DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Contra concessionem et valorem Indulgentiarum octo ingeniosa profert argumenta, quae disertissime solvit. In iis praecipuas tangit difficultates, quae in hac materia solent ab adversariis coacervari. Vide alias plerasque apud Fabrum citatum cap. 3.

Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati sunt instrumentalia agentia respectu operationis principalis, quae est dimissio culpae a Deo per Sacramenta Ecclesiae; quare si Praelati paenam dimitterent relictam post Sacramentum Confessionis, extenderet se ultra operationem principalem principalis agentis, quod est inconveniens ; calor enim ignis licet ad formam substantialem disponat, non tamen ultra, sed citra.

Dicendum quod ita est, quod Deus remittit culpam sicut agens principale, Sacramenta autem sunt tanquam instrumenta divinae misericordiae, et Praelati sunt ministri adhibentes Sacramenta: unde nec Sacramenta remittunt, sicut principale agens ipsam culpam, nec Praelati sunt agentia instrumentalia, quod tamen supponit argumentum et male ; sed tamen Praelati per modum dictum possunt poenas relaxare, nec per hoc dicuntur excedere operationem principalem, sed post principalem operationem, id est, culpae dimissionem, non autem possunt hoc ut instrumentum. Sed haec duo opera sunt inter se ordinata, et primum necessario praesupponitur antequam secundum valeat: ex quo patet quod Praelati non tantum faciunt quantum Deus, qui est agens principale, imo quod faciunt respectu Dei; incomparabiliter enim majus est remittere culpam quam poenam temporalem.

Item, dictam poenam Praelati a se non dimittunt, sed de thesauro Ecclesiae datur eis unde hoc faciant.

Secundo sic Apostolus dicit, ad Galat. cap. 6. Unusquisque onus suum portabit; ergo Christi passio vel Sanctorum non satisfacit pro aliis.

Dicendum potius quod sic, ut dictum est ; quia alio loco dicit Apostolus ad Galat. c. 6. Alter alterius onera portate, etc. Unde unus potest pro alio satisfacere, sicut et debitum temporale solvere: verbum autem primum debet intelligi de paena aeterna, qua unus non punitur pro alio, sed temporaliter bene unus pro alio punitur, etiam a Deo. Vel potest dici, quod Christus et Sancti assumpserunt sibi onera nostra, et pro eis satisfecerunt per modum dictum, scilicet si nobis eorum merita applicentur per Praelatos Ecclesiae.

Item, unusquisque existens in charitate, qua meretur ut sibi applicentur, dicitur quodammodo suum onus portare, licet alii pro ipso sic solvant.

Tertio sic : Inferior non potest absolvere a paena ad quam quis per superiorem obligatur: paenitens a Deo obligatur, ad paenam temporalem ; ergo a nullo Praelato potest absolvi.

Dicendum, quod Deus de liberalitate sua sic ordinavit, et Sancti sic intellexerunt, quod eorum merita in alios indigentes redundarent; ergo per Praelatos possunt applicari modo dicto. Nec dicuntur absolvi simpliciter et a se, sed secundum Dei beneplacitum datur istis de thesauro Ecclesiae unde satisfaciant pro peccatis suis.

Sed contra hoc quarto : Si homo infirmus est, non curatur per medicinam sumptam ab alio: ergo a simili, cum secundum Philosophum 2. Ethicorum paenae sint medicinae, paena unius non satisfaciet pro alio: ergo nec merita Christi, nec Sanctorum nobis valent.

Dicendum, quod paenae Christi et Sanctorum possunt dupliciter considerari, velut paenae hominum quorumcumque: primo in quantum praeservant a malis futuris, quia corpus domant et subdunt spiritum ; et sic verum est, quod paena unius non valet alteri quantum ad hoc, quia si tu jejunas, non propter hoc corpus meum maceratur. Secundo considerari possunt inquantum sunt satisfactoriae, et sic patet quod Christus nihil demeruit, nec erat obligatus ad paenam nisi voluntarie, scilicet pro nobis, et sic pro nobis satisfecit, et alii

Sancti si eorum merita et poenae nobis applicentur.

Sed dices contra, unius confessio, vel contritio nihil valet alteri ; ergo nec satisfactio.

Dicendum quod non est simile, primo de contritione, qui est actus interior amarus respondens libidini peccantis interioris ; satisfactio autem est actus exterior. Similiter de confessione non est simile, quia sicut unus potest absolvi pro alio, cum absolutio debeat esse super materiam determinatam, ita nec unus pro alio confiteri potest. Item, confessio ad absolutionem Sacramentalem ordinatur ; satisfactio autem non sic ordinatur ad absolutionem, ideo non est simile. Item, quando quis paenitet et confessus est, licet a culpa sit liber et a reatu, tamen remanet obligatus Ecclesiae, ideo Praelati possunt ei Christi merita et Sanctorum applicare unde satisfaciat. Vel dicendum, quod licet contritio vel confessio unius non valeat alteri, potest sibi valere satisfactio ; cujus ratio est, quia antequam poeniteat et confiteatur, si habeat copiam Sacerdotis, non est membrum vivum, nec recipit influentiam ab aliis vivis, sed post confessionem bene potest, cum tunc sit membrum vivum.

Sexto sic : dicit Praecursor Matth. 3. Facite fructus dignos paeni tentiae ; ergo necesse est qui digne satisfacere vult, quod ipsemet operetur.

Dicendum secundum Philosophum 3. Ethicorum, quod hoc facimus velut possumus, quod per alios possumus adimplere; ideo Christi merita et Sanctorum nobis applicata, reputantur a Deo esse nostra, si, ut dictum est, primo paeniteat mus et digne confiteamur, tamen ut superius dictum est, melius esset quod unusquisque suam paenitentiam faceret.

Septimo sic : solus Christus potest in effectus Sacramentales sine Sacramentis: sed dimittere paenam est effectus Sacramentalis virtute clavium Ecclesiae; ergo solus Christus, non Praelati dimittere possunt paenam hujusmodi sine clavibus ; quare Praelati per Indulgentias, cum sint sine clavibus, non possunt haec.

Dicendum, quod effectum principalem Sacramentorum sine Sacramentis solus Christus et Deus potest dare, sed de effectu non principali non ita debet dici. Dicendum igitur, quod effectus principalis Sacramenti Paenitentiae est dimittere culpam, et iste non potest fieri per aliud, scilicet per Indulgentias. Item, alio modo hic et ibi dimittitur culpa, quia in Sacramento Paenitentiae virtute clavium, per Indulgentias autem per modum recompensationis, ideo non valet.

Octavo sic : si Praelati possunt dare Indulgentias ; igitur idem dabit sibi ; consequens est falsum, quia debet esse distinctio inter dantem, donum, et eum cui datur. Probatio antecedentis, quia ipse est capax Indulgentiae, non est deterioris conditionis aliis: ergo,etc.

Dicendum, quod nullus per se et directe potest sibi Indulgentias dare, quia non sunt dandae nisi ex causa rationabili; et ad hoc ut ille, cui dantur sit magis excitatus ad bonum et Dei honorem : Praelati autem ex officio suo satis debent ad hoc provocati esse; ideo, etc. Tamen per accidens et indirecte, si Praelatus det aliis Indulgentias pro rationabili causa, si postea faciat ipsum opus potest eas sibi acquirere, non inquantum Praelatus est, sed inquantum est membrum Ecclesiae indigens, sicut et alii ; et sufficit talis distinctio inter dantem et cui datur, quia dat inquantum Praelatus, accipit autem non inquantum talis, sed inquantum membrum indigens.