LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De opinione Avicebron et voluntate primi.
Avibron autem in libro quem Fontem vitae vocari confinxit, solus inter omnes principium primum per voluntatem agere dixit.
Volebat enim quod conceptus actoris esset in primo per verbum interius dispositum, verbum vocans rationem operis :
cujus rationem esse dixit, quod omnis operans per intellectum, primo in seipso conceptam habet sui operis rationem : primi autem essentiam infinitam esse dixit, et jam. extensam per omnia spirituali et non corporali extensione : propter quod omnibus dixit esse praesentem, et in omnibus operantem ad formam verbi quod habet in seipso : voluntatem autem adhibuit tamquam ex electione determinantem, quod hoc vel illud operandum sit.
Ad hoc autem adduxit tres rationes. Quarum prima est, quod infinitum et finitum non operatur nisi per medium. Relinquit autem pro constanti, quod primum principium infinitum sit. Cum ergo uti non possit medio extrinseco quod instrumentaliter deservit ad operis determinationem, oportet quod utatur medio intrinseco. Intrinsecum autem determinans hoc vel illud, intellectus erit vel voluntas. Cum autem intellectus non determinetur nisi per receptam formam operis, et intelligere primi principii nihil recipiat, videtur quod intelligere primi principii indeterminatum remaneat et infinitum. Si ergo per aliud determinatur ad opus, videtur quod ex electione voluntatis determinatur ? quia secundum hoc operandum elegit et non elegit, et hoc potius quam aliud. Secunda ratio est : quia sicut jam habitum est, in intellectuali natura omnium motor et determinator est voluntas : facit enim si vult, et intelligit si vult: infinitum ergo cum sit primum principium, ad actum determinatur per voluntatem. Tertia ratio est, quod voluntas est finis, ut dicit Aristoteles in IV Ethicorum : potentiae autem operativae finis operatio est: ergo et potentia operativa ad opus refertur per voluntatem quae finis est.
Sed mirabile videtur, quod iste dictorum suorum nullam attendit rationem. Si enim rationem nominum sequamur et ordinem intelligendi, voluntas non potest esse primum., nec operi proximum : primum enim et operi proximum in quo primo potentia est agendi, est illud quod dat formam operi, et non illud quod jubet et praecipit opus fieri: lumen autem intellectus universaliter agentis est forma operis opus determinans ad rationem et formam : voluntas autem non est nisi praecipiens ut fiat : intellectus ergo universaliter agens potius debet esse medium, si medium est, quam voluntas.
Adhuc ex dictis omnium Philosophorum constat, quod facta omnium sunt in primo sicut artificiata in arte : ars autem essentiale principium est artificiorum ex sua forma dans artificiato nomen et rationem : voluntas autem in artifice non est sicut praecipiens opus. Prius ergo se habet ars ad artificiata quam voluntas. Si ergo medium poni debeat, potius intellectus agens ponitur quam voluntas.
Adhuc non determinat Avicebron qualiter primum principium sit infinitum. Si enim dicatur infinitum, cujus principium est extra ipsum, sequitur necessario quod infinitum nihil agit nec agere potest : eo quod imperfectissimum est in esse, et in posse, et in agere : quod autem nihil agit vel agere potest, medium quo actio ejus determinetur, habere non potest : tali ergo ratione convenienter quaeritur, quo medio actio determinetur,
Adhuc illi qui dixerunt primum principium infinitum in esse et actione, non hac ratione dixerunt infinitum, quod finis ejus esset extra ipsum, sed ideo quia ipsum est, et sic dicit Aristoteles quod finis nec linitus est nec infinitus natura : ergo primum principium est non finitum, eo quod finiri non potest diffinitione quae est finitio intellectus, nec loco, nec tempore : si enim aliquo istorum modorum finiretur, sequeretur quod posset cogitari aliud majus ipso in esse et posse et agere, Taliter autem vocatum infinitum, perfectissimum est, et nullo indiget medio.
Adhuc voluntas secundum sui rationem non est simpliciter et per se operans : operatur enim ad rationis determinationem : si ergo in se indeterminatum est, qualiter dici potest quod sit infiniti de-
terminans actionem ? Propter quod pro certo dictum Avicebron inconveniens est: nec puto quod Avicebron hunc librum fecit, sed quod quidam sophistarum confinxerunt eum sub nomine suo. Ad rationes autem responsio per ea quae dicta sunt, patet.