Quod vero vigesimo quinto ponitur, spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt plures agentes, sed tamen ut unum in principio quo agunt, recte potest intelligi. Nec est simile de processu creaturae, et spiritus sancti: quia spiritus sanctus requirit secundum rationem suae processionis in his a quibus procedit, distinctionem; procedit etiam ut nexus duorum: quod de creatura dici non potest.
Nec oportet quod effectus sit simplicior causa, si spiritus sanctus procedit a pluribus secundum quod sunt plures aliquo modo: quia similitudo effectus ad causam agentem vel dissimilitudo attenditur secundum formam qua agens agit; pater autem et filius spirant potentia spirativa, quae est natura divina, quae est una in utroque.
Non tamen haec dicuntur pro tanto quod in divinis sit causa et causatum, vel agens et factum; sed hoc modo haec dicuntur secundum quod loquimur de divinis modo humano.
Nec etiam oportet quod si procedit a pluribus inquantum sunt plures, quod non procedat totaliter ab uno; sed quod non procedat ab uno sine respectu ad alterum.