CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra omnes islos, etc. Quantum ad primam difficultatem, insinuatis leviter variis haereticorum erroribus circa Scripturam quam Catholici tenemus sacram, dicit omnes illos haereticos octo viis seu rationibus communibus et generalibus, aequaliter contra omnes deservientibus, impugnari rationabiliter posse, ita ut ipsi, si rationi locum velint dare (ut debent, si humano more et non ferino procedant) fateri debeant illam Scripturam esse sacram. Non vult autem Doctor, dum statuit has octo vias plures dari non posse, etiam generales ; neque enim proposito ipsius erat necessarium omnes assignare, sicut quando ipse vel alius Doctor probat aliquam conclusionem quatuor vel quioque rationibus, non debent per hoc intelligi velle, quod aliae rationes adferri non possunt, etiam aeque efficaces ; sed sufficit illas, quas adducunt, esse bonas, quin et ipsemet duas alias his annectit. Porro in his octo rationibus illud advertendum est, nullam inniti auctoritati Scripturae; nam quamvis ex Scriptura posset contra eos, qui illam admitterent, adduci auctoritas ad convincendos haereticos, et sic argumentari soleamus contra modernos haereticos, et etiam ex parte Scripturae concessa, posset probari admittendam esse partem non concessam. Tamen quia hic voluit uti mediis generalibus conducentibus ad impugnationem omnium haereticorum, et ex iis quidam, ut praemittit, negarunt totam Scripturam, contra quos nihil valeret ipsamet Scripturae auctoritas, inde data opera abstinuit penitus ab auctoritate Scripturae. Quando autem adducit auctoritates Patrum, non id facit ut eorum auctoritate tanquam hominum, quibus in scribendo specialiter assistebat Deus, persuaderet fidem, quo modo Theologi ad persuadendas veritates aliquas aliis Catholicis id credentibus, eorum auctoritate utuntur, quia hoc ipsum tam, aut potius magis incertum est, quam ipsam Scripturam esse sacram, quod probandum sumit ; sed vel ut significet Theologis et Catholicis rationes quas adducit esse bonas, utpote usitatas ab illis Patribus, vel ut auctoritate, quam deberent haeretici talibus viris propter doctrinam et sanctitatem, qua fide humana constat eos eminuisse suo tempore, inclinarentur ad assentiendum ; sic enim communiter et bene, etiam Philosophorum Ethnicorum, quibus lux fidei non affulsit, auctoritatibus utimur tam nos quam ipsimet haeretici ad persuadendam quam intendimus veritatem.
(b) De primo patet, etc. Prima via est praedictio prophetica. Ut intelligatur vis hujus probationis, proponenda est hoc modo : Illa scriptura in qua plurima mere contingentia, et quae propterea, ut non habuerunt causas aliquas antecedentes determinatas ad ea ponenda, ita nec ex terminis, nec ex discursu, sive a priori, sive a posteriori naturaliter cognosci poterant, longe antequam contingerent praedicta sunt, est divinitus revelata et consequenter sacra. Sed tale est novum et vetus Testamentum ; ergo est Scriptura sacra. Major hujus discursus patet, quia solus Deus, aut cui revelaverit, potest talia contingentia praecognoscere et absolute praedicere, (ut suppono jam ex iis, quae tractari solent in materia de Angelis, ubi probatur nec ipsis Angelis hanc facultatem concedi, quibus tamen, quam hominibus sine dubio potius deberet competere) ergo non poterant illa praedici, nisi illo revelante et consequenter Scriptura continens istas praedictiones, est ab ipso revelata. Minor autem non minus patet, quia in veteri Testamento praedicta sunt clarissime, quae narrantur in novo, ut Incarnatio, passio, mors, resurrectio,ascensio Christi. In novo etiam eadem passio, mors, resurrectio, et plurima alia similiter praedicta sunt antequam contigerunt.
