In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et conversus vidi. ": Et pro quia : non enim potest videre aversus. Exemplum de Maria, Joan. xx, 16, quae conversa vidit Dominum, et cognovit, et dixit ei : Rabboni.
" Septem candelabra aurea, " id est, septem Ecclesias Asiae, vel Ecclesiam universalem quae per illas signatur. Et dicitur Ecclesia candelabrum aureum : quia lucens scientia, gratia pretiosa, patientia solida, obedientia ductilis, praedicatione sonora, perseverentia longa, fide Trinitatis fundata, quae est repleta septemplici Spiritus sancti gratia. Et nota : Dicit " aurea, " ad differentiam hypocritarum qui sunt deaurati pulchra conversatione, sed non aurei sanctitate vitae : vel ad differentiam illorum qui dicunt ore, sed non implent opere. Unde Glossa : " Si habes verbum in ore, sed non in opere, candelabrum es, sed non aureum. "
Et in medio septem candelabrorum aureorum, "
Id est, in medio Ecclesiae. Isa. XII, 6 : Exsulta, et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus israel.
" Similem Filio hominis, " id est, Angelum gerentem personam Christi, et apparentem in forma hominis. Vel, " Similem Filio hominis, " Christum qui post resurrectionem fuit immortalis, et ideo non Filius hominis, sed ei similis appellatur : vel quia ignorantiam et peccatum non suscepit, sed in similitudine carnis peccati apparuit in natura et paena similis. Ad Roman. VIII, 3 : Deus Filium situm misit in similitudinem carnis peccati.
" Vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea :
Caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti : et vox illius tamquam vox aquarum multarum. "
Hic incipit describere ipsum qui ei apparuit.
Et describit ipsum in quatuor. Primo, ab habitu. Secundo, a forma, ibi, v . 14 : " Caput autem ejus. " Tertio, a potestate, ibi , v . 16 : " Et habebat in dextera. " Quarto, a gloria, ibidem, " Et facies ejus. "