DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria virgo et mater Dei.
Sexta, quod virgo et mater Dei, quod nulla alia. In hujus enim praerogativa dignitatis non communicat ei homo, non angelus, nec aliqua creatura, sed sola cum Deo Patre dicere potest Filio Dei : Filius meus es tu . l psa etiam sola dicere potest de Christo homine illud Genesis, II, 23 : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Unde et dicit ei Filius, Job, x, 11 : Pelle ei carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Quod fuit proprie, quando ipsa consensit, quod Filius Dei caro fieret in ea et ex ea, quando videlicet respondit Angelo : Fiat mihi secundum verbum tuum . Ideo dicitur, Genes. II, 24, et I ad Corinth. VI, 16 : Erunt duo, id est, Christus et Maria, in carne una virginali : quia mater et filius una caro. Ideo etiam dicit beatus Bernardus : " Haec est virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Mariae, quod filium unum eumdemque cum Deo Patre meruit habere communem . " Anselmus Cantuariensis : " Deus Filium suum quem solum de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se diligebat, ipsum dedit
Mariae, et ex Maria Iecit sibi Filium, non alium, sed eumdem ipsum, ut naturaliter esset unus idemque filius communis Dei et Mariae. "
Item, Super illud Lucae, x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum : " Quoddam, id est,singulare castellum Virgo Maria fuit: quia singulariter et virgo et mater Dei exstitit, quod nulla alia. Et si enim aliqua alia virgo possit esse et mater,quod est impossibile, etiam sicvirgo singularis Maria erit, quia unicum Dei Filium genuit, qui sicut est unicus unico Patri, ita est unicus unicae matri. Et ideo nulla, etiamsi virgo pariat, vel eumdem vel talem generabit '' ."
Et nota, quod magnum et laudabile fuit Mariae fuisse virginem : sed majus per omnem modum et mirabilius in virginitate fuisse foecundam, et post evacuationem uteri habuisse uterum sigillatum : et haec fuit gratia super gratiam .
Et nota supermaximum autem et ineffabile fuisse matrem Dei. A saeculo enim non est auditum, quod aliqua mulier, excepta Maria, dicere Deo potuerit : Filius meus es tu. Et ecce hoc sub sole recens est, quidquid dixerit Salomon . In memoria trium supra dictorum instituit sapientia Graecorum, ut in iconiis, quas ad imaginem beatae Virginis depingunt, superscriptionem trium nominum im-
ponant in hunc modum : Virgo Dei mater. Tamen apud eos est una dictio, AdminBookmark , apud nos vero duae.