DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE QUATUOR FRUCTIBUS PRIMIS.
Venite, comedite panem meum. Prov. IX, 5. Ut supra. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. v, 17. Item aliud: Altissimus creavit de terra medicamenta. Eccli. xxxviii, 4. Item: Benedictus fructus ventris tui. Luc. I, 42. Item : Ascendam in palmam, id est, in crucem et apprehendam fructus ejus. Cant, vii, 8.
Sextum principale circa sacramentum Dominici corporis notandum, est effectus bonitatis ejus, sive virtus spiritualis. Nam quia parentes primi per veriti a Deo pomi gustum corrupti multas infudere miserias suo generi, necessarium fuit medicamento Salvatoris miseris subveniri. Circa quod sciendum, quod nostras miseria tres sunt generales, scilicet,
I. Vincula culpae.II. Defectus gratis.
III. Et mortis plagae.
De primo, psal. cxviii, 61 : Funes peccatorum circumplexi sunt me. Oratio Manasse, in fine : Incurvatus sum multo vinculo ferreo, id est, peccati.
XIII
De secundo, Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Item, Psal. cxlii, 6 : Anima mea sicut terra sine aqua tibi, id est, arida et sterilis, sine fluentis gratias et germine tritici.
De tertio, Psal. xvii, 5: Circumdederunt me dolores mortis. Item, Psal. xxxviii, 11 : Amove a me plagas tuas. Job, XVI, 15 : Hostis meus concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
In qualibet istarum trium miseriarum generalium intelliguntur quatuor mala specialia, quasi duodecim languores speciales : ad quos curandos ordinantur duodecim Dominici corporis fructus. Apoc. XXII, 1 et 2 : Ostendit mihi Angelus lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos, id est, ad curandos nostros duodecim defectus sive languores. Psal. CII, 2 et 3 : Benedic anima mea Domino : qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis.
Isti duodecim languores et fructus depinguntur in duabus figuris quasi arboribus. Qui sanat omnes infirmitates tuas. (Psal. CII, 3). Et post hoc de quatuor fructibus dicitur : et de aliis in sequenti.
I.
Prima mala nostra sive languores sunt quasi vincula culpae, quibus multae stringuntur animae, scilicet, 1. Daemonis.tentatio, 2. Fomitis repugnatio, 3. Cordis macula, i. Creatoris offensa. Contra haec quatuor valet fructus Virginis corpus Salvatoris.
1. De primo languore, ad Ephes. VI, 11: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Eccli. XI, 31 : Multas sunt insidiae dolosi Quia scilicet de diversis vitiis, et multis modis tentat. I Pet. v, 8 : Vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Glossa : " Circuit tamquam hostis, clau-" sos obsidens muros, explorat an sit " aliqua pars murorum minus stabilis, " cujus aditu ad interiora penetret : offert " oculis formas illicitas, et forte facies vo-" luptuosas, ut visu destruat castitatem :
" aures per canora tentat, ut christianum " molliat rigorem : linguam convicio pro-" vocat, manus injuriis instigat, honores " terrae nobis promittit ut coelesles adici mat. " Psalm. cxlii, 3 : Persecutus est inimicus animam meam : humiliavit in (erra vitam meam.
2. De secundo, ad Gal. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum. Ad Rom. VII, 23 : Video aliam legem in membris mcis, repugnantem legi mentis meoe. Augustinus : " Aliam legem, id est, fomi" tem peccati in membris meis, ut in " oculo ad concupiscendum, in lingua " ad maledicendum, in manu ad malefa-" ciendum, et sic de aliis : repugnantem " legi mentis meae, id est, legi Dei et ra " tioni. Fomes iste peccati qui est in " carne, et repugnat menti, recte dicitur " lex, quia legitime factum est, ut qui " non obedivit suo superiori, ei non ser-" viat suum superius, id est, caro. Supra " te est Deus, infra te est caro tua : ser-" vi ergo superiori, ut serviat tibi infe-" rior : contempsisti superiorem, juste " torqueris ab inferiori. "
3. De tertio, Jerem. II, 22 :Si laveriste nitro :... tamen maculata es in iniquitate tua coram me. Prov. xx, 9 : Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Eccle. VII, 21 : Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Eccli. xlvii, 22, de Salomone : Dedisti maculam in gloria tua.
