12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Augusta de patrono,
Grato, pastore bono,
Refer Christo laudes
Dulci iubilans sono,
Sub cuius Dei dono
Custodia gaudes.
2. Gratus, praesul insignis,
Miris refulsit signis
Divina gratia
Dante laudeque dignis,
Dans precibus benignis
Aegris remedia.
3. Vis nosse miracula
Quantaque signacula
Gratus fecit rite,
Fugat prece sedula
Morbos et pericula,
Dat mortuos vitae.
4. Gratus, flos pontificum,
Felix regnum caelicum
Scandit laureatus,
Qui suorum supplicum
Laudis sumens canticum
Deleat reatus.
5. O vir ineffabilis,
Grate, pastor nobilis,
Apud Christum ducem
Fac, praesul amabilis,
Quod tecum grex humilis
Ducatur ad lucem.
R. Gratus cunctis gratiosus,
Vir serenus et famosus,
Omni carens reatu,
Miraculis virtuosus,
Operibus fructuosus
Fuit et praedicatu,
V. Nunc in caelis gloriosus
Regnans atque pretiosus
Oret pro praesulatu.
Ad Magnificat.
A. Sancte Grate, Dei care,
Pro famulis deprecare,
Confessor egregie,
Ne pro nostro nos defectu
Careamus hoc aspectu
Visionis gloriae,
Quo perfrui te credimus,
Ubi status est optimus
Pacis et laetitiae;
Fave, pater, precantibus,
Impetrans famulantibus
Tibi statum gratiae.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regum rex hodie
Grati festo veneretur,
Vox sonet ecclesiae,
Gratus meritis celebretur.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ut beatus oret Gratus
Pro nostro collegio,
Praeveniri festum viri
Vult honoris studio.
2. Huius chori vox honori
Sancti Grati congruat,
Ut peccata perpetrata
Pia prece diluat.
3. Grate pater, nos, quos ater
Terret actus criminum,
Fac securos et mansuros
Dirigas ad Dominum.
Responsoria.
1. Plebs fidelis cum superna
Die plaudat hodierna
Corde, voce, manibus,
Dies enim innovatur,
In qua Gratus honoratur
Hic et in caelestibus;
V. Devote Grati
veneremur festa beati.
2. Festi Grati lux illuxit,
Gratus Deo gratam duxit
Vitam suo tempore,
Deum videt in gloria,
Gratus fuit munditia
Et mente et Corpore.
V. Gratus erat Christo,
dum mundo vixit in isto.
3. Libri tradunt antiquorum,
Quod corpora Thebaeorum
Cum praesule socio
Sanctus Gratus congregavit
Et in unum collocavit
Pietatis studio,
V. Partem penes se,
voluit pater e quibus esse.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gratus, praesul Augustensis,
Viriliter ab offensis,
Dum vixit, abstinuit.
2. Hinc in terra christicolis
Et in caelo caelicolis
Eius vita placuit.
3. Sicut fuit gratus vita,
Grati preces gratas ita
Signis Deus innuit.
Responsoria.
1. Sanctus Gratus in Augusta
Praesul fuit causa iusta,
Urgentibus meritis,
Virtutibus nam pollebat,
Bonum opus exercebat
Et pium in subditis,
V. Plenus honestate
Gratus fuit et bonitate.
2. Caput Iohannis Baptistae
Relevavit sanctus iste
De putei sordibus,
Quod sola Dei gratia
Atque precum instantia
Saltavit in manibus;
V. Gratia sit grata
dignis virtute negata.
3. Cum properat Romam ire
Papae volens oboedire
In his et in omnibus,
Quod advenit homo bonus,
In campanis docet sonus
Sponte resonantibus,
V. Concurrunt cari
pace Gratum venerari.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Campanarum signat sonus,
Mortuorum, quam sit bonus,
Ostendunt miracula.
2. Non abiit hic post aurum,
Caelo condidit thesaurum
Immunis a macula.
3. Super pauca fuit fidus,
Supra multa clarum sidus
Fulgebit per saecula.
Responsoria.
3. Bonitate Grati nota
Papa cum curia tota
Locum sedis congruum
Post papae sedem concedunt
Et omnibus, qui succedunt,
Hinc et in perpetuum;
V. Quem videt esse bonum,
dat papa bonum sibi donum.
2. Unum domi qui migravit
Sanctus Gratus suscitavit
Mortuum precatibus
Alterumque suffocatum
Aquis dedit suscitatum
Motus matris fletibus;
V. Est meriti fortis,
qui tollit taedia mortis.
3. De supernis iste sanctus
Miserorum audit planctus
Et videt angustias,
Tribulatis consolamen
Et infirmis dat levamen
Dulcorans miserias,
V. Languorem morbi
tollens est utilis orbi.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. In Augusta civitate
Sanctus Gratus dignitate
Potitus est praesulis.
2. Grati vita insignitur,
Sicut scriptum reperitur,
Et fulget miraculis.
3. Collectio Thebaeorum
Probitatem monstrat moram
Cum Baptistae capite.
4. Campanae sponte sonantes
Et mortui relevantes,
Quis fuit hic, discite.
5. Augusta, quam es inclita,
Quae tanto gaudes subdita
Et tali patrono,
Qui facie ad faciem
Miratur Dei speciem
Fulgentis in throno.
Ad Benedictus.
A. Hierusalem cum Augusta,
Gaude fide in robusta,
Nam in tuis finibus
Mortui sunt suscitati,
Qui fuerant adnotati
In praesulis laudibus.