IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Negat creaturam, ut instrumentum, posse creare, quia non potest agere dispositionem praeviam, cum haec ad creationem non requiratur ; nec attingere terminum principalem, cum non praehabeat ad id virtutem activam ex dictis. Scotus dicit haec ratione probari, sed forte non convincunt rationes allatae, nec ullae aliae. Communis tamen Sanctorum soli Deo reservat creationem. Cyril. lib. 2. Julian. Athan. serm. 3. contra. Adrian. August. 12. civit. 24. et 3. Trin. 8. Basil. lib. 4. contra Eunom. Prosp. lib. Sent. S. Aug. sent. 146. Damasc. lib. 2. c. 3. communis DD. Alens. 2. p. q. 6. m. 2. a. 4. et q. 9. m. 8. Albert. 2. d. 1. a. 7. D. Thom. 1. p. q. 45. a. 5. (etsi oppositum habeat 2. d. 1. q. 1. a. 3. et 4. d. 5. q. 1. a. 3.) Richard. 4. d 5. a. 2. q. 1. est contra Suar. 3. p. 1. tom. d. 31. sect. 8.
Dico etiam (b) quod nec instrumentaliter, ita quod sit instrumentum proprie activum. Quod pro tanto dico, quia forte non omne instrumentum est proprie activum, ut dicetur inferius. Non enim potest esse activum, nisi vel ad dispositionem praeviam, vel ad ipsum terminum ; in creatione nihil potest praecedere, quod disponatur: non potest autem agere ad terminum, nisi habeat formam activam in suo ordine, quae licet in virtute alterius possit attingere ad totum effectum, et totaliter, talis autem non est aliqua virtus activa alicujus creaturae, ut est supra ostensum.
Intelligendum tamen (c) est pro opinione Magistri dist. 5. quod si forma accidentalis creetur, (ut ponitur de gratia et charitate,) bene potest aliquod subjectum praecedere, quod disponat ad illum terminum, sicut hic praecedit anima. Et licet in tali subjecto non possit esse aliqua dispositio simpliciter necessitans, tamen potest esse dispositio necessitans secundum quid, et hoc est ex divina dispositione. Et sic potest exponi Magister, quod Deus posset dare talem potestatem ministro, ut ipse aliquam dispositionem causaret in anima, quae esset necessitans ad gratiam, hoc modo, quod Deus disposuisset universaliter sic disposito dare (gratiam. Sic etiam organizatio corporis est dispositio ad animam intellectivam necessitans, et haec potestas est superior, quam aliqua alia, quae sit jam data ministro Ecclesiae; nihil enim operatur minister in anima mediate vel immediate, ad quod simpliciter necessario conferatur gratia, sicut in alia parte de animatione. Nec oportet imponere Magistro, quod senserit Deum posse dare ministro, ut ageret ad gratiam, attingendo istum effectum, quia minister non est capax istius virtutis activae, quia per gratiam vel charitatem, est anima formaliter accepta Deo acceptatione speciali, tanquam digna vita aeterna; creatura autem non potest habere virtutem activam, ut faciat aliquid dignum hujusmodi, vel sit acceptum Deo. Hoc etiam patet, quia finis et efficiens respiciunt se mutuo, ita quod superius agens efficit propter finem superiorem: ergo quod immediate disponit, vel ordinat ad finem ultimum, immediate est a primo efficiente: hujusmodi est gratia. Confirmatur, quia si posset esse ab aliquo agente inferiori, videretur posse esse ad aliquem finem inferiorem.
Sed istae rationes non multum .cogunt. Prima non, quia creatura potest esse formalis ratio talis acceptationis, ut conceditur de charitate ; quare ergo non ita effectiva ratio acceptationis ? non videtur ratio. Secunda etiam non valet, quia etsi agens primum non agat nisi propter finem ultimum, tamen oportet omne agens inferius in quacumque actione agere propter finem inferiorem ultimo. Angelus enim, si elicit actum beatificum, non elicit propter finem inferiorem ultimo ; ita ergo posset gratia immediate creari propter finem ultimum, et tamen ab agente inferiori.
Ad argumenta (d) principalia. Ad primum dicetur inferius in diti. ista q. 5. Ad secundum, dicendum, quod illa est aliqua causa, quam ponit Augustinus, et manifestior, sed non praecisa. Ad confirmationem dico, quod actiones immanentes habent aliquod passum, quia ipsamet potentia, cui immanent, est potentia receptiva eadem.
