Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et introivit iterum in Synagogam, etc. "
" Et erat ibi, etc. " Ecce praesentia miseri. Dicit autem Hieronymus de isto, quod in Evangelio Nazaraeorum legitur, quod iste fuerat caementarius furiosus: et querulas voces prius emisit ad Dominum, ut curaret eum, ne ignominiose cogeretur mendicare, sicut notavimus super Matthaeum et ex istis vocibus Pharisaei non movebantur ad misericordiam, nam erant excaecati per invidiam. Significat autem genus humanum, cujus potentia operandi aruerat, eo quod extenderat ipsam ad vetitum: sicut, III Reg. xiii, 4, Manus Jeroboam aruit, quam contra virum Dei percutiendum extendit. Est etiam manus avaritiae quam ad accipiendum extendit, contracta ad dandum. Eccli. Iv, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
" Et observabant eum, etc. "
In pietate, non moti pietate in pauperem : jam obliti quod probaverat se esse super sabbatum, et sabbatum propter hominem esse factum.
Vide dicta in capitulo praecedenti.
" Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
Et dicit eis: Licet sabbatis bene facere, an male? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant, " autem tria, scilicet ostensionem miseriae : veritatis judicium ex ratione : et non. valentibus respondere, et cum invidia perdurantibus, Christi super caecitatem cordis eorum compassionem. Et facile est subdividere. Dicit igitur :
" Surge, "
Ad coelestia te extendens ut dignus sis salute.
" In medium, " ut omnium in te provoces compassionis affectum, ut pro te intercedant.
Et de illis quaerit judicii veritatis rationem.
" Licet sabbatis bene facere ? "
Beneficium enim non est servile, sed libertatisopus. Ad Hebr . xiii, 16: Bene fioentiae et communionis nolite oblivisci
"An male? "
Cum malum sit privatio, non bene facere cum possit, et opportunum sit, est malefacere. Proverb. III, 27 : Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. Et est quaestio generalis.
Et subjungit specialem :
" Animam salvam facere? "
Proverb, XXIV, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses.
" An perdere ? " Hoc ipso enim perdunt cum non juvant cum possint. Ezechiel. iii, 18 et 20 : Sanguinem ejus de manu tua requiram: eo quod non salvavit cum potuit.
" At illi tacebant. "
I. Reg. II, 9 : Impii in tenebris conticescent.
" Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Extendit, et restituta est marius illi. "
Tangit compassionem caecitatis. Et tangit tres affectus Dei : scilicet, providentiam per circumspectionem : iram, per zelum : et propassionem contristantium. Haec enim secundum humanum affectum omnia in se habuit.
" Super caecitate cordis eorum. "
Isa. xlii, 19 : Quis caecus, nisi servus Domini ? Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude.
" Dicit homini, "
Impendendo beneficium. Et tanguntur tria : impensum beneficium, et livoris accensio in beneficium, et ejusdem cauta declinatio : ne per (alias, propter) beneficium pateretur maleficium.