CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ex quo igitur homo secundum omnia ea ad quae ad opus referuntur, optat aliquod bonum quod est finis operationis suae : multa autem talia videmus quae sunt fines operationum et electionum : oportet plures esse fines : et quamvis conveniant in hoc communi quod finis sunt, tamen differunt in speciebus suis et formis. Et ideo quaedam videtur esse differentia finium humanorum : et prima quidem et generalior differentia est, quod quidam fines sint operationes in successiva actione fines existentes, ita quod electio homiliis nihil appetat nisi ipsam actionem, sicut est in omnibus musicis et gymnasiis et agonisticis ludis. Per artem enim vieliandi non petimus ulterius aliud nisi, actionem quae viellare vocatur. sic etiam in palaestrica et torniamento nihil petimus nisi pugnare : et similiter in tripudio non appetitur nisi composite incedere et saltare ad harmoniam cantus: et sic est in multis aliis ad delectationem vel exercitium pertinentibus. Alii autem fines sunt non actiones sive operationes, sed per operationes opera quaedam constituta sive operata quae Graece apotelesmata vocantur, sicut in arte fabrili, in qua non appetitur fabricare propter solam delectationem vel utilitatem : sed appetitur in ea id quod fabricatum est, sicut gladius vel cultellus : cujus esse non est in successione, sed in permanentia. Ad haec duo omnes operationes humanarum referuntur electionum.
si autem quaeritur, unde veniat in humanis haec finium differentia ? homo enim unum est, et unius unus videtur esse finis, sicut videmus in omnibus aliis tam vegetabilibus quam sensibilibus. Dicendum est, quod quanto anima hominis magis est elevata super naturam quam formae vel animae aliorum, tanto liberior est in operatione et plurium liberarum operationum : et ex libertate quidem homo dominus suorum actuum efficitur et causa : quod non est in aliis quae necessitate materiae ad unum operandum restringuntur, vel uno modo : sicut omnis hirundo sicut alia facit nidum, et unaquae que hirundo sicut alia parat cibum, et sic est in aliis. In homine autem non sic est : imo liberam facultatem habet operandi, et valde diverso numero et specie et genere operandi. Quamvis enim unum sit homo constitutum, in una tamen anima humana quae est perfectio hominis, non perfectio hominis tantum sicut somnus, sed potius est perfectio ejus sicut vigilia. Somnus enim ligamentum est operationum exteriorum. Vigilia autem per hoc quod est expansio ca-
loris et spiritus in organa exteriora, omnia organa movet et exhibet ad operationem. Quamvis igitur homo unum sit, necesse est quod illud sit multarum potestatum propter multas operationes,sicut est videre in omnibus potentiis. sic est regnum in moralibus, et anima hominis in naturis. Cum igitur tales operationes omnes substantiales sint, aut secundum partem ab anima egredientes, oportet quod secundum has multiplicetur differentia finium electionum humanarum et operationum.
Quamvis autem apotelesma mechanicum sit et non propter se volitum, actiones autem quas volumus ut fines omnes sint liberales : tamen una doctrina finium et prima est, quod id quod intenditur ab homine, est aut propter se volitum, aut non propter se, sed propter alterum. Propter se autem volitum liberale est. Dicit enim. Philosophus, quod liberum dicimus quod causa sui est. Talia autem omnia sunt quae sic volumus, etsi nihil aliud debeat nobis inde fieri, sicut viellare, agonizare, et hujusmodi. Id autem quod propter alterum appetitur, dicitur mechanicum : quia non propter se, sed propter indigentiam aliquam quam instrumentaliter perficiendo supplet,in humanas assumitur operationes, sicut est domus, pannus, et omnia hujusmodi, quorum indigentia impedit bene vivere et contribulat : propter hoc ad humanum bonum referuntur. Quamvis igitur intellectus practicus in homine sit unum, tamen tale unum estque est omnia facere, sicut dicit Philosophus . Et hoc probatur per instrumentum ejus quod est manus, quod sic paratum est quod instrumentaliter deservit ad omnia opera : propter quod homo multarum est artium, doctrinarum, electionum, et operationum, et finium : et prima differentia in his est, quod quaedam eorum sunt actiones liberales et electiones et doctrinae et ar- tes et fines. Quaedam autem propter aliud mutuata et instrumentaliter deservientia, indigentias scilicet supplendo : et hoc habet rationem mechanici : operantur tamen ad felicitatem, quia homo subjacens indigentiis, operationes naturales intellectus habet impeditas.