LIBER DE ORATIONE DOMINICA.

 ARGUMENTUM.

 I. EVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil 0520B aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei , firmamenta corroborandae

 II. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precar

 III. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est 0521B Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere

 IV. Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis o

 V. Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat quae Dominum non clamosa petitione , sed tacite et modeste intra i

 VI. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter

 VII. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus, docente D

 VIII. Ante omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut 0524A quis cum precatur, non pro se tantum prec

 0525A IX. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna , breviter in sermone collecta, sed in virtu

 X. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem 0525C qui sit in coelis, sed conjungimus et dicim

 XI. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei

 XII. Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus 0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus s

 XIII. Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postul

 XIV. Addimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult.

 XV. Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in verbis, in factis justitia,

 XVI. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam, cum corp

 XVII. Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntu

 XVIII. Procedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia e

 XIX. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum peta

 XX. Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium , caecitatem mentis humanae occulta decep

 XXI. Neque enim deesse quotidianus cibus potest 0534A justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam Junior fui, et senui et non vid

 XXII. Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS. Post subsidi

 XXIII. Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi d

 XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in

 XXV. Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN 0536C TENTATIONEM. Qua in parte ostenditur nihil con

 XXVI. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur sicuti de Job factum videmus, manifesta

 0537C XXVII. Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens. In noviss

 0538A XXVIII. Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviav

 XXIX. Nec verbis tantum, sed et factis Dominus 0538C orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui co

 XXX. Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad

 XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecular

 XXXII. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam, cum omnis arbo

 XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti te

 XXXIV. In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam,

 XXXV. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et 0541D sacramenta creverunt. Nam et mane orandum e

 XXXVI. Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vi

24. For even in the sacrifices which Abel and Cain first offered, God looked not at their gifts, but at their hearts, so that he was acceptable in his gift who was acceptable in his heart. Abel, peaceable and righteous in sacrificing in innocence to God, taught others also, when they bring their gift to the altar, thus to come with the fear of God, with a simple heart, with the law of righteousness, with the peace of concord. With reason did he, who was such in respect of God’s sacrifice, become subsequently himself a sacrifice to God; so that he who first set forth martyrdom, and initiated the Lord’s passion by the glory of his blood, had both the Lord’s righteousness and His peace. Finally, such are crowned by the Lord, such will be avenged64    Or, “will judge.” with the Lord in the day of judgment; but the quarrelsome and disunited, and he who has not peace with his brethren, in accordance with what the blessed apostle and the Holy Scripture testifies, even if he have been slain for the name of Christ, shall not be able to escape the crime of fraternal dissension, because, as it is written, “He who hateth his brother is a murderer,”65    1 John iii. 15. and no murderer attains to the kingdom of heaven, nor does he live with God. He cannot be with Christ, who had rather be an imitator of Judas than of Christ. How great is the sin which cannot even be washed away by a baptism of blood—how heinous the crime which cannot be expiated by martyrdom!

XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde (Gen. IX, 5). Abel pacificus et justus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et caeteros, quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria Dominicam passionem qui et justitiam Domini habuerat 0536B et pacem. Tales denique a Domino coronantur, tales in die judicii cum Domino judicabunt . Caeterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus et Scriptura sancta testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere, quia, sicut scriptum est, Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum pervenit aut cum Deo vivit homicida (I Joan. III, 15), non potest esse cum Christo qui imitator Judae maluit esse quam Christi. Quale delictum est quod nec Baptismo sanguinis potest ablui? quale crimen est quod martyrio non potest expiari?