REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Scatentia ponens B. V. in eodem instanti reali in peccato prius natura, et posterius natura in gratia, rejicitur, quia ponit in eodem instanti privationem et habitum, quod est simul ponere contradictoria.
Dicit unus Doctor quod in eodem instanti fuit in peccato et gratia ; sed in priori signo naturae fuit in peccato, et in secundo fuit in gratia.
Exemplum ad hoc : Si faba projiciatur contra molarem, adest et abest puncto, et tamen non est ibi quies media, sed oportet ponere in priori signo naturae adesse, et in secundo signo abesse. Similiter, simul est generatio et corruptio, prius tamen natura est corruptio ; igitur simul possunt esse privatio et habitus in eodem instanti terminationis, non tamen in eodem naturae.
Sed si ista positio ponat, ut verba videntur sonare, non est arguendum contra, cum sit oppositum primi principii, ponendo contradictoria simul vera in instanti terminationis, quia non minus impossibile est ponere privativa opposita simul vera in eodem instanti temporis, quam contradictoria.
Nec valet exemplum de faba, tamen quantum ad hoc intentio Philosophi est, quod motus reflexus non potest esse continuus, non propter hoc quod necesse sit esse quietem mediam, quanquam possibile sit aliquando quod sit quies media, quia illud corpusculum projectum contra molarem non potest ibi quiescere, nec in aere, quia idem argumentum esset de aere, quia quando pulsum quiescit a motu recto, pellens quiescit a motu recto. Sed vult Philosophus probare quod non potest esse motus infinitus rectus, quia motus reflexus non potest esse vere continuus, et hoc sufficit, etsi non sit quies intermedia.
Nec valet exemplum de generatione, quia esto quod habitus, et sua privatio possent esse simul, in instanti terminationis, sequeretur quod nunquam esset generatio ignis ex aqua, quia si per unum instans posset privatio formae ignis stare cum igne, pari ratione per secun dum et tertium. Unde sunt ibi duae mutationes, cum ex igne generatur aqua, a non aqua in aquam, et ab igne in non ignem ; nunc autem generatio aquae et corruptio ignis non se habent ut habitus, et sua privatio, cum sint in eodem instanti terminationis.