Alio etiam modo et forte efficaciori, potest haec via urgeri. Illa doctrina tota est sacra et tradita mediante assistentia speciali Dei, quae nomine ipsius proposita est ab iis auctoribus, qui futura praedixerunt in eadem doctrina ; sed talis est doctrina Scripturae ; ergo,etc. Probatur major quia non deceret Deum assistere specialiter illis ad praedictionem futurorum, qui proponerent aliqua falsa simul cum illa praedictione nomine ipsius: ergo non sic concurrit. Probatur antecedens, tum quia si id fecisset, daret occasionem non credendi iis qui proponerent aliqua nomine ipsius, et quibus ipse vere revelaret illa ; nam eo ipso quo aliqua falsa nomine ejus proponerent, merito quis posset dubitare de quibuscumque rebus ab ipsis propositis. Et in hoc fundatur quod dicit Augustinus contra Hieronymum, quodsi unum mendacium reperiretur in Scriptura, tota auctoritas ejus corrueret : Admisso enim, inquit in epistola 8. quae est ad Hieronymum, in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla Morum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur, etc. Tum etiam, quia illa falsa possent moraliter attribui Domino Deo, quia cum posset ipse impedire, ne ulla falsa simul cum veris praedictionibus proponerent isti auctores, et non solum id non faceret, sed praeterea per miraculosam assistentiam in praedicendis futuris aliquibus conciliaret illis fidem, tanquam habentibus particularem illam assistentiam ejus, merito possent imputari ipsi moraliter illa falsa ; et qui per ea deciperetur, posset conqueri de Deo, et arguere ipsum istius deceptionis, ut patet. Hoc confirmabitur inferius, in octava via. Modo autem contra totum hunc discursum instari posset, non constare nobis esse tales praedictiones quae completae sunt, nisi ex ipsa Scriptura, cujus auctoritatem probamus; ergo petimus principium. Respondeo in primis esse evidens moraliter, quod Scriptura illa quae vocatur vetus Testamentum, fuerit longe ante Christum et Evangelium novum ; sicut evidens est fuisse Romam et Hierosolymam ante ista tempora, nec minus certum est istas praedictiones, quas dicimus completas fuisse in novo Testamento contineri in illo Testamento veteri. Quod vero sint completae, ut dicitur in novo Testamento, non probamus jam auctoritate novi Testamenti, nec auctoritate veteris praecise, nisi quatenus constat nobis auctoritas illa aliunde, ex aliis nimirum rationibus adducendis, et speciatim ex eo quod auctores novi Testamenti scripserunt Christum passum et mortuum, cum omnibus illis circumstantiis quas referunt, circa illud ipsum tempus, et nemo ipsis in hoc contradixerit cum aliquo probabilitatis fundamento, nec tum, nec deinceps: quod sane est evidens moraliter indicium, mortem illam sic accidisse, nam in re tam principali, et ex cujus veritate pendebat tota veritas doctrinae nostrae, si falsa esset, aliquis sine dubio contradiceret adducta aliqua probabilitate, sicut contradixerunt in aliis, in quibus poterant habere aliquam umbram vel apparentiam. Hoc etiam postea magis confirmabitur. Itaque in forma respondeo, distinguendo antecedens, nisi ex Scriptura quomodocumque nego, nisi ex Scriptura quatenus aliunde colligitur auctoritas ejus, quantum ad aliqua concedo; et nego consequentiam,
quia ex Scriptura, quatenus non potest rationabiliter negari aliquid quod dicit, colligimus per discursum, auctoritatem ejus divinam quoad omnia quae dicit ; hoc autem non est petere principium, ut patet. (d) De secundo, etc. Secunda ratio probans auctoritatem divinam et supernaturalem Scripturae, desumitur ex consensu omnium partium ejus, non tantum quoad narrationem historicam, sed quoad praecepta morum, et viam perveniendi ad finem ultimum. Vis autem hujus rationis consistit in hoc : Plures auctores diversarum aetatum ac temporum et diversae complexionis moraliter non solent convenire in principiis ac conclusionibus moralibus, quae saltem non habent evidentiam ex terminis, nisi Deus specialiter assistat ipsis. Sed auctores Scripturae sunt plures diversarum aetatum ac temporum longe distantium, ut omnes fateri debent, et non contradicunt sibi invicera in praeceptis aut conclusionibus ullis moralibus spectantibus ad acquisitionem finis ultimi, ut legentibus et intelligentibus patet; ergo moraliter certum esse debet, quod habuerunt assistentiam specialem Dei, et consequenter quod doctrina ab ipsis tradita et contenta in novo ac veteri Testamento sit mixta speciali assislentiae Dei, et propterea sacra. Major primo probari potest inductione cum Augustino citato a Doctore, quia nunquam reperimus inter omnes Philosophos celebres, quorum opera vel instituta ad nos usque pervenerunt sic convenisse, quin non solum in mediis ad finem aptis, sed etiam in ipso fine vel aliqua con litione ejus, inter se maximas dissensiones habuerint,ut legentibus eorum scripta et aliorum, qui de iis mentionem faciunt, facile apparere potest.