i. De quarto, Deut. IX, 7 : Memento, et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum. Et quanto major erat culpa, tanto major contra peccatorem ira divina. Zach. I,15 : Ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. Sciendum quod ira Dei dicitur, non aliquis motus, vel perturbatio animi, quae illi omnino non accidit, sed justa ultio quam delinquenti reddit: et haec est in peccatore ad minus remorsus conscientae. Eccle. x, 8 : Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Seps est omne praeceptum Dei : coluber, vindicta irae Dei. Augustinus : " Justitia " Dei non sinit esse dedecus culpae abs-" que decore vindictae. "
II.
Contra haec mala quatuor, ordinantur quatuor Dominici corporis fructus primi, 1. Qui nos liberavit a vinculis culpae daemoncm fugat, 2. Fomitem refrigerat, 3. Maculam cordis mundas, 4. Iram Dei placat.
1. De primo fructu, Tob. VI, 8 : Cordis piscis particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemomorum. Flumen in quo pisces sunt, mundum : omnes pisces ejus, diversa genera hominum : piscis ille magnus, gentem Judaeorum : cor piscis, quasi membrum nobilissimum, et ex quo vita procedit, Beatam Virginem : particula cordis, significat corpus de Virgine sumptum Salvatoris. Hoc debet super carbones poni, id est, fidelibus accensis amoris igne donari : tunc fumus ejus, id est, virtus spiritualis, fugat tentationes daemonis. Psalm. lxvii, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant, qui oderunt eum, a facie ejus.
2. De secundo fructu, Psalm. lxvii, 16: Selmon mons Dei est Christus. Selmon interpretatur umbra. Christus ergo est umbra nostri refrigerii, ut dicit Glossa. De corpore Christi manat umbra gratia?, quae nobis defensaculum est contra incentiva vitiorum, et carnalis concupiscentia?. Unde dictum Virgini (Luc. l, 35) : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Umbra enim fit de corpore, et lumine. Lumen est Verbum Dei: corpus, caro Christi. Accessit lumen corpori, id est, Verbum carni: Verbum enim caro factum est (Joan. l, 14). Dum ergo fidelis corpus Christi sumit, spirituale refrigerium percipit quasi de umbra gratis, quae de ipso fluit. Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros, Israel germinabit quasi Ulium.
3. De tertio fructu, Isa. VI, 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Lapis iste pretiosus sumptus de altari, significat corpus Christi : dum eo os cordis tangitur, peccatum veniale mundatur. Gregorius : " Dominus " dedit nobis sacramentum salutis, ut " quia quotidie peccamus, et ille jam moli ri pro peccato non potest: per hoc redi missionem consequamur. "
4. De quarto fructu, Prov. XXI, 14: Munus absconditum exstinguit iras. Lev. II, 7 et seq. : Si de craticula fuerit sacrificium, seque simila oleo conspergetur : quam offerens Domino, trades manibus Sacerdotis. Quicum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino. Panis in craticula coctus et oblatus, et conspersus oleo, Christus est in cruce pro nobis passus, et totus unctus Spiritu sancto. Hujus sacrificii memoriale est hostia Ecclesiaequae offertur in memoriam passionis Dominica . Haec debet super altare adoleri, id est, accendi : quia in corde fideli cum fervore desiderii, et devotionis suscipitur. Hic odor suavitatis
est Domino, id est, tam grata Deo ut ob ejus gratiam iram suam remittat, et nos sibi reconciliet, et ad aeternam pacem perducat. Amen.