Rabanus. Hic praetermittit matthaeus diem purificationis, in qua oportebat primogenitum offerri in templo, et agnum vel par turturum aut columbarum. Et quamvis timerent Herodem, tamen non sunt ausi transgredi legem, quin ad templum puerum deferrent. Cum itaque rumor de puero iam inciperet dilatari, mittitur Angelus qui in Aegyptum faciat puerum transportari; unde dicit Angelus domini apparuit in somnis ioseph. Remigius.
Per hoc quod semper Angelus ioseph in somnis apparuisse dicitur, mystice designatur quia illi qui a curis terrenis et saecularibus negotiis quiescunt, perfrui angelica visione merentur. Dicit ergo ei: surge et accipe puerum et matrem eius. Hilarius in Matth.. Cum desponsatam eam iusto significabat, coniugem nuncupavit; sed post partum mater tantum iesu ostenditur, ut quemadmodum iusto ioseph deputaretur mariae in virginitate coniugium, ita venerabilis esse ostenderetur in iesu matre virginitas.
Chrysostomus super Matth..
Non autem dicit: accipe matrem et puerum eius: sed e converso, quia non propter matrem puer natus est, sed propter puerum mater praeparata est.
Sequitur et fuge in Aegyptum. Quomodo autem filius dei ante hominem fugit, aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? et primum quidem oportet ut regulam humanae naturae quam suscepit conservet et in hac parte, quia humanae naturae et puerilitati convenit fugere potestatem minantem; deinde ut ceteri christiani, cum necessitas persecutionis advenerit, fugere non erubescant. Sed quare in Aegyptum? recordatus est enim dominus, qui non in finem irascitur, quanta mala fecerit super Aegyptum; ideo mittit filium suum in eam et dat illi magnae reconciliationis signum, ut decem plagas Aegypti una medicina sanaret; ut populus qui ante fuerat persecutor populi primogeniti, custos fieret filii unigeniti; ut quia illi violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent; ut iam non irent ad mare rubrum demergendi, sed vocarentur ad aquas baptismatis vivificandi. Augustinus in serm. De epiph.. Audi etiam magni mysterii sacramentum. Moyses aliquando in Aegypto perfidis clauserat diem; illuc christus adveniens sedentibus in tenebris reddidit lucem; fugit ut illuminaret, non fugit ut lateret.
Sequitur et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
Putabat enim infelix tyrannus salvatoris adventu regali se solio detrudendum, sed non ita est: non ad hoc venerat christus ut alienam gloriam invaderet, sed ut suam donaret.
Sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum. Hilarius in Matth..
Scilicet idolis plenam: iam enim post Iudaeorum insectationem Iudaeam relinquens, christus ad gentes inanissimis religionibus deditas, colendus infertur. Hieronymus in Matth..
Quando igitur tollit puerum et matrem eius ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et in tenebris; quando vero revertitur in Iudaeam, nec nox nec tenebrae ponuntur in evangelio. Chrysostomus super Matth..
Omnis enim perfectionis angustia nox est, refrigerium autem dies. Rabanus. Vel quia luce vera recedente, lucis ipsius osores in tenebris remanserunt, ipsa vero redeunte illuminantur.
Chrysostomus in Matth..
Vide autem statim ipso nato tyrannum insanire, et quod mater cum puero ad extraneam effugatur regionem, ut si tu incipiens alicui spirituali rei deservire, videaris tribulari, non turberis, sed omnia viriliter feras, hoc habens exemplum. Beda. Quod enim dominus a parentibus sublatus est in Aegyptum, significat electos saepius malorum improbitate suis effugandos ex sedibus, vel etiam exilio damnandos.
Si quidem ipse qui suis erat praecepturus: cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, primus fecit quod praecepit, fugiendo hominem quasi homo in terra, quem stella magis Paulo ante adorandum monstravit ex caelo.
Remigius. Quod autem dominus in Aegyptum iturus esset praedixerat Isaias cum ait: ecce dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et disperdet simulacra Aegypti.
Consuetudo autem fuit istius evangelistae omnia quae dixit confirmare, et hoc ideo, quia Iudaeis scribebat; ideoque subiungit ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ex Aegypto vocavi filium meum. Hieronymus de optimo genere interpretandi. Hoc LXX interpretes non habent; sed in Osee propheta iuxta Hebraicam scribitur veritatem: quia puer Israel est, et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum, pro quo LXX transtulerunt: quia parvulus est Israel, et dilexi eum, ex Aegypto vocavi filium meum. Hieronymus super Osee.
Hoc autem testimonio utitur evangelista, quia haec typice referuntur ad christum. Notandum enim, quod in hoc propheta et in aliis ita de adventu christi et de vocatione gentium praenuntiatur, ut radix historiae non penitus deseratur. Chrysostomus in Matth..
Est etiam prophetiae lex multa multoties dici de aliis, compleri autem in aliis; sicut de simeone et levi dictum est: dividam eos in Iacob et dispergam in Israel; quod non in eis, sed in nepotibus completum est, quod et hic apparet. Christus enim natura dei filius est, et sic in eo vere prophetia completur.
Hieronymus. Possumus autem et hunc locum conciliare, et inducemus testimonium ex numeris: deus ex Aegypto vocavit eum; gloria eius sicut unicornis. Remigius. Per ioseph autem designatur ordo praedicatorum, per mariam sacra Scriptura, per puerum notitia salvatoris, per persecutionem Herodis persecutio quam passa est ecclesia in hierosolymis, per fugam ioseph in Aegyptum transitus praedicatorum ad gentes infideles: Aegyptus enim tenebrae interpretatur; per tempus quo fuit in Aegypto spatium temporis ab ascensione domini usque ad adventum Antichristi; per obitum Herodis extinctio invidiae in cordibus Iudaeorum.