IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Dico etiam quod nec instrumentaliter, etc. Hic respondet ad alteram partem quaesiti principalis, asserens quod neque instrumentaliter potest creatura creare, ut instrumentum proprie activum, quae est communior opinio. Eam que probat Doctor unica ratione, quia non ut praevie disponens, cum ad creationem nihil supponatur, neque est attingens terminum principalem, quia nequit agere, nisi ut habet aliquam virtutem activam a qua ut causa procedit effectus ; terminus autem principalis non solum procedit a causa principali effective, sed etiam a causa instrumentali, quae effectiva est.
Sed nulla virtus talis potest communicari creaturae, ut supra ostensum est, e probatur, quia vel esset innata; sed haec nequit attingere terminum creationis ex rationibus allatis, de voluntate Angeli, de potentia obedientiali, de forma substantiali, vel esset assistens extrinsece ; sed hoc non, quia assistentia illa vel se habet per modum applicantis et dirigentis, vel per modum concurrentis, aliter enim intelligi nequit mera essentia. Sed uterque modus supponit virtutem activam in instrumento, quia applicatio et directio connotat virtutem activam, sicut et concursus ; vel denique illa virtus esset recepta in ipso instrumento, et sic habet modum accidentis et dependentis a subjecto, ac proinde supponit subjectum in agendo. Haec conclusio non est adeo certa apud L Theologos saltem quoad creationem formae accidentalis. Unde Magister infra dist. 5. cap. ult. dicit quod non repugnet communicari Ministro virtutem ministerialem et instrumentalem respectu gratiae creandae, quem sequitur ibidem D. Thoro. quoest 1. art. 3. quoest. 3. ad. 4. et aliqui ejus discipuli, ut defendant efficaciam physicam Sacramentorum, contra quos infra melius differetur ; interim rationes quibus adducuntur nihil efficiunt, ut patet eas solvendo.
Primo objiciunt, incarnatio est perfectior quam creatio, sed aliquod instrumentum attingere potest incarnationem ; ergo et creationem. Respondetur distinguendo majorem ; incarnatio est perfectior ratione termini, concedo ; ratione modi agendi, nego, quia creatio est propria actio Dei, unio autem hypostatica educitur de potentia obedientiali subjecti, qui modus agendi non est solius Dei ex se, licet quandoque in specie ipsi conveniat soli, ex peculiari ratione termini, et negatur etiam minor loquendo de instrumento physico.
Secunda ratio est, quia Sacerdos per verba consecrationis attingit transubstantiationem pan s in corpus Christi sub speciebus, quae productio aequivalet creationi. Respondetur negando consequentiam. Antecedens autem falsum est, loquendo de attingentia physica, verum est de morali intellectum.
Tertia ratio, ignis Inferni comburit daemones sensibiliter et physice, ut instrumentum Dei, producendo in ipsis qualitatem quamdam. Respondetur negando assumptum, ut infra suo loco latius videbitur. Et dato antecedente, non licet inde inferre talem qualitatem posse creare, quia supponit ipsos spiritus tanquam subjectum.
Quarta ratio, nulla apparet repugnantia in hoc, neque ratio in oppositum. Respondetur esse eamdem repugnantiam, quae invenitur in eo, quod creatura ut est causa principalis attingat terminum creationis, ut patet ex argumento pro conclusione. Rationes in oppositum plures adductae sunt, quae, auctoritate Patrum adjuncta, qua ejusmodi repugnantia astruitur, redduntur efficaces, nam reddunt rationem talem, quae solvi nequit, nisi negando principia, quod non est disciplinati.
(c) Intelligendum tamen est pro opinione Magistri, etc. Hic Doctor modeste interpretatur opinionem Magistri supra praemissam, eam reducens ad sensum congruum. Asserit ergo, quod si forma accidentalis creatur, ut ponitur de gratia et charitate, praesupponi posse aliquod subjectum disponens, non dispositione necessitate ex natura rei, sed ex voluntate divina et secundum quid, seu ex hypothesi et pacto.
Exemplo declarat in naturalibus, sicut ad creationem animae rationalis supponitur corpus organizatum actione agentis creati, ad quod consequitur creatio animae ex pacto, quo Deus auctor naturae assistit causis naturalibus, non solum adjuvando,
sed etiam supplendo defectus ipsorum, quoad eos effectus qui spectant ad perfectionem naturae, neque haberi possunt virtute causarum inferiorum.
Sic etiam in ordine gratiae, ex pacto assistit Ministris et Sacramentis, ut iis positis, producat effectum quem significant, non quod sacramentum aut Minister physice attingat aliquid in anima, vel producat, sed disponat solum moraliter et ex pacto, cui assistit Deus. Nec oportet, inquit, imponere Magistro, quod dicat, quod Minister attingat gratiam efficiendo, cujus duas rationes subjungit, quas solvit ut parum efficaces, et patet solutio ex littera.
