Scholium.
Varias aliorum auctorum descriptiones Indulgentiae recitat Faber citatus cap. 4. et quam ex Navarro refert cum ista Scoti per omnia coincidit. Singulas particulas(docte explicat, et varias deinde subjicit difficultates, quas solide et breviter expedit, in quibus enodandis alii se latissime diffundunt.
Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatisactualibus paenitendum, non remissae per absolutionem Sacramentalem, factam per Praelatos Ecclesiae, de thesauro Ecclesiae, id est, meritis Christi et Sanctorum ex causa rationabili. Ibi remissio ponitur tanquam genus, quia est in plus, quam Indulgentia: reliqua autem admodum differentiarum, quia paenae dicitur ad differentiam remissionis culpae, quae remissio fit a Deo immediate, vel a Praelatis, qui absolvunt instrumentaliter, mediantk bus Sacramentis Ecclesiae, sine quibus Sacramentis Deus potest remittere paenam cum vult. Dicitur temporalis. ad differentiam paenae aeternae jam peccatoribus mortuis inflictae. Dicitur debitae, ad differentiam paenae quae indebite Martyribus illata est. Additur pro peccatis, ad differentiam paenae, quae aliter juste infligitur, quandoque pro peccatis aliorum, quando scilicet suscipitur pro eis. Additur actualibus, ad differentiam paenae debitae originali peccato, quae non est paena sensus, sed carentia visionis divinae, ut in pueris sine Baptismo mortuis. Additur paenitendum, ad differentiam obstinatorum in peccatis, qui quandoque hic incipiunt puniri temporaliter, postea vero aeternaliter; tales igitur, utdictum est, non suscipiunt Indulgentias nisi prius confiteantur de peccatis mortalibus. Additur non remissae per absolutionem Sacramentalem, ad differentiam etiam paenae temporalis, quae in absolutione Sacramentali remittitur virtute clavium, et ex. devotione et humilitate confitentis, quae tamen non est Indulgentia. Additu r facta per Praelatos Ecclesiae, ad differentiam ejus, qui satisfacit particulariter pro alio, si uterque sit in charitate, qui cum sit persona privata, non dispensator Ecclesiae, non dicitur tales Indulgentias dare. Additur de thesauro Ecclesiae, in quo est omnimoda sufficientia, ad differentiam unius personae tantum, vel congregationis particularis, in qua non est ista sufficiens abundantia meritorum. Ultimo ad ditur pro causa rationabili, in quo notatur causa finalis, ad differentiam dispensationis quae non esset Indulgentia, ut dictum est.
Circa secundum sciendum est, dimissis variis modis dicendi, qui in Scripturis et in Jure recitantur, potest dici quod valor earum est pensandus ex earum causa, quia ex eodem esse habent efficaciam et valorem. Causa autem Indulgentiarum, ut dictum est, est passio Christi et merita Sanctorum, et applicata aliis per Praelatos Ecclesiae, quae merita vel thesaurus, habent virtutem et efficaciam infinitam.
Sciendum etiam quod hujusmodi applicatio, vel largitio Indulgentiarum non debet proprie dicidatfo, quia datio fit omnino secundum voluntatem dantis et liberalitatem: Praelati autem, qui hujusmodi applicationem faciunt, non possunt dare hujusmodi pro libito, quia non sunt domini talium, ut dictum est:
Item, non debet dici redditio, quia Indulgentiae non dantur istis secundum debitum justitiae, Praelati enim non obligantur dare istis hujusmodi Indulgentias, quoniam non secundum quantitatem operis , conceduntur, quia quandoque idem opus facientibus dantur Indulgentiae inaequales. Similiter pro diversis et inaequalibus operibus aequales quoque Indulgentiae dantur, secundum dispositionem rationabilem Praelatorum.
Patet igitur, quod hujusmodi collatio Indulgentiarum, cum nec sit datio, nec redditio, debet appellari dispensatio, quae tenet medium inter duo dicta. Undel. Corinth. 10. ait Apostolus : sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mys teriorum Dei, etc. loquitur de Praelatis. Patet etiam quod valor Indulgentiarum non est attendendus secundum quantitatem operis absolute, nec secundum voluntatem Praelatorum simpliciter, sed secundum voluntatem eorum rectam et ordinatam secundum Dei beneplacitum, scilicet ut conferantur ad ejus honorem et Ecclesiae utilitatem, aliter, ut dictum est, non valent. Valent etiam illis, quibus Praelati intendunt conferre, concurrentibus dictis conditionibus, et tantum valent, quantum Praelati intendunt eas valere rationabiliter. Praelatorum autem intentio non innotescit nobis, nisi per verba ipsorum in suis litteris: unde tantum valent, quantum eorum litterae dicunt, si rationabiliter intelligantur, quia credendum est quod Praelatorum intentio fuerit recta in conferendo hujusmodi; aliter enim subverterent Ecclesiae fundamentum, si falsitas in praedicationibus et litteris ipsorum, vel deceptio connecteretur : haec de secundo.
