LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De quatuor instrumentis in communi.
Instrumenta autem per quae abundemus syllogismis, hoc est, quae nos struunt et instruunt sive intus erudiendo conservant, ut ad omne problema terminandum syllogismis abundemus. Syllogismis dico quod est principale instrumentum disputationis dialecticae sunt quatuor. Unum quidem et primum est propositionum suppositio, hoc est, propositiones dialecticas scire sumere. Quia propositio immediatum integrale est ad syllogismum. Sumere autem scimus propositiones, quando eas abundantes ad omnem propositionem concludendam scimus invenire. Secundum est, quoties unumquodque dicitur posse dividere, et dividere et distinguere : et hoc est secundum quod in terminis (qui in propositione sunt) est acceptum : et ideo uno gradu distat a syllogismi immediato principio : propter quod secundum est: et accipitur hoc absolute in principiis simpliciter. Tertium autem est differentias unius ad alterum posse invenire, quod accipitur in principiis syllogismi comparatis ad alia secundum differentiam quae alietatis est principium. Quartum vero est similitudinis consideratio tam in syllogismo, quam in contrario et protenso secundum contradictionem et in parobala: et ideo ultimum est inter ea quae dicta sunt.
Quamvis ista quatuor sunt, non tamen quatuor artes de istis divisim tradendae sunt: quia tria istorum reducuntur ad artem primi : tria enim sequentia ad sumptionem propositionum (quae immediatum est principium syllogismD reducuntur. Cujus probatio est, quia quodcumque sive quodlibet trium est facile propositionem dialecticam sumere, sicut patet in secundo quod est posse distinguere multiplex, ut si ponatur, quod bonum est eligendum, et potestas distinguendi quot modis dicitur bonum. Dicitur vero bonum idem quod honestum et suave sive delectabile, et dicitur bonum utile : per analogiam dicitur de istis bonum : et si quis hoc scit distinguere, facit ad facultatem sumendi propositiones. Similiter autem est in tertio quod est differentias invenire, quod similiter facit et faciliter propositiones invenire, ut si quis proponat, quoniam differt sensus a disciplina, aut negaverit illis qui dixerunt disciplinam esse cognitionem sensibilem, et verum dixerunt esse in apponendo sensibili apprehensione : considerans autem differentias sensus et disciplinae, eo quod hunc quidem sensum amittenti non est rursum sumere possibile : illam autem disciplinam amittenti rursum sumere possibile est, quia de oblivione ad scientiam est possibile devenire : et hujus differentiae et illarum differentiarum inspectione facile est propositiones sumere ad propositum. Similiter autem et quartum, quod est similitudinis in- spectio, facit ad propositionum sumptionem, ut sicut se habet sanativum ad sanitatem, et euechivum ad euechiam : et qui facit similitudines propositionum proponat, quoniam similiter multas ad haec problemata propositiones sumet. Est autem euechia bona carnis condensatio in interioribus et exterioribus : quia condensata caro repellit a se contraria, quod non facit caro laxa. Sic ergo reducuntur tria ad primum. Omne quod facit ad facile sumendum propositiones, ad artem sumendi propositiones reducitur . Sed multiplicis distinctio, similitudinis consideratio, differentiarum inventio, facit ad facile sumendum propositiones . Ergo reducuntur ad artem sumendi propositiones. Est autem haec et prima propositio sive propositionum sumptio quoad facultatem sumendi ab eo quod est multipliciter dictum, sive a distinctione multiplicis. Secunda autem facultas sumendi est a differentiis consideratis. Tertia vero facultas sumendi propositiones est a similibus, sive a consideratione similium. Omnes ergo tres sequentes modi habendi in syllogismis reducuntur ad primum : et ideo cum primo in eadem methodo tractandi sunt, et sic de aliis, et caetera.