CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit octo vias convincendi deviantes a vera fide, quibus ostenditur, nostram fidem et Ecclesiam non posse esse nisi a Deo. Prima via est praedictio prophetica, quia solus Deus potest infallibiliter futura praedicere, juxta illud Isaiae 42. Dicite quae ventura sunt, et sciemus, quoniam dii estis vos ; et constat multa praedicta in fide nostra evenisse. Id enim praecipue intendebant Evangelistae et Apostoli, ex Prophetarum praedictionibus de Messia probare Christum esse
Messiam. Unde Matthaeus, qui Hebraice scripsit, ad Judaeos facit hunc Syllogismum: In quem conveniunt omnes conditiones prophetatae de Messia, ille est Messias, chri tus est talis, ergo. Minorem probat demonstrans 22. conditiones praedictas a Prophetis Christo convenire. Istae sunt, Regia propagatio, Nasci ex virgine, Apparitio stellae, Nazareni nomen, de quibus cap. 1. Praecursio Baptistae, cap. 3. Angelica ministratio, cap. 4. In Galilaea prima conversatio, ibidem. Legislatio, c. 5. 6. 7. Miracula, c. 8. 9. 10. 11. Humilis conversatio, c. 12. Parabolica eruditio, cap. 13. Provida Nutritio, cap. 14. Hypocrisis detestatio, cap. 15. 16. Duarum naturarum connexio, cap. 16. 17. Hierarchia ecclesiastiea, cap. 18. 19. 20. Paupertas, cap. 21. Judaeorum excaecatio, cap. 22. 23. Futurorum Praedictio, 24. 25. Novi sacrificii institutio, c. 26. Amara et salutifera Passio, cap. 26. 27. Magnifica Resurrectio et Gentium vocatio, cap. 28. Ex quibus locis Prophetarum habentur hae conditiones praedictae de Messia, ostendit noster Aureolus, libello suo vere aureo in Scripturam, agens de Matthaeo. Hac via utuntur Gregorius et Augustinus citati a Doctore, et idem August. 17. civit. 15. et 13. contra Faust. 8. et de catechis. rud. 26. Justinus Apol. 2. ad Antonin. Pium. Tertul. in Apol. cap. 20. Lactant. lib. 4. divin. institut. cap. 9. Secunda via est concordia Scripturarum, qua utitur August. 18. civit. 41. et Greg. in id Job. 25. qui fecit concordiam in sublimibus suis. Hac via Patres discernunt haereticos, quia nunquam inter se concordant, et (ut ait Hilar. 7. de Trin.) dum se invicem vincunt, nihil sibi vincunt ;victoria enim eorum, Ecclesias est triumphus, ita Iren. lib. 1. cap. 5. et 18. Chrys. opere imperfect. in Matth. hom. 20. August. lib. 3. contra Parmen. cap. 4. et lib. 11. de Bapt. cap. 6. Ambr. de fide cap. 4. Athan. oratione contra Arian. ibi, nec alibi nisi in falsitate sibi invicem consentiunt. Vide Bosium de signis Eccles. lib. 3. cap. 5. Qualiter autem sectarii in praecipuis articulis fidei sibi contradicant, vide apud Apol. protestantis, tract. 2. cap. 3. subd. 3. et Calvinoturcismum lib. 2. cap. 2. et lib. 3. cap. 6. et 7.
Contra omnes (a) istos in communi, octo sunt viae eos rationabiliter convincendi, quae sunt, praenuntiatio prophetica, Scripturarum concordia, auctoritas scribentium, diligentia recipientium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum claritas.
De primo (b) patet, quia solus Deus potest naturaliter, non ab alio, futura contingentia certitudinaliter praevidere ; ergo solus ille vel ab illo instructus potest ea certitudinaliter praedicere. Talia autem multa praenuntiata in Scriptura impleta sunt, ut patet consideranti libros Prophetales, ex quibus non est dubium quin sequantur pauca, quae restant secundum Gregorium in homilia de Adventu. Istam viam tangit August. 12. de Civit. c. 10 ubi ait: Vera se narrasse praeterita, ex his, quae futura praenuntiavit, cum tanta veritate implentur ostendit.
De (c) secundo, scilicet Scripturarum concordia sic : In non evidentibus ex terminis, nec ex principiis evidentiam habentibus, non consonant firmiter et infallibiliter multi diversimode dispositi, nisi a causa superiori ipsorum intellectus inclinentur ad assensum; sed scriptores sacri Canonis varie dispositi, et diversis temporibus existentes, in talibus non evidentibus omnino consonabant. Hanc viam pertractat August. 18. de Civit. c. 41. Auctores nostri sane pauci esse debuerunt, ne multitudine vilesceret, quod carum religione esse oporteret, nec tamen ita pauci, ut eorum non miranda sit consensio. Neque enim in multitudine
Philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis invenerit, quod inter cuncta, quae sensere, conveniant. Et hoc Augustinus probat in exemplis ibi. Major etiam assumpta non tantum probatur per exemplum de Philosophis, ut videtur probare Augustinus, sed etiam per rationem. Quia cum intellectus, quantum ad assensum sit natus moveri ab objecto evidente in se vel in alio, nihil aliud ab objecto videtur talem assensum posse causare, nisi virtualiter includat evidentiam objecti, nam si nihil tale moveat intellectum, remanebit sibi Theologia neutra. Nihil autem est tale de non evidentibus ex terminis nisi intellectus superior nostro, nihil autem intelligens superius homine potest hominem effective docere nisi Deus.
Si autem dicatur hic quod posteriores, licet aliter dispositi quam priores, et aliis temporibus existentes, tamen habuerunt doctrinas praecedentium in Scripturis, et acquieverunt credendo, sicut discipuli doctrinae magistrorum, et ita nihil scripserunt dissonum a prioribus, licet Deus non doceret hos et illos. Contra hoc videtur Augustinus objicere ubi prius, dicens de Philosophis : Qui labore litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, etc. quae discipuli legentes, licet in aliquibus essent assentientes prioribus ut discipuli, aliqua tamen improbaverunt, ut patet ibidem de Aristippo et Antisthene, qui licet fuerint ambo Socratici, tamen in quibusdam sibi contradixerunt, et quandoque discipuli magistro, ut Aristoteles Platoni.
Quomodo igitur non contradixissent posteriores nostri prioribus in aliquibus, si non habuissent doctorem communem, eorum intellectus inclinantem ad eadem non evidentia ? Respondeo, quia non evidentia tradiderunt priores, ideo posteriores non potuerunt eos per rationes improbare, et noluerunt eis discredere nisi possent rationem cogentem pro se habere, reverentes eos ut magistros veraces: sed Philosophi discipuli per rationem potuerunt magistros improba re, quia materia circa quam altercabantur, potuit habere rationes sumptas ex terminis. Exemplum, non ita contradicit discipulus Historiographus magistro historiographo sicut Philosophus Philosopho, quia historiae de praeterito non possunt esse evidentes, ut avertant discipulum a magistro sicut possunt esse Philosophicae rationes.
Contra illud, saltem Ezechiel prophetans in Babylone, eo tempore quo Jeremias in Judaea prophetavit, cum non solum illa dicerent quae a Moyse quasi communi eorum magistro habuerunt, sed et alia multa, in illis potuissent discordare aut dissentire, cum non essent evidentia ex terminis, nisi habuissent aliquem communem doctorem supra intellectum humanum.