Ad rationem de adaequatione dico, quod non arguitur de aequalitate effectus ad causam, quia impossibile est aliquem effectum esse aequalem Deo: sed adaequans potest intelligi ibi secundum proportionem praecisam, hoc est, effectus habens talem proportionem ad causam, qualem nullus alius potest habere, puta, quia proximus possibilis ipsi causae; si sic intelligatur non adaequans in majori, nego eam. Tantum enim valet, ac si diceretur, effectus inferior primo possibili potest produci a supremo possibili, quod ideo negandum est. quia aliquis inferior non potest totus et totaliter produci, nisi a supremo simpliciter. Ad probationem majoris dico, quod non secundum totam potentiam suam producit; non enim oportet agens secundum totam virtutem suam producere, quantum posset secundum illam producere, quando est agens libere, non necessitate naturae. Et cum ulterius dicitur, tunc perfectior effectus non manifestaret majorem perfectionem causae, concedo, quod quicumque effectus productus totus et totaliter, manifestat aequalem potentiam causae; sed effectus perfectior eminentius manifestat. Exemplum, si ab eodem principio descendant multae conclusiones ordinatae, tota veritas principii causa est veritatis conclusionis cujuslibet, et tamen una illarum est altera verior et eminentius manifestat veritatem principii. Ad aliud de annihilare, dico quod solius Dei est annihilare, quia annihilare non est agere positive, sed non agere, id est, non conservare; solius autem Dei est conservare totam creaturam et totaliter et breviter, sicut quaelibet creatura requirit causam concausantem in fieri, scilicet principium potentiale, ita super illud non potest destruendo, sicut nec producendo, et per consequens necessario aliquid relinquit, sicut necessario praesupponit. Sicut autem creatio proprie dicta est productio de nihilo, id est, non de aliquo, quod sit pars primi producti, et receptivum formae inductae, ita annihilatio est destructio in nihil, utroque modo. Ad probationem primam de forma naturali, patet dist. 1. 2. lib. quia licet nulla pars formae maneat, manet tamen aliquid formae receptivum. quod fuit aliquid compositi. Ad illam probationem de virtutibus, respondeo, quod nulla virtus infusa potest corrumpi in i nobis per aliquem actum nostrum, quasi per naturam repugnantiae, sed solum per causam demeritoriam: anima enim peccans demeretur, quod gratia non conservetur in ea, et sic in secundo instanti naturae, propter tale demeritum quasi praecedens, Deus non conservat gratiam, et sic annihilatur.
Ad probationes illas de amicitia et inimicitia, dico, quod per peccatum non est aliquis formaliter inimicus, sed tantummodo demeritorie. Similiter ad illas probationes de fide et spe, dico, quod fides et spes infusae non corrumpuntur per actum infidelitatis et desperationis, nisi domeritorie. Et si velis habere aliquid quod corrumpatur per istos actus tanquam repugnans formaliter, dico, quod illud non est nisi fides et spes acquisitae, et bene possibile est per actus nostros induci aliquid repugnans formaliter illis habitibus acquisitis.
Ad ultimum, cum dicitur in virtute, etc. Ad intellectum hujus verbi et illorum quae dicta sunt de instrumento, intelligendum est, quod nihil potest agere in quocumque ordine agendi, nisi propria virtute. Sicut enim dictum est supra, quod nisi habeat formam activam et intrinsecam, non potest omnino agere, ita etiam nisi habeat propriam virtutem intrinsecam, quia illa forma est virtus. Quod si prius non habuit formam vel virtutem, et nunc agit in aliquo ordine, oportet quod nunc de novo habeat formam et virtutem in illo ordine; eadem enim natura manens absque omni mutatione, nullo modo est nunc activa, nunc non activa. Sed tamen agens dependens ab alio, dicitur agere in virtute alterius, quia virtus agentis dependentis non sufficit sine illa virtute a qua dependet. Magis tamen dicitur instrumentum agere in virtute alterius quam causa secunda, quia plus dependet ab agente superiori illud quod non habet formam activam in esse quieto, sed tantum recipit in actuali motione, quam illud quod habet formam activam in esse quieto. Causam etiam secundam, id est, quae habet formam activam in esse quieto, agere in virtute alterius, non est recipere tunc aliquid ab illo altero, sed tantum habere ordinem inferiorem ad illud alterum agens, in suo ordine simul: Sed instrumentum, id est, recipiens formam activam in motione, agere in virtute alterius, est tunc actualem accipere formam ab eo per quam agit.
Ex hoc patet quod causae primae in causam secundam proprie dietam quando similiter agunt, non est influentia nova, quae sit creatio alicujus inhaerentis causae secundae: sed influentia est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem. Instrumentum autem quando agit, recipit influentiam proprie ab eo cujus est instrumentum, quia motionem actualem, et in motione formam per quam agit in suo ordine. Ex istis patet intellectus majoris. Bene enim verum est, quod causa secunda et instrumentum plus potest in virtute alterius, quam propria (supple sola) praescindendo virtutem alterius, quia virtus ejus propria est diminuta et subordinata alterius virtuti, ita quod sine illa altera virtute agente, virtus ejus non potest in effectum: tamen non potest in virtute alterius plus quam in propria virtute, id est, aliquid ad quod virtus ejus nullo modo se extendit in suo ordine causandi. Nunc autem minor, si accipiat virtutem propriam, praescindendo virtutem causae superioris, falsa est, in nihil enim potest creatura sine virtute Dei principalis agentis, ideo non valet.