SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 11

Dubitabit autem utique aliquis etc..

Posita politia Hippodami, hic improbat ipsam.

Et primo quantum ad divisionem quam instituit.

Secundo quantum ad ea quae de iudicio dixit, ibi, non bene autem neque de iudicio etc.. Tertio quantum ad ea quae instituit de disciplina civium, ibi, de eo autem quod invenientibus etc..

Circa primum duo facit. Primo improbat divisionem institutam ab Hippodamo quantum ad partes civitatis. Secundo quantum ad possessiones, ibi, adhuc autem communem etc..

Circa primum tria facit. Primo improbat divisionem partium civitatis quantum ad artifices.

Secundo quantum ad bellatores, ibi, sed oportet etc.. Tertio quantum ad agricolas, ibi, adhuc agricolae etc..

Dicit ergo primo, quod prima dubitatio in politia Hippodami, accidit circa divisionem multitudinis civium. Voluit enim quod tam artifices quam agricolae et quam viri armati, omnes communicarent in ordine civitatis: ita tamen quod agricolae non haberent arma, sed haberent terram: artifices autem neque haberent terram, neque arma.

Ex qua ordinatione sequitur, quod artifices fere sunt servi eorum qui possident arma, quia nullam propriam possessionem habentes. Quod videtur ad eorum utilitatem pertinere. Insistunt enim operibus in ministerium civitatis, et praecipue bellatorum, quos oportet maiorem partem in honoribus civitatis obtinere. Non enim est possibile quod artifices habeant partem in omnibus honoribus, quia duces exercitus et rectores civium et alii maiores principatus non erit decens quod instituantur ex artificibus, sed solum ex viris bellatoribus, qui sunt ad hoc magis idonei. Non est autem possibile quod, ex quo non habent partem in regimine civitatis, quod ipsi ament talem ordinationem civitatis: unde relinquitur seditionis materia: non igitur convenienter ordinavit de artificibus.

Deinde cum dicit sed oportet etc., improbat praedictam ordinationem quantum ad viros bellatores. Oportet enim eos esse meliores, idest potentiores ambabus aliis partibus, scilicet et agricolis et artificibus. Et hoc ideo quia ad viros bellatores pertinet, ut potestatem civitatis defendant non solum contra impugnationem hostium, sed et contra seditiones civium, quos non possent reprimere nisi potentiores essent: quod quidem non est facile, nisi sint multi.

Si autem viri bellatores excedant et multitudine et virtute et dignitate, nulla necessitas fuit, quod artifices et agricolae partem haberent in regimine civitatis, et quod ad eos pertineret institutio principum, quia semper hoc fiet ad arbitrium virorum bellatorum. Superflue igitur aliis committitur: unde patet quod non convenienter divisit viros bellatores ab aliis.

Deinde cum dicit adhuc agricolae etc., improbat praedictam distinctionem quantum ad agricolas: de quibus non est manifestum secundum praedictam ordinationem, quomodo sint utiles civitati. De artificibus enim manifestum est quod sunt in civitate necessarii propter variam supellectilem praeparandam: et vita civium poterit bene procedere per ea quae praeparantur ab arte, sicut accidit in aliis civitatibus.

Vel potest intelligi quod ipsi artifices possunt procedere, idest nutriri de sua arte, unde non indigent agricolis ut ab eis sustententur; sed viri bellatores, quasi ab aliis distinguantur, non possunt de suo officio sustentari: unde indigent ut ab aliis sustententur.

Si igitur agricolae instituerentur ad hoc quod acquirerent cibum viris bellatoribus, rationabiliter ponerentur esse pars civitatis. Oportet enim quod pars totius coadiuvet ad bonum aliarum partium. Sed secundum praedictam operationem habebunt proprias possessiones et eas colent et ita aliis in nullo utiles erunt, sed sibiipsis tantum. Non ergo ponuntur agricolae convenienter pars civitatis.

Deinde cum dicit adhuc autem communem etc., improbat divisionem possessionum. Ponebat enim Hippodamus unam partem possessionum civitatis communem ex qua viri bellatores nutrirentur.

Est ergo considerandum quis colet istam terram communem. Oportet autem quod altero aliquo trium modorum colatur: quorum primus est ut ipsimet bellatores colant terram communem, et sic quidem erunt pugnantes et agricolae: sed legislator voluit eos distinguere, inutilis ergo fuit distinctio.

