Supra posuit tria, quae pertinent ad pontificem, et ostendit duo illorum convenire christo, scilicet officium, et modum perveniendi ad ipsum, hic prosequitur tertium, scilicet pietatem et misericordiam, quam pontifex debet habere.
Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit illud quod passus est; secundo quae utilitas consecuta est etiam aliis, ibi et consummatus.
Dicit ergo: ita dixi, quod pontifex debet esse talis, quod possit compati. Talis autem est christus. Cum enim sit filius dei ab aeterno, et secundum hoc nec pati posset, nec compati, assumpsit naturam in qua posset pati, et sic etiam posset compati.
Et hoc est quod dicit: quia cum esset filius dei, scilicet ab aeterno, didicit obedientiam ex tempore.
Contra. Addiscere est ignorantis; christus autem ab aeterno, ut deus, et ab instanti conceptionis suae habuit plenitudinem scientiae, inquantum homo; ergo nihil ignoravit, nec per consequens didicit.
Respondeo. Dicendum est, quod duplex est scientia: scilicet simplicis notitiae, et quantum ad istam procedit argumentum: quia scilicet nihil ignoravit. Est etiam scientia experientiae, et secundum istam didicit obedientiam. Unde dicit didicit ex iis quae passus est, id est, expertus est.
Et loquitur apostolus sic: quia qui didicit aliquid, voluntarie accessit ad illud sciendum.
Christus autem voluntarie accepit infirmitatem nostram. Et ideo dicit, quod didicit obedientiam, id est, quam grave sit obedire: quia ipse obedivit in gravissimis et difficillimis: quia usque ad mortem crucis, Phil. II, 8.
Et hic ostendit, quam difficile sit bonum obedientiae. Quia qui non sunt experti obedientiam, et non didicerunt eam in rebus difficilibus, credunt quod obedire sit valde facile. Sed ad hoc quod scias quid sit obedientia, oportet quod discas obedire in rebus difficilibus, et qui non didicit obediendo subesse, numquam novit bene praecipiendo praeesse. Christus ergo licet ab aeterno sciret simplici notitia quid est obedientia, tamen didicit experimento obedientiam ex iis quae passus est, id est, difficilibus, scilicet per passiones et mortem.
Rom. V, 19: per obedientiam unius iusti constituti sunt multi.
Deinde cum dicit et consummatus, etc., ostendit fructum passionis, qui fuit duplex. Unus in christo, alius in membris eius.
In christo fructus fuit glorificatio, et ideo dicit et consummatus. Nam ab instanti conceptionis suae fuit consummatus perfectus, quantum ad beatitudinem animae, inquantum ferebatur in deum; sed tamen habuit passibilitatem naturae. Sed post passionem habuit impassibilitatem.
Et ideo, quia secundum hoc ex toto perfectus est, convenit sibi alios perficere. Haec est enim natura perfecti, quod possit sibi simile generare. Et ideo dicit quod perfectus est. Quia enim per meritum obedientiae pervenit ad istam consummationem. Prov. XXI, V. 28: vir obediens loquitur victorias factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis, non temporalis, sed aeternae. Is. XLV, V. 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna.
Et ideo dicit appellatus a deo pontifex iuxta ordinem melchisedech, et hoc est supra expositum.
Deinde cum dicit de quo nobis grandis sermo, etc., praeparat animos auditorum ad sequentia, quae dicenda sunt de pontificatu christi.
Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit eorum tarditatem; secundo suam intentionem, cum dicit, VI cap. Quapropter intermittentes.
Iterum prima in duas, quia primo ostendit tarditatem; secundo ostendit ipsam esse culpabilem, ibi etenim cum deberetis.
Item circa primam partem duo facit: primo ostendit dicendorum magnitudinem; secundo ipsorum tarditatem ad ea capienda, ibi quoniam imbecilles.
Dicit ergo: ita dixi, quod appellatus est pontifex, de quo, scilicet pontificatu, grandis nobis sermo est, quia de magnis.
Prov. VIII, 6: de rebus magnis locutura sum. Item grandis, quia de utili, scilicet de salute animarum. I Tim. I, 15: fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.
Iste sermo est interpretabilis ad docendum, quod potest dupliciter exponi. Vel quod fiat ibi vis negationis: interpretabilis, id est, non exponibilis, quia non potest ad perfectum exponi. Quae enim ad christum pertinent nullus sermo exprimere potest. Eccli. XLIII, V. 32 s.: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Alio modo affirmative: interpretabilis, id est indigens interpretatione propter altitudinem et magnitudinem et profunditatem eius. Prov. I, 6: animadvertet parabolam et interpretationem, etc.. Interpretatio enim Scripturae numeratur inter dona spiritus sancti, I Cor. XII, 10.
