IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum haec propositio, Sedentem ambulare est possibile, sit vera in sensu divisionis
Doctor supra g. 23. hujus. Tartar. hic. g. 5. dub. 1. De hac materia vide D. Thom. opusc. 40. Ferrar. 1. contra gentes, cap. 67. Alvar. lib. 12. de Aux. disp. 115. Complut. lib. 2. Instit. cap. 8. Item Doct. 4. dist. 9. g. 2.
Videtur quod non. Nam possibile, sub quocumque modo proferatur, dicit possibilem unionem ejus, quod est sedentem cum ambulare. Sed tunc arguitur sic, illa propositio est falsa, quae significat possibilem unionem eorum, quae ad invicem componi non possunt ; sed haec est talis, ergo, etc.
Item, in sedente denotatur esse potentiam ad ambulandum, sed cujus est potentia, ejus et actus. Nam actus est terminus per se potentiae: significatur ergo per propositionem in sensu diviso, quod sedens, sub forma sessionis possit esse conjunctum cum ambulatione, quod est impossibile.
Item, propositio vera de possibili, habet aliquam veram de inesse, nam possibile est, quo posito in esse, non accidit impossibile ; sed propositio de in esse respondens isti de possibili est haec, Sedens ambulat, quae simpliciter falsa est ; ergo, etc.
A quibusdam dicitur quod haec, Sedentem ambulare est possibile, debet sic poni in esse, Sedens prius ambulat. Secundum tamen alios sic debet poni in esse, Homo, vel animal ambulat. Ratio primi est haec, nam ex discontinua prolatione istarum partium, Sedentem ambulare, permittitur, quod ly sedens, possit accipi pro uno tempore, et ly ambulare pro alio, et hoc virtute modi potentiae, propterea sic debet poni in esse, Sedens prius, ambulat. Ratio secundi est, potentiae respectu illius, respectu cujus est solum per accidens, non correspondet actus. Unde propositio debet poni in esse ratione subjecti sessionis, ut, homo ambulat, vel animal.
Sed contra hoc arguo sic: Diversis propositionibus de possibili, correspondent diversae propositiones de inesse: sed istae duae sunt diversae propositiones de possibili, Sedentem prius, possibile est ambulare et Sedentem possibile est ambulare. Sed primae de possibili correspondet haec de inesse Sedens prius, ambulat ; ergo secundae de possibili correspondet haec,Sedens ambulat.
Item, istae sunt diversae de possibili, Animal ambulare est possibile, et Sedentem ambulare est possibile. Sed huic possibili de possibili correspondet haec de inesse,
Animal ambulat; ergo isti, Sedentem ambulare est possibile, correspondet alia de inesse.
Ad oppositum, haec propositio, Possibile est sedentem ambulare, sequitur ex veris ; ergo est vera. Sequitur enim ex istis, Possibile est Socratem ire, Socrates est sedens ; ergo, etc.