De Gratitudine.
gratitudo vera et perfecta est, excellentiam donorum Dei in anima, cum annihilatione sui, et debita cordis reverentia, magnificare. Sic magnificavit David dona mandatorum Dei, dicens : Dilexi mandata, tua super aurum et topazion Et Salomon domum sapientiae extollebat, dicens : Melior est sapientia cunctis, scilicet opibus, pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari .
B. Ille veram gratitudinem habet, qui omnium donorum Dei se indignum sentit. Et quanto se indigniorem beneficiorum Dei reputat et sentit, in tantum amplius gratitudo mentis excrescit. Chrysostomus : " Pro omnibus quae tribuisti nobis, o Christe, nihil a nobis petis, quam salvari, hoc ipsum tribuens, et accipientibus gratias agis. "
C. Ad veram, gratitudinem nos indu- cere debet consideratio dantis, qui est omnipotens, nobilissimus, amantissimos, fidelissimus, optimus, beatissimus, et perfectissimus.
Item, Donorum magnitudo. Non est enim tam parvum donum corporale vel spirituale, quod a Deo fluit, in quo non sit inclusus immensus Deus cum omni divina virtute.
Item, Pensandus est affectus dantis. Non enim se ex dimidio dat, vel cum indignatione, ut absolvatur a nobis : sed ex omni desiderio divino, ex tota dilectione et bonitate sua.
Item, Ponderanda est utilitas donorum. Singula enim dat ad ipsum cognoscendum, amandum, fruendum, et ad nos beatificandum.
Item, Pensandum est quid cogat eum ad dandum : non timor alicujus mali, vel spes alicujus boni : non aliqua virtus nostra, sed aeterna et immensa bonitas sua.
Item, Consideranda est indignitas nostra, qui nec ipsa vita digni sumus, nec meruimus esse vermes inter alias creaturas.
Item, Ad id nos inducere debet utilitas gratitudinis. " Nam ipsa aperit fontem pietatis, et movet Deum ad effluendum : sicut ingratitudo exsiccat fontem divinae pietatis, misericordiae rorem, et fluenta gratiae . " Quanto enim major est gratitudo in anima, tanto fit habilior ad gratiam recipiendam, et tanto amplius cogitur largissimus Deus ad. largiendum.
I). Argumentum verae gratitudinis habet, qui pensatis singulis supradictis, quae valent ad. gratitudinem, pro singulis
donis magnis, ex toto corde gratias agit, cum eas reverenter susceperit : et ex toto nisu gratias ab amantissimo Domino susceptas, impollutas servare contendit. Quomodo enim amici donum sig. ratum fuit quod non gratanter suscepit, et tam subito sponte deturpat et amittit ? Nec solum gratitudine indigemus in his quae sunt ad nostram consolationem : sed etiam in his quae sunt Ad nostram afflictionem. Ex eadem quippe bonitate et charitate dat Deus utrumque. Hinc est, quod. Tobias ait : Benedico te, Domine, Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me . Ad aequalem enim gratiam in praesenti, et gloriam in futuro Deus dat hominibus devotionem, et permittit tribulationem evenire. Vel, ad majorem utilitatem, sicut permisit Job, qui dixit : Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? ''Quasi dicat : Utrumque gratanter suscipere debemus.
E. Argumentum ingratitudinis habet, quando aliquis obstruit cor suum aliqua mala voluntate, vel rancore, vel levitate, vel delectatione temporali, vel amicitia carnali, prae quibus non. potest dona spiritualia percipere. Aut cum gratias perceptas conservare non curat, aut collatas multiplicare : aut eis frui secundum ordinationem. Dei pro utilitate communi non laborat : aut quando cum muneribus a Deo perceptis in corpore et in anima, et in viribus animae, ipsum Deum impugnare non cessat, sicut, heu ! frequenter contingit. Tunc enim omnia meretur amittere, cum eis utitur contra largitorem.