Secundo, eadem major probatur a Scolon a priori, ostendendo unde proveniat talisl dissensio in iis, qui non diriguntur particulariter a Deo, quia conclusiones et principia non habentia evidentiam ex terminis mediate aut immediate non possunt movere intellectum ad assensum, nisi vel probabiliter propter apparentiam quamdam veritatis quam habere videntur ; vel propter auctoritatem alicujus vel aliquorum, qui illa proponerent, ut est evidens, quia si alio modo moverent intellectum, haberent evidentiam ex terminis mediate vel immediate contra suppositum ; sed quae movent tantum hoc modo, non solent aequaliter movere plures auctores diversarum aetatum et diversae dispositionis, imo nec eumdem semper omni tempore, ut patet experientia. Hoc autem maxime confirmatur, quando isti plures non ita subordinantur sibi, ut Magistri et disci puli, ut contingit in proposito, neque enim Ezechiel Propheta erat discipulus Jeremiae, aut econtra, nec Evangelistae illorum aut aliorum veteris Testamenti. Quod si essent etiam sic subordinati, adhuc moraliter loquendo impossibile est quin dissentirent in praeceptis morum, praesertim auctores novi Testamenti ab auctoribus veteris. Nam cum dicant professionem veteris legis quoad legalia et caeremonialia non valere, et ab ejus observantia Judaeos tenacissimos ejus professores, abducere conati sint, omnino si humano spiritu ducerentur, etiam moralia aliqua ejus reprehenderent, et sic dissentirent in moralibus ab auctoribus veteris Testamenti. Sed quidquid sit an hic totius Scripturae consensus sit sufficiens argumentum divinae auctoritatis, id certum est dissensionem et contradictionem in quacumque doctrina sufficientissimum indicium esse, quod doctrina in qua reperitur non possit esse ex toto vera, nec consequenter pro auctore aut directore habere Deum. Unde saltem hoc habetur ex hac secunda via, nihil impedire, quominus quantum ad conformitatem in doctrina a Deo revelata requisitam, tota Scriptura possit Deo tribui, ut auctori, quod sufficit ; nam hoc supposito caetera indicia, quibus id colligi possit, habentur.
Salum hic ad declarationem textus insinuandum restat, quid sibi vult Doctor dum in fine sig. De secundo dicit : Nihil autem intelligens superius homine, potest hominem effective docere, nisi Deus. Hoc enim videtur contra ipsum in 2. d. 11. num. 5. docentem Angelum posse docere hominem. Nec valet dicere quod ibi velit quod Angelus possit docere hominem, sed non effective, se solo producendo in ipso phantasma aut species ullas, hic autem dicat quod non possit docere effective. Hoc, inquam, non valet, quia ut bonus esset discursus Scoti hic, debet nullo modo posse docere Angelus, quia si aliquo modo doceret, non esset recurrendum ad Deum necessario. Itaque melius respondetur, hic Scotum intelligere quod non possit ullus Angelus docere ex se, quoad propositiones quarum veritas dependet a voluntate divina, ex quibus multa sunt in Scriptura sacra, nam de hujusmodi principaliter agit. In secundo vero dicit Angelum posse docere alias propositiones.
Et si dicatur quod sicut homo mendax, ita etiam Angelus malus, qui est pater mendaciorum, possit docere propositiones quarum veritas a sola Dei voluntate dependet, non quidem per principia certa, sed vel per argumenta sophistica, vel conciliando sibi fidem, et decipiendo, hocque sufficere, si ita se gereret respectu omnium Scriptorum veteris et novi Testamenti, ut omnes convenirent, atque adeo consensum eorum non esse satis efficax medium probandi assistentiam specialem Dei.
Respondeo primo, hunc consensum solum, ut antea dixi, non debere esse per se sufficiens argumentum, sed quatenus conjungitur cum aliis, ex quibus facile colligi potest, quod non oriatur ex malo Angelo, (ex bono autem si oriretur, nobis perinde esset, ac si fieret immediate ab ipso Deo, quia bonus Angelus nec mentitur nec decipit, et consequenter non doceret veritates dependentes a voluntate libera Dei, nisi Deo ipso revelante) quia certum debet esse moraliter, Angelum malum non adhibiturum tantam diligentiam docendi ea, quae in honorem Dei et odium ac abominationem sui tendunt, quibusque homines ab omni genere peccati ad omne genus virtutis pertrahuntur.
Respondeo secundo, eam esse divinam providentiam et curam circa homines, ut non permittat diabolum tentare eos, supra id quod possunt ; neque consequenter docere falsa tali modo, quin possit deprehendi ab attendentibus ejus astutias. Et hinc oritur, quod nunquam pertrahat plures diversarum aetatum et conditionum, in eosdem omnino errores sine aliqua dissensione, ut experientia constat in haereticis et Philosophis, nimirum Deo ita providente, ut vel ex hoc ipso colligere quis posset non esse veram, quam inculcat doctrinam diabolus.
Ad hujus confirmationem faceret in medium adducere varias Philosophorum omnis aetatis ac haereticorum de rebus moralibus (in quibus magis periculose erratur) inter se dissentientium opiniones, inter quos fere quot capita tot erant sententiae diversae; sed quia res trita est, ad nostrum Medinam lib. 2. de recta in Deum fide cap. 2. lectorem remittimus, et Bosium de signis Ecclesiae lib. 3. cap. 5.