Circa tertium, dubitaret aliquis an verum dicant quaestuarii, dicentes quod tantum valeant quadraginta dies Indulgentiae isti, qui dat eleemosynam, quantum si jejunaret quadraginta diebus? Dicendum quod falsum dicunt, cujus ratio est, quia Indulgentiae tantum valent ad Indulgentiam paenae temporalis, ut dictum est, sed opera paenalia et bona, quae quis facit, valent ei non solum ad hoc, sed ad multa alia, ad refraenandam carnis concupiscentiam, ad domandum corpus, ad merendum praemium aeternum, ad gratiae augmentum, et sunt cautela contra peccata futura: valent igitur Indulgentiae tantum quantum sonant, scilicet quoad paenae temporalis dimissionem, quia per inferiores Praelatos et confessores injunctam possunt relaxare per modum praedictum.
Secundo dubitaret aliquis, in quibus casibus dare solet Papa plenarias Indulgentias, scilicet ut remittat totam paenam peccatis debitam? Dicendum quod in quinque casibus : primo quando instituit aliquem Inqusitorem haereticae pravitatis, quia talis durum officium sibi assumit et morti se exponit propter fidem. Secundo, quando est transitus generalis contra infideles et Tyrannos ad oppugnandum eos, quia adversantur fidei et terram sanctam occupant, quae debet esse fidelium. Tertio, eis, qui tempore pacis visitant terram sanctam ob Dei reverentiam et honorem, et alia loca sancta, ut Apostolorum limina. Quarto, quando aliqui ex devotione et fervore charitatis hoc instanter petunt, praesertim ii qui in subsidium Ecclesiae propria bona consueverunt concedere, ut per hoc magis animati et ad bonum provocati, magis proficiant. Quinto, quando confidenter probatur de aliquibus, quod eorum merita in thesaurum Ecclesiae redundabunt propter eorum sanctitatem. Et Papa si vellet hoc idem facere propter aliam causam rationalem posset; nec hoc esset ei imputandum ad levitatem, quando in iis honorem Dei et Ecclesiae utilitatem attendit, ut dictum est, et thesauri Ecclesiae augmentum.
Tertio, dubitaret quis, quomodo intelligenda sunt verba hujusmodi in litteris, Papa concedit, ut quicumque fecerit tale opus, habeat quadraginta dies, vel unum annum Indulgentiae. Di cendum quod sive in littera exprimat, sive non, semper debet intelligi de paenitentia injuncta in confessione, vel quae deberet injungi ; non enim semper injungitur tanta paena, quantam peccata requirunt propter periculum transgressionis, quia pro uno peccato mortali homo debet paenitere secundum Jura per septem annos, quamsihicnonfaciet, faciet in Purgatorio, vel nisi per Indulgentias relaxetur. De hujus igitur paena tantum minuitur per opus Indulgentiae, quantum litterae Praelatorum sonant.
Quarto, quis dubitat, an faciens opus Indulgentiae potest dimittere paenitentiam sibi injunctam,nec per hoc sit transgressor? Dicendum, quod non est consulendum alicui quod dimittat facere paenitentiam, quia non est certus an sit in charitate,et per consequens, sinon sit in charitate, Indulgentiae nihil valent sibi; unde bonum et securum est, quod homines faciant paenitentias sibi injunctas, quia in eis plus merentur, ut dictum est, et dent etiam, et faciant cum hoc opus Indulgentiale, ut per haec, paena quae eis non imponitur hic, quam deberent sustinere in Purgatorio, minuatur. Si tamen aliquis attendens probabiliter se esse in charitate, sic faciens opus Indulgentiae dimittat sibi injunctam paenitentiam, non est transgressor; quia Superior potest a tali absolvere, et absolutum declarare opus Indulgentiae, ut patet quantum est in talibus litteris: tamen, ut dictum est, malum est dimittere paenitentiam facere propter hujusmodi Indulgentias, licet bonum sit facere hoc opus Indulgentiae.
