salutis: dicitur enim eccle.

IX, 1: nemo scit, utrum sit dignus odio vel amore. Ergo multo minus Papa scit: ergo potest in canonizando errare.

Argumentum 2

Praeterea, quicumque in iudicando innititur medio fallibili, potest errare. Sed ecclesia in canonizando sanctos innititur testimonio humano, cum inquirat per testes de vita et miraculis. Ergo, cum testimonium hominum sit fallibile, videtur quod ecclesia in canonizando sanctos possit errare.

Sed Contra 1

Sed contra. In ecclesia non potest esse error damnabilis. Sed hic esset error damnabilis, si veneraretur tamquam sanctus qui fuit peccator, quia aliqui scientes peccata eius, crederent hoc esse falsum; et si ita contigerit, possent ad errorem perduci. Ergo ecclesia in talibus errare non potest.

Sed Contra 2

Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad Hieronymum, quod si in Scriptura canonica aliquod mendacium admittatur, nutabit fides nostra, quae ex Scriptura canonica dependet.

Sed sicut tenemur credere illud quod est in sacra Scriptura, ita illud quod est communiter per ecclesiam determinatum: unde haereticus iudicatur qui sentit contra determinationem Conciliorum. Ergo commune iudicium ecclesiae erroneum esse non potest; et sic idem quod prius.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquid potest iudicari possibile secundum se consideratum, quod relatum ad aliquid extrinsecum, impossibile invenitur.

Dico ergo, quod iudicium eorum qui praesunt ecclesiae, potest errare in quibuslibet, si personae eorum tantum respiciantur. Si vero consideretur divina providentia, quae ecclesiam suam spiritu sancto dirigit ut non erret, sicut ipse promisit, ioann. X, quod spiritus adveniens doceret omnem veritatem, de necessariis scilicet ad salutem; certum est quod iudicium ecclesiae universalis errare in his quae ad fidem pertinent, impossibile est.

Unde magis est standum sententiae Papae, ad quem pertinet determinare de fide, quam in iudicio profert, quam quorumlibet sapientum hominum in Scripturis opinioni; cum caiphas, quamvis nequam, tamen quia pontifex, legatur etiam inscius prophetasse, ioann. XI, V. 51.

In aliis vero sententiis quae ad particularia facta pertinent, ut cum agitur de possessionibus, vel de criminibus, vel de huiusmodi, possibile est iudicium ecclesiae errare propter falsos testes.

Canonizatio vero sanctorum medium est inter haec duo. Quia tamen honor quem sanctis exhibemus, quaedam professio fidei est, qua sanctorum gloriam credimus, pie credendum est, quod nec etiam in his iudicium ecclesiae errare possit.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod pontifex, cuius est canonizare sanctos, potest certificari de statu alicuius per inquisitionem vitae et attestationem miraculorum; et praecipue per instinctum spiritus sancti, qui omnia scrutatur, etiam profunda dei.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod divina providentia praeservat ecclesiam ne in talibus per fallibile testimonium hominum fallatur.