DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT III.

De improb (ilione erroris eorum qui dixerunt terram esse magis in Meridie quam in Aquilone.

Deinde oportet nos quaerere de terra, utrum ipsa sit in centro hujus corporis ? Dixerunt enim quidam Antiquorum, quod latus terrae Meridianum est elevatum, et latus Septentrionale depressum a centro et contractum, ita quod pars Meridiana est propinquior polo Meridionali, et pars Aquilonaris estloiigior quam sit diameter : et pars lineae quae est intra polum ex parte Meridiei, sit major quam semidiameter sphaerae. Et signum hujus dicunt esse auctoritatem Antiquorum.

Dixerunt enim quod aliquis regum Antiquorum cui fuit sollicitudo de bono communitatis, voluit facere alveum profundum continuantem inter duo maria, mare Rubrum videlicet, quod est mare aegypti, et mare expansum sive Magnum, quod est mare terrae Romanorum, et Arabice vocatur mare Sceny: ut esset per illud canale navigatio continua ex terra Romanorum in terram Aidrantho, et ad terram. Januen quae est Indiae, et e converso ex parte Jamen terra illarum ad terram Romanorum. : et transierint naves continue ad mare Persicum quod continuatur ad duas insulas quae vocantur Daldi et Aicaiisae, et ad terras quae sunt illic : et esset per illud multum alievatura. studium negotiationis. Cum autem hoc cogitaret perficere rex, quidam geometer prohibuit eum: et conveniunt sapientes in hoc quod prohibitio ejus fuit propria et conveniens : quia dixerunt per instrumentum illum sapientem accepisse altitudinem maris Rubri quod est ad Meridiem, et etiam altitudinem maris Magni quod est ad Aquilonem. Accepit autem per quantitatem diametri quae fuit inter superficiem maris et aliquod corpus coeleste : quia si ipse accepisset profunditatem maris nihil operatus fuisset ad propositum : quia ex hoc quod unum mare est altius alio secundum profunditatem, non causatur hoc quod unum fluat in aliud totum : sed quia si fundum unius maris et aqua elevatur super fundum et aquam alterius, tunc altius fluet in id quod est inferius si non habeat obstaculum. Quia ergo inventum est per considerationem mare Rubrum elevari super mare Magnum per quadraginta stadia secundum quod stadium ponitur esse octingentorum cubitorum, fuit fundus maris Rubri multo altior fundo maris Magni. Et ideo Auxisset mare Rubrum totum in mare Magnum, et submersissct civitates quae sunt super littora maris Magni ab utroque littore et fuisset submersa Alexandria, et Bamath, et Tunis, et Alpharme, et Creta insula, et Corsica et Majorica, et Sardinia, et aliae insulae maris Magni, quae sunt circiter quadraginta septem insulae: et sic submersio fuisset bonarum regionum. Postquam igitur ille sapiens exposuit regi tantum nocumentum, cessavit ab intentione sua. Hac igitur freti auctoritate dicunt esse altiorem terram in Meridie quam in Aquilone.

Contradicamus autem his sermone certo et sermone geometrico dicentes, quod si alveus fossus esset de mari Rubro in Magnum mare , exiret tantum de aqua ex mari Rubro quod inundaret super littora maris Magni, ut dicit adversarius : sed. alveus fossus a rege non fuisset latior et profundior alveo Nili, quod tamen veniens a Meridie intra in mare Magnum, et influxit in ipsum mul-

tis annis, et multis etiam millibus annorum. Quaeramus ergo an Nilus ex tot annis addidit mari, et praecipue quando magnificatur et inundat quando sol est in Capricorno, an quando incipit recedere a Meridie et venire in Aquilonem ? Constat autem, quod dicere non possunt, quin magnam in mari Magno fecerit additionem, et multo majorem quam fecisset canale quod voluit fodere rex. Si ergo verum esset quod dicit adversarius, destructae essent multae insularum superius nominatarum.

Amplius autem cum ex parte Orientis et Meridiei ex Oceano continente mare Magnum ingrediantur plurimae aquae, et similiter ex parte Occidentis, deberet magna submersio diu cecidisse in mari Magno : nihil autem talium umquam vidimus. Manifestum est igitur, quod contrarium dicti adversarii, quod confirmavit per magnum sapientem qui mensuravit terram, est verum.

In hac autem opinione non fuerunt nisi habitatores aegyptii et regionem per quas fluit Nilus : et causa fuit erroris, quod viderunt quod aqua omnis fluit ad declinationem : quia Nilum viderunt venientem a Meridie in Aquilonem, et putaverunt partem Meridiei esse altam, et partem Aquilonis esse declivem : et hoc fuit signum fallax : quia secundum hoc etiam pars Aquilonaris esset alta, et Meridionalis pars esset declivis. Secundum hoc enim habitantes super ripam Tigridis et Euphratis, qui sunt venientes ab Aquilone in Meridie et cadunt in mare Persicum, deberent dicere partem Aquilonis esse elevatam , et partem Meridie esse depressam. Exitus enim Tigridis de monte Armeniae ad. Aquilonem, et exitus Euphratis est ex terra Abbassar quae est in India : et casus corum est mare Persicum. Simile igitur ejus quod docuerunt accidere in Magno mari, oporteret quod accideret in mari Persico ex fluxu Tigridis et Euphratis, et multitudine aquae eorum. Numquam autem hoc accidit. Quare autem maria non redundant ex introitu multo- rum fluminum, diximus in libro Meteororum .

Ex dictis igitur satis manifestum est, quod error est dicere terram esse elevatam in parte una, et depressam et contrariam esse in parte altera. Est enim

centrum mundi, sicut probatum est in libro de Coelo et Mundo , et continetur secundum aequalitatem in medio existens ex omni parte aequaliter aerem cum superficie aquae convexa et superficie ignis concava.