Indiget etiam, ut dicatur interpretatio eius propter tarditatem nostram.
Et ideo subdit ipsam tarditatem, cum dicit quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Illi qui sunt debilis intellectus non possunt alta intelligere, nisi eis exponantur per singula.
Io. XVI, 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. I cor.
C. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc..
Deinde cum dicit etenim cum deberetis, ostendit istam tarditatem esse culpabilem.
Et circa hoc tria facit: primo enim ostendit culpam tarditatis; secundo adhibet similitudinem, ibi et facti estis; tertio exponit, ibi omnis enim qui lactis.
Culpa enim alicuius est quando diu audivit, si adhuc sit tardus; secus autem est, si sit novus auditor. Negligentia enim non est sine culpa. Ideo dicit cum deberetis esse magistri, scilicet aliorum, propter tempus, quo scilicet audierant legem et prophetas.
Io. V, 39: scrutamini Scripturas, etc.. Item ipsum christum. Item apostolos et multos ab ipsis conversos. Io. XIV, 9: tanto tempore, vobiscum sum, et non cognovistis me.
Rursum indigetis, quasi dicat: magis deberetis docere, quam doceri, tamen indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum dei.
Elementa enim dicuntur illa quae primo traduntur in grammatica, quando ponuntur ad litteras: ista vero sunt ipsae litterae.
Exordia ergo sermonum dei et prima principia et elementa, sunt articuli fidei et praecepta Decalogi. Qui ergo diu studuisset in theologia et illa nesciret, tempus curreret contra ipsum. Ideo dicit indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum dei, id est prima principia. II Tim. III, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur, peccator centum annorum maledictus erit.
Deinde cum dicit et facti estis, ponit ad hoc similitudinem.
Sciendum est ergo, quod doctrina sacra est sicut cibus animae. Eccli. XV, 3: cibavit illum pane vitae et intellectus. Et XXIV, 29: qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Sacra ergo doctrina est cibus et potus, quia animam potat et satiat.
Aliae enim scientiae tantum illuminant intellectum, haec autem illuminat animam. Ps.
XVIII, 8: praeceptum domini lucidum illuminans oculos. Et etiam nutrit et roborat animam.
In cibo autem corporali est differentia. Alio enim cibo utuntur pueri, et alio perfecti. Pueri enim utuntur lacte, quasi magis tenui et connaturali, et de facili convertibili, sed adulti utuntur cibo solidiori. Sic in sacra Scriptura, illi qui de novo incipiunt, debent audire levia, quae sunt quasi lac; sed eruditi debent audire fortiora. Et ideo dicit facti estis quibus lacte opus sit, scilicet sicut pueri. I petr.
C. II, 2: sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, etc.. I Cor. III, V. 1 s.: tamquam parvulis in christo lac vobis potum dedi, non escam, et hoc est, quod sequitur non solido cibo, id est alta doctrina, quae est de arcanis et secretis dei, quae confirmant et confortant.
Deinde cum dicit omnis enim qui lactis, exponit similitudinem, et primo exponit illud quod dixit de lacte; secundo illud quod dixit de solido cibo, ibi perfectorum autem.
Circa primum duo facit; primo enim ponit expositionem; secundo expositionis rationem, ibi parvulus enim.
Dicit ergo: ita dico, quod indigetis lacte sicut pueri, omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, id est omnis, qui indiget nutriri lacte, expers est, id est non potest habere partem in sermonibus iustitiae perfecte intelligendis. Matth.
C. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Huiusmodi autem non sunt participes pueri. Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, aut quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Sed contra: quia apostolus superius multa valde difficilia tradidit eis, scilicet de mysterio trinitatis et de sacramento incarnationis, et multa alia ardua: ergo vel non erant parvuli, vel talia tradenda sunt parvulis.
Respondeo. Dicendum est secundum Augustinum, quod non est intelligendum, quod in doctrina fidei alia sunt tradenda maioribus et perfectis, et alia imperfectis. Non enim est inter eos ista differentia. Eadem enim utrisque sunt tradenda, sed parvulis proponenda sunt, sed non exponenda, nec pertractanda: quia intellectus eorum magis deficeret, quam elevaretur.
Lac secundum Glossam est, sicut: verbum caro factum est.
Contra. Non minoris difficultatis est hoc intelligere, quam quomodo verbum erat apud deum. Unde Augustinus dicit, quod istud invenitur in libris Platonis, non tamen illud.
Ipse autem Augustinus non poterat suspicari quid sacramenti haberet: verbum caro factum est.
