DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

Si autem quaeritur, in quo est ut in proprio subjecto ? Dicamus quod quando quod ex tempore relinquitur, proprie est in omni eo quod incipit esse. Dico autem incipere esse per naturam sicut incipiunt esse quae generantur vel fiunt per artem vel electionem sive voluntatem ; universalia enim suae habent principia inceptionis, sicut privationem et materiam. Quaecumque autem incipiunt quidem, et talia suae inceptionis non habent princi- pia, non oportet quod insit eis quando quod est ex parte : quamvis conveniat eis quando aeternitatis et aeviternitatis per distinctionem accidentalem qua distinguitur ad temporis differentias, sicut in ante habitis dictum est. Talia autem sunt intelligentiae et substantiae corporum caelestium.

Alia vero generabilia et corruptibilia secundum suas substantias et secundum suas actiones et opera quando temporis suscipiunt, eo quod tempore variantur. Cum autem dicit Damascenus quod omne creabile variabile est, et hoc idem dicit Plato, et dicit Boetius quod omne quod est citra primum, est mutabile, non intelligitur de mutalibitate temporis vel qu ando, sed potius naturae quae causata est, quae ex se non habet unde sit, vel unde stare possit. Sic ergo omne quod incipit, habens suae inceptionis principia, materiam et privationem, recipit in se quando quod relinquitur ex tempore. Tale autem est omne sive universum corpus quod incipit modo praedicto : aliter enim incipiens esse, non habet principia suae inceptionis intra se : et ideo de illis non habet loqui Philosophus : quia Philosophus non determinat aliquid nisi id quod suae determinationis principia habet intra seipsum. Sic igitur universum corpus quod sic recipit, aliquando est, et est in tempore : quod probatur ex hoc, quod temporum suscipit variationem periodi caelestis : hoc enim corpus variatur in aestu aestatis ad calorem, ariditatem, et caliditatem, in vere ad calidum et humidum, et in autumno ad frigidum et siccum : propter quod tunc plantae folio defluunt, et destruuntur in hyeme ad frigidum et humidum . Talia enim per generationem incipientia sic secundum tempora alterationes suscipiunt : et ideo de ipsis quando denominative praedicatur.

Similiter autem est etiam in anima

secundum quod ipsa attingit ad corpus sic incipiens : anima enim, ut dicitur in libro de Causis, est in horizonte aeternitatis et temporis : et ideo in actionibus et passionibus suis attingit tempus, et sic etiam convenit ei quando. Hoc autem patet in animae parte speculativa, quae tamen magis separata videtur esse a corpore, quam pars motiva quae corpore utitur in motu. Secundum enim partem speculativam videmus quod quidam acutius speculantur in vere, sicut melancholici : eo quod tunc spiritus qui deferunt formas speculationis, subtiliantur et mobiles fiunt ex calido, et humectantur ex humido, ut facilius formas recipiant. Econtra quidam in hyeme acutius speculantur, et illi sunt cholerici, quibus calor cholerae quando commultiplicatur, commiscet operationes, et siccitas formarum impedit bonam receptionem. Sed in hyeme vincente frigore temperatur calor operationes commiscens, ita ut non commisceat, sed bene moveat. Et humore hyemis inducente phlegma, temperatur siccitas ad bonam susceptionem et bonam retentionem ex naturali siccitate cholerae. Quidam autem in aestate acutius contemplantur, sicut phlegmatici, quorum frigus calido seu calore excellente temperatur ut bene moveat spiritus, et humor multus temperatur sicco ut et bene recipiat ex naturali humido et bene retineat ex temporali sicco. Quidam autem in autumno acutius speculantur, ut sanguinei, quibus calorem sanguinis temperat moderata autumni frigiditas. Humorem autem sanguinis exuberantem ad temperantiam restringit moderata autumni succitas. Hae autem varietates sunt secundum varietatem instrumenti, hoc est, corporis quo pro instrumento in operationibus suis utitur anima conjuncta corpori. Sequitur enim anima conjuncta corpori, corporis complexiones.

Et ideo qui aridae, sive siccae, sive gelidae, sive frigidae sunt complexionis sive compaginis in corpore, saepe fiunt dementiores seipsis in autumno, ita quod minus valent in operationibus mentis : eo quod tempus autumni multiplicat melancholiam quae spiritus habet obscuros et tacitos, et frigore augetur frigus, ita quod sistit motum spirituum : et siccitas tunc auget siccitatem complexionis ut non sit bonae receptionis. Quibus vero sanguis principatur, in vere sunt seipsis dementiores: quia tunc calor temporis auget calorem complexionis ut minut moveat, et ideo operationes permixtas faciat: et humor temporis auget humos rem complexionis ut quidem bene recipiat, sed non bene teneat. Similiter esde aliis : quia phlegmatici in hyeme fiunt dementiores propter duplex frigus temporis et complexionis, quod sistit motum spiritus et inspissat eumdem : et propter duplex humidum quod facit non bene retinere formas. Similiter autem in aliis, dummodo attendatur similitudo complexionis animalium et temporum. Erit ergo in tempore quidquid temporum suscipiens variationes, alteratur secundum temporis aut temporum qualitatem, sive illud sit in corporis complexione vel natura, sive eliam sit in operationibus vel passionibus animae.