(d) Ad argumenta principalia, etc. Respondet deinceps argumentis ad oppositum quaestionis in limine propositis. Littera est plana in responsione ad primum et secundum, cum sua confirmatione. In responsione ad tertium, ad probationem majoris notanda sunt illa verba : Concedo quod quicumque effectus productus totus et totaliter manifestat oequaliter potentiam causoe, sed effectus perfectior eminentius manifestat.
Ratio hujus est, quia perfectio causae aliquando ex perfectione effectus, aliquando ex modo causandi, et independentia colligitur. Si primo modo, effectus quo perfectior est in sua entitate, eo magis participat causam, et eo magis accedit ad causam, et sic homo magis manifestat perfectionem Dei, quam alia viventia; viventia autem magis manifestant quam non viventia.
Si secundo modo, tunc perinde quilibet , effectus procedens secundum eumdem modum causandi, aeque manifestat perfectionem causae, et sic non attenditur res producta, sed modus producendi. Unde materia prima, quia procedit a Deo secundum creationem, aeque manifestat ejus potentiam superiorem omni genere causae creatae, ac caelum vel anima intellectiva, vel Angelus, qui eodem modo procedunt, licet excedant in entitate materiam.
Subjicit Doctor exemplum hujus in pluribus conclusionibus subordinatis, quae procedunt ab eodem principio, ubi tota veritas principii est causa veritatis in singulis, tamen una altera est verior et eminentius manifestat veritatem principii.
Hoc exemplum dupliciter intelligi potest, ita ut conclusiones sint subordinatae in ratione effectus, ut una prius altera nata sit inferri, non tamen una in virtute alterius, ut quando plures passiones emanant ab eodem subjecto, quarum quaelibet per definitionem subjecti demonstratur, ita tamen ut una prius altera insit passio, ut esse volitivum mediante intellectivo, non tanquam causa, sed effectu immediatiore. Et hoc modo etiam servari potest proportio, quia utraque conclusio perinde reducitur ad eamdem veritatem principii, tanquam in totam et adaequatam causam ; sed altera, quae immediatius se habet ad principium in esse, etiam propius attingit ejus veritatem, et sic eminentius. Idem exemplum potest proponi in conclusionibus subordinatis, quarum propinquior principio esset causa proxima remotioris, ut patet in scientia subalternante et subalternata, nam conclusio illius est principium in hac, et sic etiam accommodari potest exemplum, quia veritas remotioris etiam in virtute principii concluditur, ex quo conclusio proxima sortitur omnem evidentiam sui. Haec tamen eminentius includit veritatem principii, quia immediatius et minus dependenter ab aliis extra principium ipsum.
In responsione ad quartum docet, sicut Dei solius est creare, sic etiam ejus esse annihilare: et sicut creatio est productio i totius et totalis, nihil supponens quod spectet ad entitatem producti, sic e contra annihilatio est distractio totius et totalis, nihil post se relinquens, quod fuerit de entitate annihilati ; hoc autem non potest facere in materialibus, nisi causa in cujus potestate est materia prima quantum ad esse et non esse.
In secunda probatione docet quod neque gratia, neque virtutes infusae physice destruantur, sed demeritorie, quod variis in locis docet. Item, supponit dari habitus acquisitos dictarum virtutum, qui per actus contrarios destrui possunt. Vide ipsum in 3. d. 24. et sequentibus.
In responsione ad ultimum optime declarat quid sit agere in virtute alterius, et quomodo causa secunda agat in virtute primae, non quod recipiat influxum novum a prima quando agit, sed quia servat determinatum ordinem ad primam, et recipit ab ea esse et virtutem. Unde non recte quidam citant Doctorem nostrum pro ea sententia, quae statuit necessario praemitti in causa secunda ad actionem influxum aliquem per modum praedeterminationis praeviae. Videatur etiam in 2. dist. 9. quoest. 2. g Ad argumenta secundae quaestionis, responsione ad objectionem, vers. Et cum addis quod unum agit in virtute alterius, etc. ubi hoc bene explicat, et in 4. dist. 43. quaest. 3. g Tertia opinio est, etc. contra responsionem argum. 2. et in 1. dist. 3. quaest. 9. Quid autem contra hoc faciant quaedam ejus loca disserendo contra Philosophos de libertate primae causae, et rerum contingentia, non permittit prolixitas hujus quaestionis disserere et declarare, alias id praestabimus cum occasio feret longiorem tractatum. Interim hic finitur quaestio haec locuplex et varia, quam, ut verum fatear, praeterire volui, nisi aliorum me moveret auctoritas, et ne ipso in limine desultorie viderer opus hoc aggredi.