Respondeo. Dicendum est quod cognoscere verbum caro factum est, per simplicem fidem est satis facile, quia potest cadere in imaginationem et aliqualiter in sensum, sed verbum apud deum, omnino excedit omnem sensum, et non nisi per rationem potest et cum multa et maxima difficultate comprehendi.
Consequenter assignat rationem, cum dicit parvulus enim est, non quidem aetate, sed sensu.
Tripliciter autem aliquis dicitur parvulus.
Est enim aliquis parvulus per humilitatem, Matth. XI, 25: revelasti ea parvulis, aetate, Gal. IV, 1: quanto tempore haeres parvulus est, etc., sensu, I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti sitis. Et isto modo accipitur hic parvulus.
Deinde cum dicit perfectorum autem est solidus cibus, exponit illud quod dixerat de cibo solido.
Hoc enim patet in corporalibus, quod quando homo pervenit ad aetatem perfectam, utitur fortiori et nobiliori et solidiori cibo.
Sic spiritualis, quando pervenit ad perfectionem spiritualem, debet ei proponi doctrina solidior.
Ista autem perfectio duplex est: una est perfectio secundum intellectum, quando aliquis habet iudicium intellectus ad recte discernendum et iudicandum de his quae sibi proponuntur. Alia est perfectio secundum affectum, quam facit charitas, quae est cum aliquis totaliter deo inhaeret. Unde matth.
C. V, 48, post praecepta charitatis dicitur estote ergo perfecti, etc.. Est autem perfectio charitatis, ut dicit Augustinus, ubi nulla est cupiditas. Quando enim quis magis ascendit in deum, tanto plus contemnit temporalia.
Ps. Lxxii, 24: quid enim mihi est in caelo, etc..
Hoc enim habet sacrae Scripturae doctrina, quod in ipsa non tantum traduntur speculanda, sicut in geometria, sed etiam approbanda per affectum. Unde Matth. V, 19: qui autem fecerit et docuerit, etc.. In aliis ergo scientiis sufficit quod homo sit perfectus secundum intellectum, in istis vero requiritur quod sit perfectus secundum intellectum et affectum. Loquenda sunt igitur alta mysteria perfectis. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos.
Unusquisque enim secundum quod est dispositus, sic iudicat; sicut iratus aliter iudicat durante passione, et aliter ipsa cessante. Et similiter incontinens aliter iudicat aliquid esse bonum tempore passionis, aliter post. Et ideo dicit philosophus, quod unusquisque qualis est, talis sibi finis videtur. Et quia quae in sacra Scriptura traduntur, pertinent ad affectum, et non tantum ad intellectum, ideo oportet esse perfectum in utroque.
Et ideo apostolus volens ostendere qui sint perfecti, quibus sit tradendus iste solidus cibus, dicit quod sunt illi, qui pro sua consuetudine habent sensus exercitatos.
Unde in ista perfectione quatuor sunt attendenda, scilicet ipsa perfectio in se in quo consistat, et quantum ad hoc dicit qui habent sensus exercitatos. Et convenienter loquitur. In hoc enim exprimit utramque perfectionem, quia (ut dicit philosophus) intellectus prout iudicat de appetendis et agendis dicitur sensus, quia est relatus ad aliquid particulare: unde non accipitur hic sensus pro sensu exteriori. Qui ergo sentit quae dei sunt, perfectus est. Phil. III, 15: quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. I Cor. II, 16: nos autem sensum christi habemus. Qui vero non sentiunt nisi carnalia, deo placere non possunt, ut patet Rom. VIII, 8.
Secundo attendenda est dispositio eius in quo est, quia debet esse exercitatus. I tim.
C. IV, 7: exerce teipsum ad pietatem. Qui enim non est exercitatus, non potest habere rectum iudicium, quod ad hoc requiritur.
Eccli. XXXIV, 9: vir in multis expertus cogitabit multa. Item qui non est expertus, pauca recognoscit.
Tertio causa huius exercitationis est consuetudo, non scilicet otium, sed frequentia actus.
Et ideo dicit pro consuetudine, scilicet recte agendi. Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Si ergo vis esse perfectus, non des te otio, sed assuesce te bonis a iuventute.
Quarto finis huius exercitii, quia scilicet ad discretionem boni et mali. Tunc enim perfectus est, quando discernit inter bonum et malum. Is. VII, 15: sciat eligere bonum, et reprobare malum. Haec autem sunt tria, scilicet: discretio inter bonum et malum, inter bonum et melius, inter malum et peius.
Multa enim sunt, quae videntur bona, et tamen sunt mala. Prov. XIV, 12: est via quae videtur homini recta, novissima vero eius deducunt ad inferos.
In his ergo requiritur rectitudo iudicii.