sig. 5. De qualitate vel quantitate furni.
sig. 8, De furno vitreariorum.
sig. 19. Aqua salis cujuslibet.
sig. 27. Quomodo fit cerussa, ei unde ?
sig. 28. Quomodo fit minium de cerussa ?
sig. 29. Quomodo fit minium de cinere plumbi ?
sig. 31. Quid sit calculatio, ei quot modis fiat ?
sig. 32. Quid sit coagulatio, ei ad quid fiat ?
sig. 34. Quid sit solutio, et quot modis fiat ?
sig. 39. Quomodo albificatur auripigmentum ?
sig. 40, Quomodo albificatur arsenicum ?
sig. 42, Ex qua substantia fiat ignis ?
sig. 43. De fixatione spirituum, caput additum.
sig. 48. Quomodo aqua distillatur duplici modo ?
sig. 49. Ad oleum distillandum.
sig. 50. Coagulatio omnium aquarum sic fit.
sig. 51. Quomodo calcinantur Sol et Luna ?
Quomodo ei unde fit azurium ?
Etsi azurium non sit necessarium in arte nostra, tamen de eo ponam doctrinam. Recipe duas partes mercurii, et tertiam partem sulphuris, et quartam partem salis armoniaci: haec contere sicut docui de cinabrio, in vase vitreo positum : assa per omnia ut cinabrium : et cum videris per fumum vitrum blaveum, tunc satis est : et cum infrigidatum fuerit, frange vas, et invenies azurium nobile : tunc contere super lapidem sine aqua, et habebis ex eo expensas tuas.
Additio. Aliqui dicunt, quod vas vitreum debet manere apertum, donec materiae humiditas exhalata fuerit super ignem, Vidi in quodam tractatu circa pondus azurii, viginti duo pondera mercurii, octo sulphuris, et quatuor salis armoniaci,
Item, vidi in alio tractatu poni unum pondus salis armoniaci, duplum sulphu- ris vivi, triplum mercurii: lutato vase
ponatur in fimo triduo, postea decoque, ut supra Hermes.
Adhuc alius modus: Recipe libram unam mercurii, sulphuris uncias quatuor, salis armoniaci uncias duas: contere et sublima, et fiet azurium ultramarinum lento igne.
Alios modus : Recipe mercurii drachmas duodecim, sulphuris vivi drachmas quatuor, salis armoniaci drachmas tres,
Aliter: Recipe duas partes mercurii: tertiam partem sulphuris, et octavam partem salis armoniaci : pulverizetur et ponantur in vitro lutato, et strictum collum habente, detur mediocris ignis per dimidium diem I et tunc fortis, et lutetur foramen, et si blavius fumus exiverit, satis est, etc. Alibi, viginti duo pondera mercurii, sulphuris octo, salis armoniaci quatuor : et fiat per omnia sicut usi fur.