Quinto, dubitaret quis, an duobus existentibus in aequali charitate, dantibus aequalem eleemosynam, aequaliter valeat hoc, quod dicitur, tertiam partem injunctae paenitentiae relaxamus? Videtur quod non, quia forte unus fuit magnus peccator, qui centum annis debet paenitere; alius forte unum peccatum solum fecit, et sic septem annis solum tenetur paenitere. Si igitur per opus Indulgentiae cuilibet tertia pars paenae sibi dimittatur, certum est quod non aequaliter valeant illis Indulgentiae.
Dicendum quod in casu posito non possunt valere aequaliter, sed tantum valent quantum sonant cuilibet, ita quod plus uni, qui magis est obligatus quam alii: sed hoc est per accidens, in quantum scilicet plus inveniet de paena relaxanda ; nec hoc videatur incongruens, si Praelati E.ctesiae inaequaliter relaxant paenas, quia non possunt scire determinate quantum quis est obligatus.
Item quandoque contingit quod parva gratia justificans delet peccata plura in uno quam aequalis in alio, secundum quod plura delenda invenerit. Similiter si sit maximus peccator, et resurgit in parva gratia, illa quantumcumque parva, omnia peccata delet: alius autem parvus peccator quandoque resurgit in gratia majori satis, et tamen illa major peccata pauciora delet, quia non invenit tot, sic de Indulgentiis.
Item ad exemplum, si dentur centum solidi uni pauperi multum indigenti, plus ei valent quam diviti centum librae, cum tamen secundum donum sit in se magis satis, sic est in proposito.
Sed dices, ergo iste magnus peccator reportat commodum de multitudine peccatorum, cum per hoc plures recipiat Indulgentias. Dicendum quod non, imo incommoda et paenas; tum, quia peccatum ipsum est paena quaedam, et sic verificatur dictum Augustini, quod non est dedecus temporale sine decore justitiae et punitionis etiam ad momentum. Item, iste magnus peccator oportet quod de pluribus contristetur quam alius : contritio autem est magna paena; ideo, etc.
Sed utrum dantes inaequaliter vel ex inaequali devotione aequaliter participant, dato quod ad paenam aequalem obligati sint? Dicendum, quod si sunt aequalis potestatis in divitiis, certo puto quod qui plus dat, vel qui ex devotione majori, plus participat, licet non plus habeat de remissione paenae per Indulgentias, quam alius, quia hoc non exprimitur in litteris, tamen plus valet ei illud opus. Quod potest considerari non solum inquantum ad acquisitionem Indulgentiarum, sed etiam inquantum est in se bonum, et ex magno conatu dantis, et sic est meritorium aeterni praemii, ita quod iste ex devotione meretur, quandoque augmentum gratiae, vel praemio suo aliquid addit, quod satis majus est quam paenae temporalis remissio per Indulgentias solum.
Sed esto quod sint aeque divites, unus autem dat una vice tres denarios, alius autem tribus vicibus dat tres tantum: habetne tantum de Indulgentiis primus quantum secundus? Dicendum quod sic: quia non sonant aliud litterae Praelatorum, quia forte primus aeque habet de merito, quia opus aeque difficile, vel plus, facit una vice, sicut alius tribus vicibus: Deus enim magis attendit affectum quam opus in se. Sed si unus sit maxime dives, dat autem tantum unum denarium, vel obolum, sicut pauper, dicendum quod illi valet, licet valde modicum det, si est in charitate, ut dictum est: sed puto quod non acquirit sibi illas Indulgentias plene, cujus ratio est, quia cum Praelati dicant in suis litteris, quicumque faciei tale opus, habet tot dies Indulgentiae, debet sane et rationabiliter intelligi, sic quod qui facit illud, secundum quod convenit sibi secundum suam facultatem ; dives autem dans unum denarium vel obolum, non facit secundum praedicta, ideo licet sibi valeat aliquid per donum parvum non tamen tantum quantum pauperi, nec Indulgentias plene per hoc acquirit. Nec oportet quod Praelati dicant haec in litteris suis, quia satis datur hoc intelligi sane intelligendo ; nec poterit dari forma determinata de dando, quia quod uni est parum, alteri est minimum, et e contra; et ideo debet intelligi, ut dictum est. Haec de articulo tertio.