Ambrosius. Tamdiu mansit maria, quamdiu elisabeth pariendi tempus impleret; unde dicitur mansit autem maria cum illa quasi mensibus tribus. Theophylactus.
In sexto enim mense conceptionis praecursoris venit Angelus ad mariam; quae mansit cum elisabeth mensibus tribus; et sic novem menses implentur. Ambrosius.
Non autem sola familiaritas est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus: nam si primo ingressu tantus profectus extitit, ut ad salutationem mariae exultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis; quantum putamus usu tanti temporis sanctae mariae addidisse praesentiam? bene ergo inducitur exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Beda. Anima enim casta quae spiritualis verbi desiderium concipit, necesse est ut alta caelestis exercitus iuga subeat, et quasi trium mensium dies ibidem demorata, quousque fidei et spei et caritatis luce radietur, perseverare non desistat. Theophylactus.
Quando vero elisabeth paritura erat, virgo recessit; unde sequitur et reversa est in domum suam; scilicet propter multitudinem quae ad partum congregari debebat; inconveniens autem erat in talibus virginem esse praesentem. Graecus. Mos enim est virginibus cedere quoties praegnans parit. Ut autem propriam applicuit domum, alio quidem nullatenus abiit; ibi vero manebat ulterius, donec adesse partus horam cognovit, ubique ioseph dubitans ab Angelo edocetur.