DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT II.

De infinitate mundi.

Quantitatem autem corporum coelestium scire non possumus hic in libro isto : quoniam quantitas ipsorum scitur ex quantitate diametrorum ipsorum : et hoc in astronomia investigabitur, ubi etiam determinari debet proportio stellarum ad invicem : quoniam omnes habent reduci ad sex quantitates. Et ibidem determinabitur quantitas revolutionis uniuscujusque orbis, et quanta sit egressio linearum ejus a centro mundi: et inducentur super hoc syllogismi certi et demonstrativi descripti lineis visibilibus. Jam autem nihil aliud volumus exponere de orbe nisi quod diximus de primis componentibus ipsum.

Quia igitur jam diximus quod volumus dicere de natura orbis, tunc contradicamus his qui dixerunt orbem infinitum secundum ultima. Jam enim ostendimus in Coelo et Mundo , ''quod quatuor elementa, scilicet terra, aqua, aer, et ignis, sunt finita secundum ultima: habet enim unumquodque eorum extremitatem ultimam in loco deorsum circa terram : et hoc patet ad sensum. Quidquid autem naturalium corporum habet extremitatem unam, habet et secundam qua finitur in altera sua parte. Videmus :autem terram terminatam esse superficie finita in convexo, et aerem et aquam videmus terminari superficiebus finitis in concavo. Ergo quodlibet corporum istorum finitur etiam in altera parte in concavo vel in convexo : quia aliter esset imperfectum : vel nihil sociaretur ei in loco, sed occuparet usque in infinitum. Quidquid autem clauditur inter duas extremitates, quarum una est concava, et altera rotunda, sive convexa, est finitum. Ergo haec elementa sunt finita : et coelum cujus concavum videmus esse finitum. Dicit autem adversarius coelum non esse finitum, neque elementa esse finita : et hoc esse est impossibile quod non convenit esse in corpore naturali.

Amplius autem quaeramus ab eis, utrum elementum quintum sit motum, vel quietum? Non autem potest dici quod sit quietum : quia hoc est contra sensum, et contra ea quae probata sunt in Physicis et in libro Coeli et Mundi: sed est motum motu circulationis, et resolubilis vocatur : talis autem motus est super medium quod est centrum, et super duos polos, polum scilicet Meridianum, et polum Septentrionalem. Oportet igitur concavum suum, perficere in quodam tempore circulationem circa centrum. Sed quando concavum perficit unam circulationem., tunc etiam circulationem majorem circa idem centrum perficit conve- xum. Ergo in. eodem tempore perficitur utriusque circulatio. Quod autem in quodam tempore finito perficit circulationem, est finitum. Ergo tam coeli convexum quam concavum est fini tum : et hoc sequitur ex hoc quod est ei medium centrum : hoc enim clarum est per sensum. Oportet enim tunc, quod sit ei concavum et convexum revolutum circa illud, quae sunt ejus extremitates. Omne enim quod habet duas extremitates, oportet quod sit locatum et finitum percum. Coelum autem ultimum licet sit locus omnium, tamen refertur ad locum per hoc quod movetur secundum locum finitum, sicut diximus in fine sexti Physicorum, Planum igitur est mundum habere medium : et omni ei cui est medium quod est centrum, sunt duae extremitates concavi et convexi: omne autem cui sunt duae extremitates, est habens finem: et omne id cui est extremitas una, eidem etiam est extremitas alia: patet ergo ex. dictis, quod mundus est finitus : et per consequens manifestus est error ejus qui mundum dixit esse infinitum.

Licet autem hoc proba.veri.mus in libro Coeli et Mundi, tamen oportuit nos brevem ejus hic probationem inducere : quoniam si mundus esset infinitus, non esset aliqua proprietas causata in uno elemento ab alio : quia infinitum nec agit, nec patitur, sicut alibi probatum est.