SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 10

Ypodamus autem eurifontis etc..

Postquam philosophus prosecutus est de politia Phaleae, hic incipit agere de politia Hippodami.

Et circa hoc tria facit. Primo exponit conditionem legislatoris. Secundo narrat politiam ipsius, quam ipse instituit, ibi, construxit autem civitatem etc.. Tertio improbat eam quantum ad aliqua, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc..

Circa primum tria facit. Primo dicit quid in arte politica Hippodamus adinvenit; et dicit quod adinvenit distinctionem civitatis quantum ad diversos ordines civium: et iterum incidit, hoc est divisit suburbia; adinvenit enim quomodo territorium civitatis per diversa suburbia distingui deberet. Fuit autem euriphontis filius, milesius autem natione.

Secundo exponit conversationem ipsius; et dicit quod quia erat honoris cupidus, quaedam superflua observabat in propria vita privata quae est alia a civili: videbatur enim esse curiosus in multitudine capillorum et comae, et iterum in utilitate vestitus; volebat tamen habere calida vestimenta non solum in hieme, sed etiam in aestate.

Tertio exponit studium ipsius: voluit enim ratiocinari de tota natura rerum, et primus inter philosophos, qui non agunt civilem vitam, sed contemplativam, conatus est determinare quae sit optima politia.

Deinde cum dicit construxit autem civitatem etc., enarrat ordinem politiae ipsius.

Et primo quantum ad divisiones quas adinvenit.

Secundo quantum ad iudicia, ibi, putavit autem et species legum etc.. Tertio quantum ad civium disciplinam, ibi, adhuc autem legem etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo divisit civium multitudinem.

Secundo quomodo divisit civitatis possessiones, ibi, dividebat autem in tres partes etc..

Dicit ergo primo, quod Hippodamus determinabat optimam quantitatem multitudinis in civitate, ut sit decem millium virorum: et hanc multitudinem dividebat in tres partes: quarum una erat artificum, alia agricolarum, tertia pugnatorum.

Deinde cum dicit dividebat autem etc., ostendit quomodo dividebat possessionem civitatis; et dicit quod totam regionem, idest territorium civitatis dividebat in tres partes: quarum unam volebat esse sacram, de qua scilicet fierent ea quae homines reputant fieri propter cultum divinum; aliam volebat esse publicam vel communem de qua viverent bellatores: tertiam volebat esse propriam quae distribueretur inter agricolas.

Deinde cum dicit putavit autem et species etc., narrat ordinem politiae ipsius quantum ad iudicia.

Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod putavit leges iudiciorum esse solummodo tres, secundum tria de quibus homines in iudiciis disceptant: quae sunt iniuria, nocumentum, et mors: ut iniuria referatur ad ea quae fiunt in vituperium hominis, nocumentum autem ad ea quae fiunt in damnum rerum, sub morte autem comprehenduntur omnia quae fiunt in nocumentum personae.

Secundo ibi, lege autem statuit etc., dicit quod Hippodamus instituit quamdam principalem curiam ad quam reducerentur, quasi per appellationem, omnes causae quae non viderentur esse bene iudicatae: et volebat quod hoc iudicium committeretur quibusdam senibus ad hoc electis qui et discretione et virtute essent probati.

Tertio ibi, iudicia autem etc..

Ponit modum quem in iudicando volebat observari. Cum enim esset aliqua sententia ferenda a multis iudicibus, putabat non oportere, quod iudices conferrent adinvicem de sententia ferenda; sed quod unusquisque solitarius cogitaret de sententia ferenda, et illud quod cogitaret deferret scriptum in pugillari; ita scilicet quod si sibi videretur quod aliquis accusatus esset condemnandus, simpliciter condemnationem ibi describeret: si vero sibi videretur quod esset simpliciter absolvendus, deferret pugillare vacuum. Si autem sibi videretur quod quantum ad aliquid esset condemnandus, et quantum ad aliquid absolvendus, hoc etiam determinaret per Scripturam: et sic ex omnibus Scripturis eliceretur quod pluribus videretur. Non autem putabat bonum esse hoc, quod nunc est lege statutum, ut iudices adinvicem conferant antequam unusquisque sententiam proferat: cum enim sint iurati dicere quod eis videtur, per huiusmodi disceptationes quae in tali loco, et circa talia fiunt, coguntur quodammodo degerare, dum aliquis non audet dicere quod sibi videtur multis contradicentibus.

Deinde cum dicit adhuc autem legem posuit etc., narrat ordinationem eius circa disciplinam civium. Et ponit eius quatuor leges: quarum prima est quod illi qui invenerunt aliquid ordinandum in civitate quod esset civitati expediens, obtinerent aliquem honorem.

Secundam legem ponit, ibi, et pueris eorum etc.. Ut scilicet filii eorum qui moriuntur in bello pro civitate nutrirentur de aerario publico; quod quidem nondum erat statutum in civitatibus; nunc autem ista lex observatur in Athenis et in quibusdam aliis civitatibus.

Tertiam legem ponit, ibi, principes autem etc.. Et haec est de electione principum, ut scilicet totus populus principes eligat. Dicebat autem esse populum tres praedictas partes civitatis; scilicet agricolas, artifices et bellatores.

Quartam legem ponit de officio principum, ibi, electos autem etc.. Ut scilicet illi qui eliguntur in principes, habeant curam de rebus communibus civitatis et de peregrinis et de orphanis et aliis impotentibus personis.

Et ultimo concludit, quod plurima et maxime recitanda de his quae Hippodamus ordinavit, sunt ea quae dicta sunt.