Secundus modus, ut quidam alii inter pugnatores et agricolas colentes possessiones proprias, colant terram communem: ex quo sequitur quod erit quaedam quarta pars civitatis in nullo participans regimine civitatis, sed omnino ab hoc aliena: non enim admittebat ad electionem principum, nisi tres partes praedictas.

Tertius modus esse potest, ut ipsi agricolae qui colunt possessiones proprias colant et communes: sed tunc sequetur quod non sit copia fructuum terrae in civitate, non enim erit facile quod unus agricola sufficienter excolat tot terras, unde fructus necessarios duabus familiis administret. Si etiam iste tertius modus ponatur, videtur fuisse superflua possessionum divisio in tres partes: potuisset enim fieri, ut a principio tota terra daretur agricolis: ut scilicet unusquisque agricola ex terra, quae ei veniret in sortem, sumeret cibum suae familiae et aliquibus viris bellatoribus.

Ea igitur quae Hippodamus dixit circa huiusmodi divisiones, inducunt magnam turbationem.

Deinde cum dicit non bene autem neque de iudicio etc., improbat praedictam politiam quantum ad iudicium; scilicet quantum ad hoc quod statuit iudicia in praetoriis fieri, non per sententiae collationem.

Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum.

Secundo rationem statuti, ibi, adhuc nullus degerare cogit etc..

Circa primum ponit duas rationes: circa quarum primam dicit quod lex quam ipse posuit de iudicio, non bene se habet, per quam dignum reputavit quod aliqui iudicarent dividentes se abinvicem, ita quod quilibet per seipsum conscriberet id quod sibi de causa videretur.

Et secundum hoc volebat quod iudex per seipsum disquireret quid esset sententiandum.

Sed in tali disquisitione singulari contingebat etiam a pluribus simul disquiri, quia iudices poterant sibiinvicem colloqui de iudicio ferendo in domibus propriis, ita tamen quod in praetoriis, idest in loco publico iudiciorum non colloquerentur adinvicem ad conferendum de sententia; et hoc erat magis periculosum, quia facilius poterat contingere quod unus iudex perverteret alium ad ferendum sententiam aliter quam sibi videretur privatim cum eo conferens, quam in praetorio publico omnibus audientibus: unde etiam contrarium huius multi legislatores statuerunt, ut scilicet iudices non colloquantur adinvicem, in privato videlicet, sed solum in praetoriis adinvicem conferrent.

Videtur igitur quod praedicta lex periculosa fuerit et aliorum legibus contraria.

Secundam rationem ponit, ibi, deinde quomodo non erit plenum turbatione etc.. Et dicit quod non poterit iudicium absque turbatione fieri per modum praedictum. Potest enim contingere quod iudici non videbitur seorsum considerandum, ut reus tantum condemnetur quantum actor qui litigat petit, sed forte actor petit quod reus condemnetur ad viginti minas, iudex autem iudicabit quod condemnetur ad decem minas; aut forte unus iudicum condemnabit eum ad plus, alius autem ad minus; puta unus ad quinque, alius ad quatuor; et per hunc modum oportet quod iudices idem patiantur, idest ut conferant adinvicem post sententias scriptas, sicut si sententias singulariter non conscripsissent quia forte quidam iudicum condemnabunt reum quantum ad omnia quae petit actor, quidam autem non.

Quis ergo modus erit disputandi de sententiis diversis iudicum, nisi scilicet conferendo? quod sic praedicta lex non poterit vitare quod intendebat, scilicet collationem iudicum: unde patet quod superflua fuit.

Deinde cum dicit adhuc nullus etc., improbat causam statuti, quae erat vitatio periurii; et dicit quod si fiat collatio iudicum de condemnatione alicuius, nullus cogit propter hoc, quod periurium committatur ab eo qui iudicare debet, etiam si accusatio actoris sit iuste scripta et iudex eam non admittat: non enim iudicabit iudex quod reus nihil debeat, sed forte iudicabit quod viginti minas debeat, cum actor plus petat; sed magis reus, qui condemnatur, degerare videtur, qui non putat etiam se debere viginti minas. Et ita propter talem causam non oportebat hanc legem poni.